De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

sanguinem eius, non habebitis uitam inuobis/ quare nihil uobis sit cum tympani cibo o miseri mortales: salutaris cibi gratiam quaerite et inmortale poculum bibite. Christus uos epulis suis reuocat ad lucem et graui ueneno patres artus et torpescentia membra uiuificat. caelesti cibo renouate hominem perditum, ut quicquid in uobis mortuum est diuinis beneficiis renascatur. didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis: inde mors nascitur, hinc inmortalis uita donatur.

***χαῖρε νύμφιε, χαῖρε νέον φῶς. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? quid illi falsae [*]( 14 Joh. 6, 35. 19 ib. 6, 53. ) [*]( 2 dispicis P 3 largus P: lautua Wovoerus II diuis P II sedile Bursian: sed ille P, sed hoc spatium a 4 flammarum spacia ad mitigandae a 9 pęna P, ut semper 10 diceretur a 13 in euangelio Johannis a et sic p. 106, 10 et alias 19 filii a 21 tympanis a 21 et 24 ciuo P, item statim post ciui 21 0 dii miseri Pa, cf. p. 89, 5 25 renascatis P 27 donatur. JENYN&E XAIPE NYN&E P, Dicis etiam, yafeč . vvfnpU a; \'apparet deesse aliquid quale est: Aliud profanae religionis sym- )

105
spei polliceris insignia? nullum aput te lumen est nec est aliqui qui sponsus mereatur audire: unum lumen est, unus est sponsus: nominum horum gratiam Christus accepit. non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam nec poteris caelestis luminis splendore decorari. in tenebras squaloresque proiectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae et perpetuae noctis dominatur horror.

si uis ut tenuis saltim tibi splendor luminis luceat, erige uultus et demersos aperi oculos et desertis his ad eum te confer qui dixit: \'ego sum lux mundi,\' cuius diuinis praeceptis continetur ut in hac terrena conuersatione opus nostrum per dies singulos luceat: lucere autem non potest nisi inmaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta uita commendet: tunc orietur nobis ueri luminis gratia, tunc se nobis lucis auctor insinuat, tunc uerum lumen et accipere possumus et uidere.

sed, ut sacrilegae uocis conprimatur inprobitas, qui sit uere sponsus sacrarum lectionum oraculis comprobabo, ut probetur sponsum esse Christum, sponsam ecclesiam, ex qua uenerando patri spiritales filii per dies singulos procreantur. in hac probatione arcana prophetarum ueneranda pandantur, adsistat nobis sanctorum oraculorum fides. Iohel diuino spiritu monente sic dicit: (can i te tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo.

3 hoc idem Hieremias simili ratione significat, ait enim cum Hierusalem truci minatur oraculo: Cet auferam de ciuitatibus Iudae et de quadruuiis Hierusalem uocem laetantium, uocem sponsi et uocem sponsae/ processum sponsi etiam per psalmos praedicat spiritus sanctus: in octauo decimo psalmo hoc inuenitur oraculum, ait enim: fet ipse uelut sponsus egrediens f, [*]( 9 Joh. 8,12. 20 Joel 2, 15 sq. 27 Jer. 7, 34. 31 Ps. 18, 6 sq. ) [*]( bolum est, quod dicitar\' Bursian; ipse tentaui: Inde vvjutpie » vvfjupu X i(!E , viov (fwg. 1 aliquis sponsus qui hoc mereatur a 3 hominum quorum a 4 luminis Bursian: numinis Pa 7 saltem a 8 aperi P: erige a 16 quis a II sita; sic P 18 spirituales a 24 lactentes a 27 quadrubiis P )

106
de thalamo suo exultabit uelut gigans uiam currere;

a summo caeli profectio eius et decursio eiususque ad summum eius et non est qui lateat a calore eius.) secretiora pandantur arcana: in apocalypsi qui sit sponsus inuenimus. ita enimscriptum est: (ueni, ostendam tibi nouam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo/ Intimandum est quid etiam nobis de hac ipsa re tradat euangelica disciplina. inuenimus enim in euangelio cata Iohannem ita esse signatum : uos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Ierusolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam [missus sum ante ipsum: qui habet enim sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi.

huius rei mysterium ostensum est, huius sponsi aduentum sapientium uirginum chorus expectat, huic praefert lumina peruigili cura sancta uirginitas: expectantibus sponsum seruis felicium praemiorum promittitur munus. inuenimus enim in euangelio cata Lucam: (sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant illi. felices serui illi quos adueniens dominusinuenerit uigilantes.\' ecce uenerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est.

