Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur deo in sacrificio nisi munda? quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eam significari oportebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca ?
NE CARO CVM SANGVINE MANDVCETVB.Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus [*]( 5 cf. I Cor. 15, 24 13 cf. Gen. 8, 20 cf. Gen. 9, 12 18 Act 10, 13 ) [*]( 1 septem alios Pv1 demissa P\' non est reuerea Pv 3 quo] qui P\' 4 quamdi 71 bibetnr MV latere xpi D 5 prtfeckioBe DPv 5 tradetur P2 7 aeritates D\' 8 cap. LH T LXIII D LXIin Gv; om. P 9 item om. DPTv 11 priu et om. DPtJ arca] aera T1 12 fuerunt Dv egressu M1V regressam DPv offerantur DT efferaatar P 13 sacrificium DPTv nelit sibi v 14 eam] ea v 15 signiflcare DP 16 benedicetnr MPVv 19 ne] nec D manducitur D1 m∗anduceretur (m ras.) T 20 eiecto] de eiecto D pr. iunentar Y 21 soffocata D suffucata T\' soffocati P habebat Tpr. )
Iam uero illud quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iafeth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes unde sint nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum [*]( 1 cf. Gen. 9, 1 aqq. 11 cf. Gen. 9, 20 sqq. 13 cf. I Cor. 1, 23sqq. ) [*]( 1 hominem (m ex s corr. m. J) V: homines DPTv perdet v 2 diluuio om. Dl aroam P* apparit Dl qui] quia P 3 resplendit D 4 qui] quia P ó deij diei T gloria D - 6 adoratoris D1 7 ita. (q eras.) T significare D 9 causam P 11 est om. P 12 in gente sua passns Tpr. 13 gentibusj g. autem v 14 Sem] seth M1V1 iapheth v afeth APV1 et dei] eat dei DPfJ 16 hominis Dt 17 et] et in PtJ minino T1 populo P1 18 ueete D\' portantis D 80 nece D\' 21 tamquam] tum quam Tx 28 quia nec DPTv. q. ante V )
Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit ? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iafeth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc pronuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iafeth et habitet in domibus Sem.
Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in [*]( 10 Gen. 9, 26 16 Gen. 9, 27 23 cf. Gen. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 manifestum D\'PT modum V puplicatum P1 2 secretem v sernos D\' 8 scriniaria (i del. m. 2) T 4 uaiulans V baiolans D 5 honorimns D1 7 excitat P informit a confinnit D\' 9 scelerati P 10 ninaee P niniae D 14 iafet V iapheth t) totum om. D1v orbe D* 16 prorsus D alterum hoc om. Tv praennntiabatnr DPTv 16 laetificet DPtI iaphet V 18 cap. LVIIII P LXII T LXIIII D LXV (h 19 post sna add. PT: uel de ceteris corporalibos (corp. uel de ceteris T) gestis mjsteriorum ex] et MV 21 hisrahelitis P 22 praedieendae V praedicenda V\' omnis D1 perscntari V1 praescrntari T 28 exagitari P2 maletis V )
Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersum se passus populum Israhel quosdam qui crediderunt benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim nescit Christum ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esse filium dei et regem Israhel — ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi opportune dominus etiam illud commemorauit quod uidit Iacob, qui per benedictionem [*]( 5 cf. Gen. 22, 6 9 cf. Gen. 32, 24 sqq. 18 cf. Io. 1, 47 sqq. ) [*]( 2 exteros (d ras.) P ditaretur DPTv locuplitetur V locopletetur D locupletaretur PT" qui] quia T derelicta P 3 unde] inde V 4 gentis ita praepollit D uideamus Dp. 5 qui] quia T 6 ipse om. P immolandos Dl 7 patibubt D 8 offerendos D\' affligebatur P afficiebatur v 9 loctatus D1 cum PTV1: eum DVv 11 partem latetudinem Dl reddidit P 12 passns otn. V 14 multitudinis D multitudo P1 cladicauit P 16 quod ad modum expremerUur Dx 17 xpra nescit DPTv appellari] uocare (e in i corr. m. 2) D 19 natbanaelem D dizissit D\' dixisse V iarahelita DPT 20 essit Dl et om. P 21 esse] esset Tv 22 confessiouem D\' unguens Po 23 confidens D oportune DPTv *)
Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinet; ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, ut quod inuenero auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.
