Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nescitis quid petatis, ut puta si quis dixerit: Possum esse martyr, (Possum esse apostolus\', et non dicit: \'Si deus Christus uoluerit\', quod ab eo incrementum id muneris et gratiae quippe confertur, non uana hominum praesumptione atque iactantia comparatur. Temptantis est enim hominis uoluntas huiusmodi ac praesumentis, non quaerentis ac supplicantis ut tantam consequi mereatur dignitatem.

Sunt quidam heretici, ut Manichei et Gnostici et Nicolaitae et alii, qui de beato Dauid audent dicere quod Christi propheta domini non fuerit neque doctor et commentator diuinarum omnium scripturarum, sed humanae cantationis ac saecularis rei conscriptor extiterit, cum caelestis gratiae atque arcani salutaris Christi domini ipse meruerit prae multis humano generi mysteria praedicare.

Sicut enim sanctis aliis diuersam tribuit Christus dominus gratiam, ita huic maiorem concessit scientiam, dicente domino: Dabo uobis, inquit, [*]( 3 Lnc. XVII 10 5 ProUfrb. XI 31 8 Matth. XX 22 19 n Tim. m 16 25 Act. XIII 34 Es. LV 3 ) [*]( 5 exciderunt: Et Salomon: 6 appellauit A 8 imperanda  t apostolis Fdbricius in adnotatione] apostolus AB per compendium 13 t€ptatis A temtantis B 14 ac supplicantis A subplicantis B 18 et alii B alii A xpi A non xpi B 19 non om B 20 contationis A2 contationes Al 21 conscripto A cum om A 22 archani B carni A 23 humanu A predicate Al )

96
sancta Dauid fidelia; et: Inueni Dauid filium Iesse, hominem qui faciat omnia quae sunt in corde meo, dicit dominus.