De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

. 49. Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam: bonam quae fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. si autem nos deus fecit, non inuenit Manichaeus, unde nos deus fecerit. si enim de se ipso uos fecit, hoc estis quod ipse. non ergo debeatis tanta peccatorum corruptione turpari, sicut iam dictum est. si autem de alieno uos fecit, non ad illum pertinetis, quia sic uos fecit quomodo mundum. si autem nec de se ipso nec de alieno uos fecit, sed tantum omnipotentia sua uoluit, et facti estis, hoc dicite Manichaeo et renuntiate eius errori. sic enim decet omnipotentem facere, quae uoluerit, sicut catholica dicit: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. dicite uobis: non sumus partes eius, sed sumus opera eius. dicite uobis: si deus necessitate passus est et euadere aliter non potuit nisi partis suae pateretur detrimentum, quis aliquando poterit de talibus necessitatibus liberari? aut quis erit, qui protegat deum non ualentem se ipsum protegere ? aut quando ttle de hac necessitate [*](31 Psal. 32, 9 ) [*](1 negat V 2 uero uobis P 4 recipite t 5 obtatis VP 6 dicaere P ipsos uos P 8 pr. partem V 11 cormmpim\' V inquoinquinabilis V quoinquinamur V 12 ipse P sapientia V 14 non] nos V 17 contingit P 19 dS est seieniti P 22 enim} autem P 26 debebatis 1* 28 sicj si VP 31 dixitF 36protegatdeo TT 37 uolente FP protegeret 1J )

975
captiuitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non potuit? non enim peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa me misit. aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse poterit, qui, ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne pugnaret? si incorruptibilis est ipse deus, quid ei factura erat illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ne nunc sic ego cruciarer ? aut quae ista iniustitia, ut ad globum damner, cum, ille ut modo aliquantulum securus sit, ego hic tanta sustineam? certe quoniam et ego hoc sum quod ipse, quoniam pars eius sum, nullo in regnis eius insignibus indigenti aut infimo constituto uicibus istam miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam et regna illa sine periculo possint esse pacata. quamquam timendum sit, ne ista natura mali nec in globo ipso inclusa custodiri possit. si enim incorrupta regna corrupit et inuiolatam dei substantiam uiolauit, quomodo pars illa lucis, hoc est- animae peccatrices, quae uitiatae globo custodiendo infiguntur infirmae ac debiles, quomodo non absorbentur ab ea, ut iterum regna illa diuina nullo iam ualente obsistere tota conturbet t quis enim iam audeat procedere ad bellum, quando cum illa parte, quae processerat, tam inique actum est, -ut eius requie nulla sui ciues ad sempiternam globi custodiam damnarentur? aut si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium damnatarum animarum perueniat, quid opus est eam contegi diuinorum damnatione membrorum? si autem potest perrumpere globum, quis ei resistet saucius, qui integros sauciauit? absit tam gra is et tam abominanda blasphemia. nolite istam iniquitatem ad aures uestras admittere; nolite tali negotio mortifero uos inplicare. fugite Manichaeum et ad ueritatis catholicae ubera toto desiderio conuolate. [*](ad 2 f; & peccata F a peccata V 3 ipse V 5 ne] non FYP 6 mala. P nec V 8 ut s. I. F 12 pacataJ peccata P 13 mali natura P 14 inuiolata deus V substantia P 15 uiolauit. cetera desunt in FV 16 uititae P 17 obsorbentur P 20 actum est] hauctum est P pro cius requie Maur. nulla scripsi : nulli PM, om. Maur. ciuis PM 22 illti P 23 contigi P antem1 enim P 24 resistet] resistit et P resistit At que P 26 admitere P 27 catolicae P 28 hubera P. Explicit tractatus bl Aug. epl contra Manicheos fol. 30 M ) [*](XXV. Amer. lect. 6 (pan 8;. ) [*](62)