De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus nibil peccat; si autem nihil peccat, nihil mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari; animam uero inrationaiem quidem peccare non posse. quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua.