Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

lgnojant ergolquod uelox ac praepotens commentator hic diuinarum extitit scripturarum rex atque propheta Dauid, dimissus a domino, ut quod ante dicebatur praesensque uidebatur futurumque nuntiabatur, haec cuncta breui collecta humano generi praedicarentur ab eodem, tribusque in uersibus psalmi primi omnem rerum uirtutem exponeret ueritatem praeteritorum, instantium atque futurorum omnesque errores cuiusque populi diuersaque facinora nuntiando, cum dicit:

Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, id est paganorum, et in uia peccatorum non stetit, quippe Iudaeorum, et in cathedra pestilentiae non sedit, utique hereticorum, atque hinc iam quasi ex fontibus atque materiis copiosis diuersa semina iniquitatis humano generi adfutura doceret, ut his quippe tribus malis, paganitate, Iudaismo et omni heresi, contemptis atque damnatis sola fides uera, id est patris et filii et sancti spiritus ab omnibus credita coleretur.

Zelo enim diuino ductus beatus Dauid tunc temporis, cum uideret homines daemoniis immolare, non deo, in Hierusalem ciuitate quattuor choros posuit secundum mundi aditus ana septuaginta duo, quatlltuor etiam hominibus positis e psallentibus, atque aream dei custodientibus undique infinitis etiam aliis extrinsecus.