XL. DE PRAECEPTIS AGENDAE VITAE ET PRAECEPTIS SIGNIFICANDAE VITAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM VI.
Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondebo istos omnino nescire quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ex hac quippe imperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quid quid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt quae utique illi tempori congruebant, quo ista quae nunc manifesta sunt . uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat quanta nobis cura legenda et intellegenda et [*](4 c. Faust. IIII, 2 9 Ex. 20, 17 10 Gen 17, lOsqq. 18 I Cor. 10, 11 ) [*]( 1 cap. LHI T LV D LVI v, om. GP 2 post et ras. 2 litt. * T 4 netus ab here P\' in ras. 5 noni testamenti v 7 respondeo DPTv 10 circumcidis DP1 omne. (m ras.) DP masculinum D 11 octauo. (m ras.) D octaua P signifi/llcandae (ras. 9 litt.) D 12 inperitiam D1 omnis D1 13 loco post priori add. D\' 14 caetebrandQ P1 intellegentis D\' 15 animaduertentis Dt 16 repraehendunt DV quo] quos v 11 isto V m 18 autem post haec add. v 19 autem om. v 20 quos] quo T fines v obuenerunt v 21 accipiuntur v 24 et w» q. DPTv )
238
quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut haeo obseruentur iam. cum autem dicit: quod est umbra futurorum ostendit quam oportuerit ut illo tempore obseruarentur, quo ista quae nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur.
Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis. [*]( 2 I Cor. 10, 6 5 Coloss. 2, 16 sq. 28 Tit. 1, 15 ) [*]( 3 contingebat D\' in ante illis add. D* 5 celebratione seruamus v 6 iudicit D1 in potu (poto P\') DPTv 7 neomoeniae PV neominiae D 8 hic] hoc vt 9 iudicit Dl iam haec obseraentor DPTv 12 nobis] iam nobis Tpr. nobis iam Dv manifestate Pl manifesta Dv luxerunt P\' 13 praedicabantur DPv 14 manichei* (s ras.) P 16 dies P1 17 ezpoliarentnr DPTv 18 circumaione gaudentis Dl 19 desiderent (s ifł r corr. m. 2) P 20 quamuis-testamenti om. JJl 21 cogerent (n add. m. 2) D 22 figuraretur T 23 foetus T festas v m )
239
XLI. CVB IN TESTAMENTO VETERI QVLDAM CIBI CABNIVM VESCI PROHIBEANTVR, QVIBVS VEL ANIMAE IMMVNDAE SIGNIFICATAE SVNT VEL DOCTRINAE. ITEM EX EODEM LIBRO VI CONTRA FAVSTVM.
Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et omnis creatura bona est dei, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. itaque, uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus immundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis, litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum uerbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. immundum quippe illud animal in lege positum est eo quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal\' significantur, immundi proprio uitio, non natura; qui cum [*]( 8 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 cap. Llin T LVI D LVII (h 2 eamium] cainalinni D 3 significande D* 4 VI om. DPTv 8 dei bona est DPTv 9 dixine de ipsia v 10 quadam D\' praefigarationis P 11 tempore P congruentiB D1 significationem manda M1V 13 qaia) qua P 15 est om. v tamquam] tam T 16 dicerer v et pott uocis add. DPTv 17 constat utique] constitatiqaQ Pv maodus v 19 quidam D1 21 poroos V et tam] etiam PT 23 itemque D 24 ruminat D\' uitio D\' 25 bominis D* per] pro D1)
240
libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare P quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus uel obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata.
XLII. DE AZVMIS, SCENOPEGIA VEL CETERIS. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM VI.
Non manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam [*]( 9 Prou. 21, 20 23 cf. Ex. 12, 15 ) [*]( 1 libenter om. Dl 2 recogitant P 3 os] hos v recordantur v dulcidine D 6 a om. DlTv carnibos om. Dlv tale] tali T1 8 mminando v 10 illud (d am. 2) P illut T haec DlM PTlV similitudinis D1 in similitudinis P1 12 rationalis P 13 mentis DP utiliter] uiriliter v monent T 15 quo) quod T1 16 prophetare Dh oporterit D1 posteriori v 17 reuelatis] reuelandis T 19 g. hucusq; post commendata add. P 20 cap. LV T LVII D LVIII Ov 21 azima libri scenophegia DMlv 22 VI] VII libri 23 azimum Vv statutus D1 dieb. Dl )
241
habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens immortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur, tempore autem noui testamenti in manifestatione renelatum populis praedicatur. unde scriptura. ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non compaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio reuelato. nam et illud quod tunc factum est non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. lineis uestibut miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non. est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tunc figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem.
