Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt quidam heretici qui patrem nostrum Adam et Euam matrem nostram aestimant caecos ante fuisse quam gustarent de arbore, posteaque eos aperuisse suos oculos, ac tunc quod nudi essent peruidisse, cum ante scriptura dixerit quod uidit, inquit, Eua oculis suis arborem et fructum eius et, qui a 1 bon a aspectu et suauis uisu, et extendens manum gustauerit.

Hereticorum est itaque dementiae et Iudaeorum potius caecitatis hoc ita sentire, cum modum non intellegant nuditatis *** hancque amissionem inmortalitatis in praeuaricatione mandati nos docuit, non corporis nuditatem.

Quod nos apostolus docuit dicens: Et, si induti Christum, inquit, non nudi inueniamur: et iterum: Induite Christum Iesum: et quod dominus in euangelio *** increpat dicens illi qui non indumentum nuptiale habuit, qui erat uocatus ad nuptias.

Est heresis quae, cum audit in Genesi quod dominus pellicias tunicas post praeuaricationem nostros parentes uestirit, aestimant corpore tunc temporis fecisse eosque sic induisse, cum septimo die scriptura dixerit accepisse deum terram de limo et plasmasse eorundem corpora, atque ita mulieris carnem de costa Adae postea perfecisse.

Non ergo [*]( 4 Gen. III 7 6 Gen. III 6 12 II Cor. V 3 14 Rom. XIII 14 15 Matth. XXII 11 . 18 Gen. III 21 22 Gen. II 7. 21 seqq. ) [*]( 4 apperuisse A hac A 5 ate B1 6 inquid B eua A etiam B 7 et quia B et (erasum) et (additum m. 2) quia A 8 dementia A 9 cecitates A hoc B hoc est A 10 intellegat iudicatis (n super a posita) A excidisse apparet fere haec: Nam scriptura Adam patrem nostrum et Euam matrem proiectos fuisse de paradiso praeuaricato mandato nuntiat apertissime et sic sensum habuisse nuditatis 13 inquid B 14 induti A 15 exciderunt fere haec: per aenigma dixit cum rex ille nuptiale A 18 Cap. CXVII solus A seruauit 19 uestirit Oehlerus} ueetiri 20 corpore] in ras: conf 89, 4 ctfrpora Galeardus 22 eorttndg ) [*]( XXXVIII. Filaat. ) [*]( 6 )

82
hic corpora eorum pellicias tunicas nuntiabat, sed de potentia diuina dedisse eis sapientiam declarabat, ut facerent sibi corporum indumenta, ut scriptum est: Quis dedit mulieribus sapientiam ad tegendas tunicas.

Si autem quis uoluerit accipere quod dominus fecerit eis tunicas, et **. omnipotens fecit ex nihilo, quod scriptum est: Qui uocat ex nihilo ea quae non sunt tamquam quae sunt.

Si ergo sua sapientia fecerint tunicas, ut ait propheta, rationis est, siue deus sua uirtute hoc illis praestiterit, non inritum.

Nam in templo mulieres et uirgines operabantur purpuram et byssum et linum et alia utensilia ad honorem templi atque cooperimentum, pariter etiam ornamenta templi diuersa et uaria.

Est heresis quae in Exodo cum audit quod Mosi occurrerit angelus in diuersorio ubi adplicuerant eumque uellet interficere, non eius filium qui nondum fuerat circumcisus, non paruum hinc sibi adsumit scandalum.