Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Lex itaque admonitio mandati est, quae et coniungitur secundum fidem colendae trinitatis, et iterum separantur quaedam eius propter Iudaicam et carnalem iustificationem, cum et prophetae illa destruxerint antea et saluator abiecerit et apostoli uetuerint circumcidi homines. Lex itaque de mandato causa cogente carnali descendit ad tempus, gratia autem Christi, id est mysterium incorporationis et passionis et resurrectionis fideique eius et ascensionis in caelum ante leg\'em a iustis omnibus t noscebatur et quaerentibus et capientibus non celabatur, ut Enoc et Noё et Melchisedech, ut Iacob et aliis iustis ac beatissimis patriarchis, et ceteris qui ante legem Mosi uixeraut, sub mandato scilicet constituti atque in omnibus iustificati a domino.

Lex autem et fides Christi dicitur, ut ait apostolus: Fer legem fidei Christi; lex carnalis . iustificatio Iudaeorum est. Mandatum autem etsi non putatur lex esse, tamen quod a domino seruo dicitur et decernitur, legis est ratio, ut quod uelit eligat, aut seruare ut amicus et fidelis, aut contemnere ut seruus sub lege subiectus. Unde et saluator apostolis mandatum dabat, ut amicis et fidelibus, quod et Adae patri nostro, antequam peccaret, similiter dederat; post peccatum autem non iam mandatum societatis [*]( 14 Galat. V 2 24 Rom. DI 27 29 Ioh. XIII 84 XV 14 ) [*]( 7 septllagentos B 9 saeculi 11 ammonitio B 18 cum om d 20 noe et d noę ut :в 26 esse d est B seruo domino d cum aignis transpositionis 27 seruare////// A 29 et om d )

137
et propinquitatis ac dilectionis erat et fraternitatis, sed timendae seueritatis iudicium decernebat, in contemnendis legis sententiis scilicet, ut etiam ait Moses: Maledictus omnis qui-in legitimis non permanserit libri huius.

IdeQ et saluator quae in lege dicta fuerant admonebat, et quae ante legem data fuerant sub illis beatissimis conprobabat, ut suam doctrinam illorum priorum coniungeret, multorumque ita credentium et circumcisorum pariter copularet et naturalium itidem, id est gentium credentium sociaret, ac nolentium Iudaeorum aliorumque incredulitatem, et imperitiam coniunctam utrorumque, condemnaret. [*]( 8 Deat. XXVII 26 ) [*]( 1 fratemitu  8 moyses B 5 aIDmonebat B 6 comprobabat B 11 in d haec est subscriptio: EXPLICIT DIUEBSARUM НERESEOBU LIii in B: EXPLT FILASTRI. EPI BRIXIANI DE OMNIBUS HEREsmus INCIPT BEATI AMBROSII EPI MEDIOLANENSIS DE 10- SEPH in editione Sichardi, PHILASTRII EPIscopi Brixiensis haeresewn catalogi finis, )