DE IOSEPH VENDITO ET POST LABORES HONORATO.Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus [*]( 1 II Cor. 5, 13 eqq. 10 cf. II Tim. 4, 4 14 Ps. 118, 85 28 cf. Gen. 37, 20sqq. ) [*]( 1 eicedimus v 2 uidite discendentera D 8 per (om. et) P\'T quom] qu5 P* ascenderet P* discenderit D descenderet P1 4 inquit om. v 5 unus MV: si unus DPTv 6 ergo — mortuus est om. MV 7 est om. v ut] nt et v uiuunt] uiunt D uiuant V 8 ei] et T eis] omnib. v 9 haec] hoc Y 10 snstenet D sustinent P 11 animos P2Tv animus DP\' 12 puerilis DP\' 13 agnoscimus T et] ut PTv 14 iniuste Dl delectationis D\'P\' dilectiones v 16 ecript. illarum P hanelanti MY anolanti D2Pv anelante Dl 17 ex aporto] et ap. P1 18 refecit DP1 19 inuinero D1 habide DtTI 21 iosep T uendito] uindito D; om. MY laborem D onorato T1 22 ipai D in om. P 23 onoratur T )
Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Mosen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. [*]( 4 cf. Ex. 4, 2 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 26 17 I Cor. 10,1 sqq. ) [*]( 1 laboris D1 xpm T 3 orbfl D erogationem DlPl 4 libi post sui add. M* snbiagantea DlPx ipsi D\' innuit] ioqvit Dr in] om. D\'; ut v moysi DPTv 5 a] ad v serpentem DPlv nenientem] uiuentem P* 7 actiones D actionibna PT 8 morte om. v consummata D* 9 mortalitatem DI 10 Inbricam DlP nolnitor "I 11 ne] nec P 12 prolabamur DxPh prolabimur P1 13 distructa D resurgentis Dl 15 urahelis PT ex] de Dv 16 iam — aegypto om. D1P1v 17 patria D\' 18 omnis D\' per om. T 19 omnis D\' moysen T moyse Pv moysi D 20 mare D\' eadem V 21 omnis D1 pntum spiritale D1 22 enim] autem PT 23 sequentij »• eos v 24 induxit v )
Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; sicut et potum cur spiritalem dixisset aperuit, cum subiunxit: petra autem erat Christus. quo aperto cuncta fulserunt. cur non ergo et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant?
DE MARI RVBRO.Rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam exspectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temtationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt; et duodecim fontes septuaginta palmae arbores irrigantes apostolicam [*]( 8 cf. Io. 6, 41 12 Io. 9, 39 16 cf. Ex. 17, 1 17 cf. Rom. 8, 25 20 cf. Num. 14, 14 21 cf. Ex. 15, 23 sqq. ) [*]( 1 petrum Ml 2 et non v 8 deecendi T\' 4 uere] uice D\' uero v spiritaliter (iter in ras. a m. 2) P 6 manduc. spiritalem v 7 putum D\' 8 spiritaliter DPc dixissit Dl subiuncx P subiungit v 9 fulserunt] pulserunt v 10 nubes] nobis DP1 et alterum om. DPTv columba V colomna D\' (ignis add. D\') et quartum otn. Dr" fulciens] fulgena v 12 ut] et P\' 13 mare MV 14 et oas. DPlv mare] in mare D enim in mari v rubro Dv baptimuB D sanguine] in 8. c 16 omnia tt perfruentis D 17 uidentes V 19 temtationis Dapl reuertentur P 20 aegyptam V aegypto P1 eos post tamen add. T* 21 recidit D dulciscunt D sunt dulces v 28 fontis et arboris Dt )
Et hostis intercludere molitus uiam extentis Mosi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit, Moses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat nitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris?