[*]( 9 cf. Leu. 23, 34 16 cf. Deut. 22, 11. ) [*]( 1 inttitiam v 2 immortalitatem Pv totas DP1 4 noa] non (n a m. 2 in ras.) P passorns D\' 6 occultum P 9 scbenophegiae D scenophegia P acenopheia v 11 tabernaculum DlfJ 12 figuratio D 16 attestatnr v lineis] in eis Dv misce D\' pnrpora D\' 17 linostiam D1 nestem D1v 18 diuenis T professione Dl 19 misceri v sanctimoniales P1 20 noptiarum DPTv nubsit MV speciem o: spem libri 21 gerat] generat (ne a m. 2) D inuenienter T 23 moribus] mentibus v 25 exactrix (ctrix a na. 2) T ) [*]( VnII. ) [*]( 16 ) 242
bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de bone triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando hic quod prohibuit iam licet? quia idem ipse ibi secutus apostolus: propter nos, ait, scriptura dicit. et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem uero et stultum, non ut unus praecipiat, alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate ut annuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum quod nunc aperiretur, et nunc auctoritate attestantem luce. apertum quod tunc tegebatur.
XLDI. ETSI NOVERAMVS CHRISTVK SECVNDVM CARNBX, SED NVNC IAM NON NOVIMVS. EX LIBRO CONTRA FAV- STVM XI.
Etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita. [*]( 1 cf. Dent. 22,10 3 1 Cor. 9,9 sq. 18 II Cor. 5,16 sq. ) [*]( 2 libet T 3 trituranti D scriptum P recolerit D 4 bobus v 5 hic MIY: hoc M\': id DPTv idem] quidem D ipsi P1; om. v ibi] sibi P 6 ait propter nos DPTv 9 illus Dl 11 obtemperit D1 12 potestatem Dl annuntiant v 18 soandalO D\' faciat (a del. m. 2) T 14 potestatem D 15 nuoc auctoritate] tunc potestate Pb 17 cap. LVI T L vm D LVHII 17; om. OP 18 etsi] qualiter intellegendum sit (est P) praemithtnt DP nonerimus v 22 ea] ex DP )
243
spe certa meditatur, tamquam iam sit praesensque teneatur. quae utique uita non erit secundum carnem, sicut iam Christi uita non est secundum carnem. carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam — quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: pal pat e et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere - sed corruptionem mortalitatemque carnis uult intellegi: quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis euidenter loqueretur et diceret quod iam supra commemoraui: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. cum ergo factum fuerit quod ibi consequenter dicit: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgimus, non tamen omnes immutabimur, in atomo — id est in momento — in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos immutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: iam secundum id quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia. corruptionem mortalitatis mutata non habebit. secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud uerum est quod ait dominus, posteaquam resurrexit: palpate
[*]( 5 Luc. 24, 89 11 I Cor. 15, 50 sqq. ) [*]( 1 meditor v praeaensquae DTF teniatur D\' 2 sicut-sec. carnem om. MV 6 uidite D\' carnem et ossa Pv 7 uiditia Dt et post corruptionem eras. in P 8 carnes Tl intellege D\' iam om. v 10 ipsam M\'V pr. illa v 11 commemorauit P 12 possidire D 13 incorruptelam v possedebit DP 14 uobis dico v 15 omnis Dl reaurgemus Pv 16 athomo v iectu V 17 canit T cane.t (n ras.) P 18 rerargent PTv; cf. p. 888,1 19 incorruptionem] incorruptibile D 20 immortalitate D\'P\' 22 (et 23) mortalitates Dl 24 subst. pwos a substantiS P originem] ordinem T 25 resurgit Dl ) [*]( 16* ) 244
et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, et hoc uerum est quod ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut dicit idem apostolus, Christus surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. nam si ad uerborum proprietatem te teneas, mentitus est quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerum tamen ut uerba non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo quod est "putabamus" diceret noueramus, illud miror non attendere homines caecos uel potius non miror non uidere caecos quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id nolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, (sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur qui resurgentes
[*]( 10 Rom. 6, 9 ) [*]( 1 uidite D 2 uiditis habire D uirum (i in e corr.) D 3 non possidebunt V: possidere (possedere D) non possunt DPTv 4 non post enim add. DPlv 5 autem om. v 7 corrupetur T corruppitur D 9 resurgerit D\' 11 resurgens DPTv et om. DlpV 13 te] om. DTv, del. m. 2 in MY 14 xpIII v 17 uerbo DPTv praemam D Y affirmit Dl 18 abbussionem P ut] et P1 putamus PT 19 hominis caecus D\' 20 uideri P1 caecus Dl quia si] quasi T 24 neque-carnem om. Tpr. 25 possit DlPlv posse T 26 sed quia-camem a: om. libri ) 245
commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem), id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid Sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus - sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegitur, quia nobis spes in Christo est, quia in illo iam completum est quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus
[*]( 4 Colo$s. 3, 1 sq. 10 Tit. 3, 5 16 Rom. 8, 23 sqq. ) [*]( 2 tam] tam/// PT tamquam Dv 8 immortalitates Dl ammodo DP* 4 alio] et alio DPfJ 6 ad] in v 10 saluas T 12 labacro VI 13 pmittitur (p a m. <2 in ras.) P 14 quia] quę v est] est et v salus eadem v 15 delucidissime DP\' 16 ingemiscimus Dv 19 uidit D\' et post quid add. DT 22 futuri] facturi DPv sed—24 sumus om. v ammodo DPl nondum—sumus om. Dpr. 25 intellegetur D 26 spes nobis DPTv 27 nobis] in nobis DPv sperabamus v ) 246
secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat apostolus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.
Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quando quidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae immortalitatis, in cuius expectatione bene uiuebant; quae in Christo non iam spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum [*]( 8 II Cor. 5, 14 sqq. ) [*]( 4 non post iam add. Dv 6 contextione D\' 7 ista T calomniantur D* considerimos D\' 9 quoniam] q. si Dun-us (i eras.) P 10 omnia D1 11 ut] et 9 15 cuiuis] cuus (i add. m. 2) D 20 non om. PTpr. 21 spiritum in om. MV eps Y spS M 23 qui] quia DlPlTv 24 uiuant PT 25 inmortalitatea D1 26 bene om. DPTv uiuebat paT uiuant M quae] quia v iam non DPTv 28 non om. D pro T )
247
resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo, etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, nona creatura; netera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo nona creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in spe quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia iam modo non est tempus ueteris testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a deo; et facta sunt omnia nona secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et netera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua,, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero pro quibus mortuus est et resurrexit, non secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumussalui facti. nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: deus autem, inquit, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui
[*](15 I Cor. 15, 26 et 68 28 Eph. 2, 4sqq. ) [*]( 1 dominatoram P* 8 creatura] natora v 4 ecoe] et ecce P 5 reconchilianit V 6 omnes DP\' 7 quod—iam om. v 8 pficistur D1 se (s a m. 2 in ras.) D re P 9 modo iam DPTv 10 tempus] tanporis P 12 eadem D* nulla (a a m. 2 in ras.) P 16 rt V tranaierant T 16 fiant D 17 indueret D2v1 incorruptione D1T indneret D in∗mortalitate D1 22 ephesius D1 23 aic om. T antem om. v 24 qui om. D\' 25 qua] quia T diliiit D\' 26 (et 27) conuiuificat P 28 chorinthios T ) 248
uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa quod futurum est iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in ueritate super nos in Christo Iesu. hinc est etillud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae impleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret eos quisquam dictos qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne, sed in . spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo
[*]( 5 Rom. 8, 24 17 Rom. 7, 5 23 cf. Bom. 5, 20 26 Bom. 8, ssq. ) [*]( 1 ei. T 6 pfectum Dl 7 ante sedere ras. 4 litt. tn T 9 sedit D\' 10 spem certam D\' 11 illa P 12 iam] nam P non v perfectam Tl 14 oatenderit Dl 17 passionis D3 19 ferent P 20 essent] esset T 21 spe. (m eras.) P 23 hoc] huc ,D\' per praeu. ut abundaret T 24 habundaret D\'P delectum D reuelato (0 a m. 2) P 27 quisquam eos DPTv ) 249
placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent, quanto expressius de Christo diceret quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat quod illi in spe promissum tenebant?
XLIJII. DE SEX DIEBVS IN GBNESI ET SEX AETATIBVS, VEL DE CON- IVGE FACTA EX VIRI LATERE DORMIENTIS. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XH.
Sex diebus in Genesi consummauit deus omnia opera sua et septimo requieuit. sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum [*]( 4 I Cor. 15, 44 17 cf. Gen. 2,1 sq. 26 cf. Luc. 16, 23 ) [*]( 4 quod] quodam v in ante corpus add. V 6 nouerat iam P 11 rem ipsam v 12 tenebat D 13 cap. L VII T LVIIII D; om. ap" 14 genesia (in om.) P 15 niri] nirili P 18 hoc] in hoc T 19 Bucceuionem P1 (m ros.) v 20 a noe (nsque om.) D\' ad] ab P 21 ab] ad PT a] ad PT 22 in om. T 25 requi.e D 26 uidet v uidit (ci a m. 2) D inferus D1 )
250
defectus est. sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniunx de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita, mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda, Christum et ecclesiam praelocuntur siue in bonis christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri; et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, quo, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una? quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possimus.
