De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Si autem uere facta sunt. non tamen in carne mortali, sed in ipsa diuina substantia facta esse dicitis mutabilem dicitis esse diuinam substantiam et uisibilem carneis oculis et palpabiJem carneis manibus et uulnerabilem ferro : quae rursus nefas est credere. et ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt, et iterum timet dicere, quia in diuina substantia facta sunt, et non unit confiteri. quia nec intellegere potuit, quomodo filius dei, per quem facta sunt omnia. sine aliqua mutatione uel coinquinatione diuinae substantiae suae hominem cum carne susceperit: coactus est dicere, quia non Christus, sed princeps tenebrarum cum suis sociis illa omnia passus est. miseri! non timetis, ne dicatur uobis in iudicio : ego uos liberaui. pro quibus passus sum: ite. ille nos liberet. cui meas ascribitis passiones.-