DE AGNO PASCHAE OCCISO.Fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; attestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: uenit . spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. [*]( 5 cf. Ex. 17, 8 sqq. 7 cf. Num. 21, 8 sq. Io. 3, 14 sq. 15 Io. 1, 29 18 Ex. 12, 46 Io. 19, 86 21 cf. Ex. 20 22 cf. Act. 2, lsqq. ) [*]( 1 pfigunuit v populo. a: populo Itbri in om. P aeptinario D 2 septiformes TV1 septiformem M\'P donum] domum T1 dsgalocus D\' 4 tit. om. DPTv 5 hostes D moysi DPTv moses V 6 serpentem P1 7 aerpenti Dl serpentem P1 8 declarator D 9 mojses PTv moysis D1 haeremo V oportit exaltare D\' 10 homonis D credidit P1 11 periat s. habiat Dl . 12 est om. P 13 titulum om. DPTv 14 fit-ouia om. V 15 peccata DPTv 16 qui] et qui D phascha V1 19 inlinnntur T 20 tutillam D 21 (et 22) quinquagensimo T quinquaginsimo D )
Videat introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum introire caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum - propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. [*]( 1 cf. Ex. 31, 18 2 Luc. 11, 00 9 cf. Ps. 24, 9 18 cf. los. 3 15 cf. Num. 13, 24 18 cf. Matth. 21,31 19 cf. Ios. 2, 18 ) [*]( 2 clamabat P 4 miro P oculus D* 6 hostium P tm. pietates D1 7 pietatis (im add. m. 2) V impietates D 8 mansuetis T 9 quem] quam T1 quos T* in mg. 10 credit T 12 titulum om. DPTv 18 repromissionis P 14 uacabatur P1 15 mutuato D\'P mutuatu D1 leaus] ih*s P is. MlV appellatus eat] (pellatua est a m. 2 in ras.) D appareat v uideat] De botro praemittunt D\'P\' in mg. 16 repromisaionis P pendendem (corr. m. 1) V pendente Dl 17 mortale D1 18 superbos] uos P1 regno DP introire V: om. DPTv 19 per os] super os T )
Videat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora, quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguinem remissionis.
DE IVDICIBVS.Videat tempora primo iudicum, postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samso obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus extructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam peremta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? [*]( 3 cf. I08. 6, 7 sqq. 6 cf. I Cor. 15, 26 14 cf. Ind. 14, 6 16 Io. 16, 33 18 cf. Iud. 14, 8 21 cf. Iud. 4, 21 ) [*]( 1 titulum om. T" hiericontinos D gericho P allidente] circumdante P 2 murus Dpr. ciuitates Dl munitionis DlP mortale T\' 4 tempore T delabuntur P 5 circuiuit T totum orbem P2T 6 distruatur D\' 8 a om. T confessionum v 9 sanguine DPTv 10 titulum om. DTv 11 temporlI P\' prima D1 postea-iudicium om. Dl sicut-regnum om. v sicut erit] uideat P 12 inquae V in quo v 14 et om. D ecclesiamque (om. et) T samson DPT2v 15 negans DP\' cum] com DP alienegenas T tendent Dl 16 qui] quia P gaudite Dl 17 ui.ci (n ras.) p sacculuml mundum P 18 extrartus DlPv 19 fremuerunt D1 p 20 dulcidine D dulcedine P\' 22 tranfigens P 23 diftbuli D ) [*]( VIIII. ) [*]( 18 )
Quis uellus complutum area sicca et postea compluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem ? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri, in domino Iesu Christo uenturum? nonne ipse Dauid, cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit P nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae, satis indicat quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt?
