De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Si autem uera sunt, quae dicimus, tandem respicite, tandem uidete, in qua estis morte constituti. humiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et inpie dicere nos ipsos esse deum omnipotentem hoc enim dicitis, cum animas uestras partes eius esse adseueratis ; non enim deus in parte maior, in parte minor est. sed potius dicite uobis: deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur; deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur; deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam peruenire conamur; deus ipsa aeterna et beata uita est, nos peccatis nostris, miseri sumus et optamus fleri beati: non ergo sumus pars substantiae eius. si enim eius partes estis et haec tanta patimini, restat, ut et ipse iam ex parte. haec omnia patiatur et amplius pati potuerit, quod eius contigit parti. nisi per uestram miseriam sibi prouideret. uidete nos ergo quid estis. si partes estis eius, deus estis, si geniti ab illo estis, similiter deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? si autem facti ab illo estis, hoc confitemini, et non iam eritis Manichaei.