De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Omnes apostoli, omnes linguae rationales dominum Christum passum esse clamant, omnis sana fides Christum pro nobis passum confitetur, et Manichaeus daemones omnes illas passiones adserit pertulisse. non enim propterea dicit eos passos. quia de ipsis dominus triumphauit et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit. sed quia dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. quibus dicimus: si non habebat carnem mortalem, quid erat, quod tenuerunt Iudaei? quid erat, quod in cruce pendebat? quid confixum erat clauis in ligno ? quid est percussum lancea, unde sanguis et aqua profluxit? si enim uisa sunt tantum fieri et facta non sunt, phantasma erunt . quod nefas est credere.