Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sicut enim ferro domantur ac subiciuntur omnia, e quo et gladius gignitur, <ita), ut dictum est, uerbum domini ut gladius bis acutus, qui domare potest omnia, domari autem ab aliquo non potest. Daturusque eis erat post passionem in resurrectione diuini spu-itus beatis apostolis inuictam potentiam, ut scriptum est: Spiritus domini super me, et cetera. Et Petrus beatus <de> promissione accepta a patre ad Iudaeos dicens : Effudit, inquit, hanc gratiam, quam uos uidetis atque aud i tis hodie. Igni etiam forcipem sicut formari cognoscimus, ita et corpus domini diuino spiritu nouimus conformatum atque ita suis eum dedisse in corpore illam promissam gratiam atque inuictam potentiam, ut ait:

Dedi uobis potestatem calcare super omnem uirtutem inimici. Et apostolus: Quis nos separabit a caritate Christi? Per quae eis cunctis iam in hoc credentibus saeculo, ut dictum est, per inpositionem manus apostolorum diuinus dabatur spiritus in Christum dominum credentibus salua torem.

Et sicut duo animalia duo haec testamenta accipiuntur legis et prophetarum, adstantia domino, sicut uiderunt in monte apostoli, adtamen rationis erit quod et duo animalia intellegenda sunt, mandatum, primum, quod datum est, quod et spiritale potest intellegi, ut scriptum est, quod et saluator non soluit, sed confirmauit potius: secundum autem animal doctrinam Christi, id est fidem eius et gratiam [*]( 4 Hebr. IV 12 7 Es, LXI 1 9x Actor. II 17. 33 14 Lnc. X 19 16 Rom. VIII 35 17 Actor. VI 6 alibi 23 Matth. XVII 3 2li Rom. VII 14 26 Matth. V 17 ) [*]( 1 obumbrauit deesse multa apparet ep om B 3 e A a B <ita> addidi 4 ut gladius JL gladius B 6 ei A 7 scribtum B 9 <de> addidi 10 <inquit> addidi 12 noum\' Bt confirmatfl d consummatn B 18 atque] itaque 16 separanit 17 in ous A 18 impositionem B 28 attamen B 25 spitale A 26 secundum A sed secundum B 27 id eat A313 idem At )

136
incorporationis et testamenti passionisque eius et resurrectionis mysterium continebat.

Unde ea litterae in medio est posita inter mandatum et gratiam; quae si intellegitur, de Christo consentanea in multis accipitur: si autem in carnali iustificatione quis saluari putauerit, abicienda decernitur, cum de patre et filio et sancto spiritu ante legem, id est ante tria milia annorum et septingentos annos, iusti priores illi sub mandato uiuentes ac beatam trinitatem colentes et suis filiis tradentes cognatisque, et saeculo praedicabant mysteriumque Christi domini de ipso mandato antiquissimo nuntiabant.