De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Item cum eis dicimus: quid factura erat deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare ? dicunt: nihil fieri potuit deo incorruptibili. non enim si quia uerbi gratia sphaeram uitream solidam unguibus lacerare uoluerit, aliquid ei umquam faciet saeuitia unguium suorum. sed si uel talem substantiam diuinam isti esse fingerent, ut omnis saeuitia gentis tenebrarum talis ad illam esset, quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram uitream, non deus Manichaei hodie luctum pateretur de partis suae abscissione uel amissione: quam partem dicunt, cum in fructibus uel in herbis fuerit, id est in malone uel beta uel talibus rebus, et principium suum et medietatem et finem nosse, cum autem ad carnem uenerit, omnem intellegentiam amittere; et propterea magister hominibus missus sit, quia stulta in illis facta est pars dei, et propterea non sit missus meloinbus, quia sapientem habent animam.