De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

sed et in ipso simulacro sicut in ceteris ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur: nihil enim operantur uictimae et cruor ex assidua pecndum caede profusus nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. nam ista esse Porphyrius, defensor simulacrorum, hostis dei, ueritatis inimicus, sceleratarum artium magister, manifestis nobis probationibus prodidit. in libris enim, quos appellat περὶ τῆς ἐκ λογίων φιλοσοφίας, maiestatem eius praedicans de infirmitate confessus est. in primis enim librorum partibus, id est in ipsis auspiciis † positus dixit: Serapis uocatus et intra corpus hominis conlatus talia respondit.

dicant nunc mihi perditi homines: quis potior est, qui uocat et imperat et includit, an qui uocatur et paret et cum uenerit in suscipientis hominis corpore potestate iubentis includitur? gratias agimus, Porphyri, libris tuis: deorum tuorum nobis substantiam prodidisti: didicimus per te quatenus dii tui hominibus iubentibus seruiant. Serapis tuus ab homine uocatur et uenit et cum uenerit statim iussus includitur et loquendi necessitas nolenti forsitan imperatur.

sic aput nos deos Uestros cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant: sic in corpore hominum constituti dii uestri uerbo Dei spiritalium flammarum igne torquentur, et qui aput nos quasi dii coluntur, aput nos religiosae fidei medelas Christi gratia humano subiacentes imperio et tormenta repugnantes sustinent et uicti poenis ultricibus subiugantur. [*]( 2 hodie a 4 uictimae acripsi: .... me P, animae a et Burs., sed negat Lorenz sic legi posse; idem codice iterum inspecto rescripsit scripturam a me propositam ex litterarum uestigiis certo confirmari II peco- dum P 6 ita esse Wowerus 7 simulacrorum nos: s****r»ni P (ut testatur Lorenz), Stoicorum a et edd. inepte, idolorum J. Fr. Gronouius llhostis.. magister P: hostis dei ueritatis in multis sceleratarum impietatum scriptis a; extrema primus Wilmannsius dispexit, cum artium mag . ste. in P scriptum esse cognosset; Beifferscheidius deinde loci emendationem consummauit, cum non in multis, ut est in editionibus, sed inimicus in P exstare uideret 9 AOriON P 11 auspiciis imposturae coni. G. Wolff (Porphyrii reliq. p. 111); Wowero uerba id est — positus gloasema uidebantur; fort. auspiciis operis sui 12 collocatus a 13 quis a: qui P 16 Porphyri quod libris a 18 iuuentibusP, uiuen- tibus a, em. Bursian 22 spiritualium a 24 medelas P: medela a )

97