De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quod autem consecratis hominibus a Deo panis diuinus iste praestetur per Esaiam dicit spiritus sanctus: sic dicit dominus: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis: ecce qui seruiunt mihi iocundabuntur, uos confundemini, uos interficiet dominus.\' nonsolumpanis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus diuinae animaduersionis exitus ingeratur.

secuntur etiam hoc idem tricesimi et tertii psalmi ueneranda responsa, ait enim per Dauid spiritus sanctus: gustate et uidete quoniam dulcis est dominus). dulce est caeleste pabulum, dulcis Dei cibus: nec habet in se miserae famis triste tormentum et de medullis hominum procedentis ueneni uirus excludit. et haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant, ait enim: timete dominum sancti eius, quia non est inopia eis qui metuunt eum. diuites eguerunt et esurierunt, qui autem inquirunt Dominum non indigebunt omni bono.

qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cuius caput aut auro premitur aut lauro, [*]( 1 3 Sal. Prou. 9, 5. 8 Genes. 27, 37. 13 les. 65,13 et 15. 21 Ps. 33, 9. 26 ib. u. 10 sq. ) [*]( 1 nominis P 2 quod poculum P: quod poculum de quo edd. 3 uenite et a 6 malim benedizisset et cum 7 a om. P; post patre duae tresue litterae erasae sunt 8 inquit om. a II tuum feci illum a. 18 p§na P, ut semper j) aceruę P 24 procedentis nos: praecedentis Pa 25 et om. a 30 falgis P II auro aut lauro premitur a . )

104
errorem tuum turpis egestas insequitur et ceruicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus. illum quem despicis pauperem largus et diues est, sedile illi Abraham in sinu suo praeparat. tunc tu per interiecta spatia flammarum ad mitiganda conscientiae tuae uulnera tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis nec tibi uolens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare. singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi uita confertur propter huius saeculi mala, tibi propter huius saeculi bona perpetua tormentorum poena decernitur.

ut autem manifestius disceretur quinam ille esset panis, per quem miserae mortis uincuntur exitia, ipse dominus sancto ac uenerando ore signauit, ne per diuersos tractatus spes hominum prauis interpretationibus fallerentur. ait enim in euangelio cata Iohannem: C ego sum panis uitae: qui uenerit ad me non esuriet, qui in me crediderit non sitiet u m qua m.\' item in sequentibus hoc idem simili modo significat, ait enim: (si quis sitit ueniat et bibat qui credit in me/ et rursus ipse, ut maiestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: cnisi ederitis carnem fili hominis et biberitis