De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus [*]( 1 iam nos: etiam Pa p etiam P: om. edd. 5 illic P: ibi a 6 quecU* P; in fol. 16b et 17« extrema uerba priorum septem uersuum fere euanuerunt charta pergamena admodum detrita 7 simulque a: semelque P, an ex semulque? 10 Luna etiam haec eadem L. edd. sine interpunctione; cf. Cic. de deor. nat. II, § 62: cum.. Luna a lncendo nominata sit; eadem est enim Lucina 11 dici uoluerunt Dianam a 12 mare nantes om. a 16 in ea P 19 proserpunt Oehler 20 a om. P II gerendis P, ut coni. Oreuzer (ad Cic. de d. nat. II, c. 26): serendis a II mutuatum a 24 ut aut a 1\\ omittat P 27 apollin (sic) P, an6i.ltiv a, em. Bursian II commentitos et ficticios a )

102
et formae uobis deorum traditae sint et nomina. sed haec omnia ueritas detexit et ratio sanae mentis inuenit, ut inuestigatis omnibus atque detectis quae sacrilegus error absconderat ueritas in uita luceret. haec enim omnia cum essent male composita terrori primum fuere mortalibus, dehinc consumpta nouitate quasi ex longa aegritudine conualescentibus hominibus natus est quidam ex admiratione contemptus. sic paulatim quod stupebat animus ausus est diligenter inquirere et statim in arcana fictarum ac uanarum superstitionum sagax misit ingenium. tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta peruenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, deinde contemneret, tertio recusaret.

Libet nunc explanare quibus se signis uel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istorum sacrilegiorum coetibus diaboli tradidit disciplina. in quodam templo, ut in interioribus partibus homo introiturus possit admitti, dicit: Me tympano manducaui, de cymbalo bibi et religionis secreta perdidici1, quod graeco sermone dicitur: ex т;vţłnaJlov fiifjQwxa, ix xv/uftaXovTitTiwxa, yeyova (xvoTrfi aTT€(og.

male, miser homo, de admisso facinore confiteris: pestiferum ueneni uirus hausisti et nefarii furoris instinctu letale poculum lambisti: cibum istum mors sequitur semper et poena, hoc quod bibisse te praedicas uitalem uenam stringit in mortem et sedes animae contaminat et malorum continuatione conturbat. alius est cibus, qui salutem largitur et uitam, alius est cibus, qui hominem Deo summo et commendat et reddit, alius est cibus, qui languentes releuat, errantes reuocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae inmortalitatis largitur insignia. Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta [*]( 1 nobisPa, em. Wowerus 1\\ litterae orum traditae sint tnP euanuerunt, deorum om. a 3 ueritas in uita Bursian: ueritatis semita a 8 inquireret P II hac uanarum P 15 quae P: quid a p in istie a 16 cetibus P 17 introiturus Bursian: moriturus Pa, oraturus Lobeck Aglaoph. 1, 24 20 ♦ • rErvJNA P, fort. xal ytyova 21 fiCaztjg\'Airttog P: fivarixog a 22 ausisti P 23 lambis Pa, em. Oehler 24 poena aeterna a 25 contaminata malorum te continuatione a 27 deo summo P (teste Loremio): summe deo o, summo deo Oehler )

103
substantia hominis inmortali pabulo saginetur.

quis est autem hic panis uel quod poculum in libris Salomonis sapientia magna uoce proclamat? ait enim: \'uenite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui\': et Melchisedech rex Salem et sacerdos summi Dei reuertenti Abrahae cum pane et uino benedictionis optulit gratiam. Isaac etiam cum Iacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: \'dominum\', inquit, cillum feci tuum et omnes fratres eius feci seruos, tritico et uino confirmaui illum\'. tunc Esau casus suos misera lamentatione defleuit, quia tritici et uini, id est futurae felicitatis perdidit gratiam.