De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Penates etiam qui sint explicare contendam, ne quid a me praetermissum esse uideatur. qui nihil aliud putant esse uitam nisi uescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate flexerunt, nutrimenta corporis quae ex cottidianis epulis comparantur hoc nomine pro salute hominum consecrantes. quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse deum sancxerunt nescientes diuini oraculi ueritatem. cum enim

dominus Iesus Christus cum diabolo pro nostra salute sollicitus diuina maiestatis suae conluctatione certaret, ut de faucibus eius quem gerebat hominem liberaret, hac eum responsione quassauit. nam cum diceret ei diabolus: csi filius dei es, fac u t isti lapides panes fiant/ respondens ei dominus dixit: cnon in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei.\' nescientes itaque substantiam generis humani cottidianas epulas hoc nomine consecrarunt: nam omne quod uescuntur homines penus uocatur: hinc et cella penaria, hinc et dii penates ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione compositi.

Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid aut cum summo terrore religionis inuentum. ignis est domesticus, qui in focis cottidianis usibus seruit: quapropter cocos habeat, non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius fauillas aut prostituto corpore peccare coguntur aut in uirginitate perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.