De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi erant Iudaei Christo, si DoUit ab eis pati? quia secundum eiusdem Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem cruciflxisse se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui clauis etiam et lancea uulnerati sunt.