quid tibi tu in acerbis casibus constitutus beatum nomen inponis P si uis liberatus lumen sequi sponsi, proice errores et peruigili cura sollicitus praecedentia uitae facinora religiosa deuotione castiga. tunc te in nomine suo cum uigilantem inuenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognouerit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus: intrabis cum eo caeli thalamum, uidebis regiam mundi et, ut uerus [*]( 5 Apoc. 21, 9 sq. 11 Joh. 3, 28 sq. 20 Luc. 12, 35 sqq. ) [*]( 1 exultauit P II ut a 4 in apocalypsi id est in reuelatione Po, glossam deleuit Wowertu II quis sit a 8 Inuestigandum est a 12 Hierosolymis a 16 misterium P 22 expectantes P 26 tibi tu P: tu tibi edd. 11 aceruis P 28 peruigil P II precidentia P 31 pretium P )

107
particeps esse possis, a piissimo ac iustissimo domino inmortalitatis tibi gratia conferetur.

Alterius profani sacramenti signum est θεὸς ἐκ πέτρας. cur hoc sanctum uenerandumque secretum ad profanos actus adulterata professione transfertis? alius est lapis, quem deus in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem missurum se esse promisit: Christus nobis uenerandi lapidis significatione monstratur. quid tu ad commaculatas superstitiones furtiua fraude uenerandi transferis nominis dignitatem? lapidem tuum ruina sequitur et cadentium culminum funesta conlapsio: noster lapis Dei fundatus manu extruit, confirmat, erigit, munit et restaurati operis gratiam perpetuae inmortalitatis splendore condecorat. ait enim de hoc Esaias iubente sancto spiritu:

\'sic dicit Dominus: ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum angularem, honoratum, et qui crediderit in eum non confundetur. in psalmis etiam simile responsum est: ait enim spiritus sanctus in centesimo et septimo decimo psalmo: \'lapis quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli: a domino factus est iste et est mirabilis in oculis nostris.\' permultos prophetas spiritus sanctus nominis istius ordinem monstrat, ait enim Zacharias propheta: Cecce ego adduco puerum meum, Ortus nomen ei est, quoniam lapis quem dedi ante faciem Hiesu: super lapidem ipsum unum septem oculi sunt.\'

sed ut manifestius constet, antiquiora uenerandarum lectionum secreta pandamus. in Deuteronomio itacomprehensum est: cet scribes super lapidem omnem legem hanc.\' Hiesus etiam Naue iussu [*]( 13 Jes. 28, 16 18 Ps. 117, 22 sq. 22 Zach. 3, 8 sq. 27 Deut. 27,8. ) [*]( 2 confertur P 9 transferis P: transfers edd. cf. c. 22, 3 proferis et 24, 3 feris 12 perpetuo Oehler, at eonferri iubet Bursian p. 102, 29 et p. 120,13 13 iuuenteP, innuente a 1\\ spiritu sanctoa 17 simili P 18 decimo om. Pa, add. Wotoerus 20 a domino P: An no a 23 ei nomen a 24 lapis quem dedi ante faciem Hiesu Buraian (coll. Cypriani test. II, 16, p. 553): locus quem dedit un$facie hiesus P, lapis quem dedi coram Iesu a 26 antiquora uenerandorum P 27 deutero nomii P 28 lesus a )

108
diuinitatis hoc specialiter conprehendit, ait enim: cet accepit lapidem magnum et statuit eum contra dominum. et ait Hiesus ad populum: ecce lapis iste erit mihi in testimonium quis iste audiuit omnia quae dicta sunt a domino, quando loquutus est ad uos, et erit iste uobis testimonium in nouissimo dierum, quando

recesseritis a domino uestro.\' quod autem per hunc lapidem, id est per dominum nostrum Iesum Christum, et dii isti casuri sint et multitudo templorum aperte Danihel uenerandis oraculis explicauit: ait enim cum interpretaretur somnium regis: et ecce imago, imago nimis magna, et contemplatio ipsius imaginis metuenda, et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles: quoadusque abscisus est lapis d6 monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim et factum est simul ferrum testa, etaeramentum et argentum et aurum facta sunt minuta quasi palea, ut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus ita ut nihil remanserit in illis: etlapisqui percussit imaginem factus est mons magnus et imple-

uit totam terram/ qui locus in terra est quem non Christi possederit nomen ? qua sol oritur, quaoccidit, qua erigitur septemtrion, qua uergit auster, totum uenerandi numinis maiestas implebit, et licet adhuc in quibusdam regionibus idololatriae morientia palpitent membra, tamen in eo res est ut e Christianis omnibus terris pestiferum hoc malum funditus amputetur. de idololatrarum lapide, de quo dicunt deog ix. nhqug, quod prophetarum respondit oraculum? cui autem restitit uel cui parcit iste lapis ?