De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Quis ista credat uel ab hominibus aliquando uel inter homines posse dici? sed tamen quomodo nihil mali patitur substantia dei uestri, cum et in pomis ligatur et in carne excaecatur uel cum uolens redire deicitur ad terras a gente tenebrarum? sed si nihil ei mali contigit uel contingit, falsa omnia sunt, quae Manichaeus dixit in epistula Fundamenti, quae caput est omnium uanatum fabularum, uel in Thesauro. qui thesaurus est omnium turpitudinum et blasphemiarum, uel in ceteris omnibus libris, in quibus tanta loquacitate nihil aliud quam infelicitatem substantiae dei, quam conmixtam dicit principibus tenebrarum, et in diuinis uirtutibus tristitiam propter illam magnam sollicitudinom ut liberetur adfirmat. nam reuera nihil mali aut potuit aut poterit pati substantia dei nec aliquem habet inimicum, qui eius partem ingenitam corrumpat, sed homines sunt deo uel potius sibi inimici non obtemperando praeceptis dei et cupiditatibus se potius corrumpendo, non deum. [*]( 1 hominis V 3 qui V 4 cum] cQl V potuit] potherit P 5 incorruptibili] incorruptibili deo P spera F speram Y sperauitream P 7 uel (s. I. a m. 2) P esse isti P 8 gentes V. ad illam] ut illa F D ad sphaeram] adesphoril (in marg. ad hanc speram) F\' ad speram VP non] na P 11 parte P herbis (b s. I.) P uerbis (u 8. I.) V 12 melSne F mellone P 14 etl ei P om. V 17 hominibus] omnibus YP 18 posse did] post sedici P mali om. V 19 legatur P 20 redire] reire Pad] a P 21 nihil! michi VP contingit] contigit V falso P a 22 cijput V 23 tesauro V thensauro F thensaurus F 24 tnrpi- tudinem Y plasphemiarura F blasphemiorum VP ceteribus P omniti P 25 infelicitate V 28 reuêra F 29 ininiicum] amicO P 31 se] sed V )