DE MIRACVLIS HELIAE.Pascitur Helias tempore famis a coruis mane afferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam [*]( 2 cf. Iud. 6, 37 sqq. 8 cf. I Reg. 2, 27 sqq. 9 cf. I Reg. 16, 1 sqq. 12 I Reg. 21, 6 15 cf. HI Reg. 12, 16 et 20 17 Rom. 11, 5 et 9, 27 20 cf. III Reg. 17, 6 25 cf. III Reg. 17, 9sqq. ) [*]( 1 titulum om. DPTv 2 quia F: quid DPTv 4 mysterio (0 ex um corr.) D 5 uacuos Dl 6 regam V 9 praenuntiare D 10 reprobatum Pl ueteri v 11 nostro post domino add. DPTv 12 panis propositiones Dl quos a: quod libri 13 non] nos T1 manducare om. D1P1v 15 separati D1 16 duo V; cf. Rdnsch i. c. p. 377 17 salui facti Dl 19 titulum om. DPTv 20 elias T corbis V 21 carnis D\' 23 esuriente Dl 25 aligenienam v )
Quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus [*]( 4 II Cor. 9, 7 6 IIII Reg. 2, 23 sq. 8 cf. IIII Reg. 4, 29Bqq. 15 cf. illI Reg. 6, 4sqq. 20 Matth. 3, 10 ) [*]( 1 xiidua V collegere DPl 2 solum P1v etiam om. D1P1v signum] regnum T 3 ezpremitar D1 benedicetur V fructum T 4 et] ex T impeditur V defecit D 5 belineo D\'T 6 comeder (er in ras. a m. 2) P 7 puerili] pteri e 8 mittet D1 heliseos Dx haelisaeus T 9 (et 10) reui- uisat DPv coniunxitt) 10 morte Dt dei] ds T 11 pec- catis DPTv genere D 13 seiret] secretam Dlv mittandam P 15 ligna] lignQ v cederentur PV 16 profundo D atque-reuersum est om. 7n 17 impiis iudaeis Dl 18 taquam P 19 cederet PV" iohannis Dl 20 secures T\' arborum DP r, 22 discendens quod D 24 praeterea v necessitati D ) [*]( 18* )
Nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur, quis fidelis Christi non intellegat post euoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei, ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem? quem propheta Zaccharia uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia, aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur. quod etiam in psalmo dedicationis apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitiam, ut cantem tibi gloria mea, et non compungar. [*]( 4 cf. Hier. 29,10 cf. Esdr. 1, 1 sqq. 12 cf. Zacch. 3,1 sqq. 18 P?. 29, 12 sq. ) [*]( 1 titulum om. DPTv 4 hieremiS Dl captiuitatem Dl 5 fideles Dl Ip. V: christianus D2 PTv xpianos Dl 6 septinario D\' repeticionem D1 repetitioni P 7 ecclesia DlPl 9 nere] uerti p SAcerdotum V 10 sacerdus Z)1 12 zacharias propheta P sacharias DPTv diabnlo D 13 ablata D illij ab illo D sorditam P 14 et datum] ei d. D\' 16 lncto D gloriam DPTv sempiternǎ Pv 17 salutes Dl dedicationil] dedieationia domus DptTv 18 luctum] lectum P1 19 accincn.ti P accencsisti D* 20 laetitia DPTv oantet DTv gloriam meam D )
Quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam, ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda, probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius. [*]( 9 Rom. 1, 24 15 Hier. 17, 9 17 I Cor. 2, 8 20 Hier. 11, 10 ) [*]( 1 cap. LXHI T LXV D LXVI v; om. G PV 2 poene T 3 comprobant Tl 5 Quid] sc. Si diceret: q. 6 cognoacerent P possumus DPТ2v induendo v 7 ostenderimns D 8 cttecitates D1 10 concnpiscentia MP 12 quadam Dl 18 hoc om. v prophaetam P 15 agnoscit DPT cognoscet c 18 dixit P dominum] dno Dl dm P1 gloriam P 19 occulti] occulto T\' oculia Dv mentis v )
Videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur. mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur, et alio modo dicitur lingua quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicuntur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum; dicimus enim: "probata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam". manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Mosen, ubi mors damnata est ne [*]( 2 Dent. 21, 23 ) [*]( 1 oap. LXIIII T LXVI D LXVII "j om. GP 2 id MY: eo GPTh; OWl. D maladictuB D 8 pendit DT" 5 occasionS D 9 propria v 10 dentis D* et alio-12 et manus oм. P1 modo] mo T 11 lingnam] lingua V modum] modo D1 ad modum v 12 lingua] alia lingua T grega Dl modo] mo D1 14 dicit v 15 locta] et lecta v manus eius ada. eam v 16 habeo] ab eo Pv prius manum tuam om. v 19 mana] manus MP1 V 21 appellata D2Tv 22 reos P\' 24 tascipit D 25 moysen DPTv )
Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum? ex Adam quippe corpus assumsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum qui negat et mortuum; qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari. audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul crucifixus est cum illo, et intellegat quem maledictum Moses dixerit. ideoque securus apostolus ait de Christo: factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est quod maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, siue ipsum supplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam supplicium nostrum.
Ex ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc [*]( 9 Gen. 2, 17 14 Rom. 6, 6 17 Gal. 3, 13 18 II Cor. 5, 15 ) [*]( 1 et om. D1P1v xpm v 2 liberemur P1v 8 remanerimus D* 7 facto T factam v asaumit T 8 quae] qui P1 9 tetigeris Dl 10 pendet T 11 confititur Dl 18 ipsum PH7 audiam V 15 cum illo crucifixus est DPTv 16 moyaee- Pv moysis D dixerat P1 securus] secutus D\'PT" 18 hoc —mortuus est om. DlPlv 19 quod] quo Dlv 20 quod] quo D1P1v sequitur T\' 22 suscipit D 28 reatu] reatalm DLpa reatus T\' soluerit D 24 finerit D\' 25 toties c hoc] in hoc P*)
Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et nostram mortem, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum si maledictum est deo quod odit deus? tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo [*]( 1 Rom. 8, 3 10 II Cor. 5, 21 ) [*]( 1 nt] nt et DPT2v et T\' dormientis DT cxcitet] exsUet M\' calomniantes D1 calumnientes v offocet] suflFocet D* soffocit Dl sufflcit P\' 2 carnes D\' 4 erat illa ergo T iradllce] radice DxPl mortalitates Dl 5 mariam P 9 peccato] peccatd Dl 10 eam T1 qui om. Pl 11 nos simas] nouissimus T1 simus] semus D\' essemus P 12 moyses D\'Pt1 moysis D\' 13 Paulus - ptaedioere om. Dl propheta (om. et) D\'P\' 14 praeuideri Dpr. cum baereticis ab apostolo V 18 peccato Tx 19 addederit Dx addiderat v dicerit Dl 30 maladictus D pependiderit D1 pependit DI T 21 mortem DOIiram DPTv eam om. v • 22 delendum v 24 donaty (v add. m. 2) D immortalitate T futura] flgura pi est om. v )
Qui autem ex ueritate euangelica fidem est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Mosi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Mosen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Mosen, cum diceret: maledictus omnis qui in ligno pependerit. poterat enim dicere: . maledictus omnis mortalis" aut maledictus omnis moriens"; sed hoc est quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut uere moreretur". clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem, quo dictum est: si tetigeritis, morte [*]( 19 Dent. 21, 23 27 Gen. 2, 17 ) [*]( 1 intellegat P\' 2 contumelia D* ori D1 moysi Pv 5 negant (nt a m. 2 in ras. 4 litt.) T 6 pateritur D1 7 humilitates D\' 8 falsitates D\' 9 nega] negas DlPlv 10 moysen DPc apostolum D1 si] se D1 11 confitere] confitiri D\' soacipine D 18 maledictionem D1 15 liberare DPl dinina T 16 maledicto P1 17 suscipisee D confitires D\' 18 moysen DPv 19 pependit T 21 prophetiam DlVv 22 crucem MY" futurus hereticuB D1 28 speciae T 25 mortuus V: mortnns est D PT" 26 snscipit D 27 quo F: quod DPTv mortem P\'T )
Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. sio enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Mose maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primo nouerint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis imperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire. tales in eos cecideramus, tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.
Quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae impietatis acciderunt, quam uidere uitam [*]( 1 cf. Num. 21, 9 20 Dent. 28, 66 ) [*]( 1 pertinet et] pertinens D1P1v 2 xpi D1 fincxisse DP 3 aerfl (0 a m. 2 in ras.) D qua DXP 4 qaam] qua Dl 5 noluit isto P1 6 haeremo V illam TV attenderint DP attenderet T aanabatnr T 8 fatimur Dl 9 pendere] pondere P 10 moyse Pv 11 quasi] quia si T 15 uenatio] uenenatio DPlv talis D 16 insectare D prius tales OWl. v inritire D talis Dl 18 eruti] eruditi DMlV 19 cap. LXV T LXVII D LXVIII v; om. GP 20 id MY: eo DPTv moyses DPv 21 credis (i ex e corr.) D 22 ad loeam om. DPTv 24 superbae D\'P su.pbae D\' impietates Dl accederunt DlPl )
Illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias, quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, [*]( 1 illa om. Tv ad eras. D; om. M 2 intellegendam M 3 uidibis D\' uidebus P 4 credis D\' 5 possit D 6 pro- pheticae MPlTV praenuntiabantnr D\'v poneritur Dl 7 aliquando P\' 8 qua] quam D et om. M 9 pertenent D 10 enim om. T ut] et v 11 intellegendfl P gratiam xpi v 12 perscrutandam P1 consolerimus D\' illa] ida MV ista PTv 18 xp̌ο MV praedicata D1 noscimus Dv 14 cap. LXVI T LXVIII D LXVIIII v; om. GP 15 sabbati etiam om. D\' 16 diei] die T dei P 17 item om. PT" 18 XVI] XI P 19 imperitae V inperitum D\' deriditis D 20 scripta DlPv haberit D\' 21 sic] sicut P1 testaretur P1 22 propria uoluntatS v laude eius P potuisti om. D\' pateritur D\' )
Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes martium uocauerunt; et inde aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem maium, quod Maiam, Mercuri matrem, deam colunt. inde quartum iunium a Iunone, inde ceteros usque ad decembrem a numeris nominarunt. sed ei eis quintilis atque sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerunt, appellati sunt iulius et augustus. nam septimus september et ceteri, ut dixi, usque ad decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. [*]( 3 Io. 5, 46 11 Rom. 1, 25 ) [*]( 1 accipit D circumcisionis-istam om. T 2 ista D\' 3 moyaes DPv 5 cap. LXXVII T LXVHII D LXX Gv, om. P 9 Beptinarios Dl 10 gentis D\' 12 inmitamini P 13 duo lumina Pv: uolumina MV duo luminaria DT 14 sidera] ad ridera D 16 crediderant V decantes Dl dicantia P1 dicentes P* 17 aplilem P nullll D 19 mense D 20 mercurii DPTv inde-Iunone om. vi 21 iunonae (om. a) Tl iunonem 3fP\'F nominauerunt Pv numerauerunt D 24 agustus D 25 ei] et T enuciantur D ) [*]( vnn. ) [*]( 19 )
De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter imposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redemti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et taurus dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus impios uentilabit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adimplere uenit, cum ea quae his praenuntiabantur impleuit. [*]( 18 cf. Rom. 8, 3 23 cf. I Cor. 10, 6 ) [*]( 1 febroarius Dlf) a februis om. v februis] ferbuis Dl fruis T 2 dicamini in] dicam v 3 colere] colore P 5 ex] et PT 7 eum-iam om. MV die D1 8 gentis Dl quantam M 9 impietate] pietate M deliratis v deleritis Dl deleretis P1 11 desiderante P 12 figura P1 14 xpi D 17 impius P1 uentilauit DPTv 18 hyrcus DPv 19 sacrificiis P 20 commemoraberis T* 22 differentiae DlPv ciborum] aborum T 24 ea] eo P1 praenuntiabuntur Px pnuntiabantur (pnunt a m. 2 in ras.) D 25 implebit MV )
Iam uero illud quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera, quando quidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit? aut, si ipse percutere uelit, totum hominem etiam, si non telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris [*]( 2 Ei. 21, 24 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 cap. LXVni T LXX D LXXl rh; om. P 2 oculo] oculi D\' contrarium] c. illi dominico dicto v 3 dexteram Pv dextra D 4 XVmi] XVIII V 6 oculo] ocultl D\' dente] dentem D\'P\' 8 malo D\' 9 dexteram Pv dextera Dl altera D\' 11 saeuientumquae V seuientiumque PTv inmoderatus animus refrenandue D 12 reponere] rependere D 13 accipit D uidimus Dl 14 lesos PVv lesus Dl sitiri P 15 aut non v 16 concidat D1 in om. V damnatione D\'P 17 repercutere P uellit DPl si non etiam DPT 18 arepto D pugnis∗∗ (cu? ras.) D 19 iniuste Vv ultione D\' ultionis P1 21 intullit D\' pendit DxPlv 22 octllo] ocula D\' dentem] dente D\' ) [*]( 19* )