[*]( 1 cf. Gen. 1, 27 8 ef. Coloss. 3, 10 4 cf. Gen. 2, 22 6 cf. Io. 19, 34 8 Io. 6, 58 18 Bom. 5, 14 Eph. 5, 81 sq. 18 Philipp. 2, 6 sq. ) [*]( 1 est om. v 8 nooitatem DPtJ menti. (a raa.) P 4 sicuti D uiro] uero D1M1 V2 dormiente Dv coniux DPT 5 monente Dv 6 proflizit T uocatur] uocauit DS 8 et] et non DP" 10 minutamque P 11 xpo Dl praeloqaantar DT 13 et] ut T 14 More D 15 duae P hoc inquit DPTv 18 quo D2MP2TVv: qui D\'P\' rapinam (m del. m. 2) D 19 esse se aequali! P 22 adhasisse T hesisse v sca T 26 nostri D\' PT 26 poBsemas DPTv ) 251
XLV. QVOD CAIN BT ABEL DVOS POPVLO8 FIGVRAVERINT, ET QVI OCCIDERIT CAIN SEPTEH VINDICTAS EXSOLVET VEL DE SIGNO, QVOD POSVIT DEVS IN CAIN. ITEM EX EODEM LIBRO XII CONTRA FAVSTVM.
Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco. interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum a quo discat, sed tamquam index reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos de (dei) uoce, hoc est de sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus ? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina Iudaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemtorum. Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris [*]( 2 Gen. 4, 16 10 cf. Gen. 4, 9 sq. 25 Gen. 4, 11 sq. ) [*]( 1 eap. LVIII T LX D LXI v; om. G P 2 fignrauerunt D 3 toluit D* 4 item om. DPT 6 (et 7) occidetur D\' maiori P* 8 maioris P1 caluario T 10 re.um T 11 eius esse (wi. le) Db; se eese D\' 12 quidj q4 v de dei ecripei: de libri dei a 13 sanctarum (de om.) DPTv 14 xplf D\' 15 negotio P ipei post autem add. DPTv 18 custus D\' 19 deus] dn5 T 22 reeponderunt P1v 24 ezpraemit D sanguine] D\' is rev. naguinem F 25 deug] dns P eris ante tu add. DPv )
252
tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet dare uirtutem tibi suam; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra" sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissione peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis aufertur uelamen, quod in
[*]( 11 Gal. 3, 10\' ) [*]( 1 operaueris P\'T\' 2 uirtutem suam dare tibi DPTv 5 maledictus-confeasione P1 in ras. 7 confessionem Dlt) 8 fusus] effusus M remisBionem DPTv 9 persecutores D1 nolentes Dv gratiam V 11 maledictam D1 post dicente ras. 5 litt. in T 12 prius sunt om. T 15 tui] tua Tl operaueris DPlTlv 16 operaueris DP\'TI adicietur v 17 eadem T 18 operare D 21 pupulum P1 22 ecclesiam Dl 24 azimum Tv azymam F omnes P* 25 intellegentiae D\' ) 253
lectione neteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio neteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen, quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius. sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius qui resnrrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est in infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. unde nec resurgens eis a qui bus erat crucifixus apparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra.
Nunc ecce quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis christianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens [*]( 1 cf. II Cor. 3, 14sqq. 4 cf. Matth. 27, 51 14 cf. Rom. 4, 25 II Cor. 13, 4 26 Gen. 4, 13 sq. ) [*]( 2 quae] qui P\' 3 quo] quod DPTv 6 confessionem DPo 9 ea] eo P 10 carnem DPT 12 dilecta Dl terram D\' 13 suam om. Tl uirtute∗ (m eras.) P 14 quia] qui P etsi] et sic v 18 operantem Dl 19 illum D5 terram Vi m del. *. 1 20 uirtutes D\' operaueris D 23 quis alterum om, P 24 qacumque D 25 amisi P 27 causam meam D\' 28 abscondas P1 )
254
super terram, et erit omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei non dat terra uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondit deus? non sic; inquit; omnis qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est, non sic, quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis appareat fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint qui superbo regno dominum interfecerunt.
Et apposuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc re uera multum mirabile est quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque [*]( 8 cf. Rom. 8, 6 21 Gen. 4, 15 ) [*]( 1 occidit D\' occidat P1 4 terra non dat DPTv 5 abseondit D 6 iratom on. Tl 7 enim ante sapit add. DPTv 8 accepit P1 n post autem eras. in D 10 corporali morte P 11 in post Cain eras. in D 12 (et 14) ezsolait D 14 ita om. v 15 auferit D\' allegati P 16 quod] quo D 17 septinario DPT* uoluetur D\' 19 meruerunt DT 21 poauit PT Cain] in cain PXT 23 omnis gentis D* a om. v 24 ir ritum V transierunt DlPl 25 aosciperint e )
255
distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierint, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Nam, quod dieitur interpretari „commotio". contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueat me.
XLVI. QVOD DIVERSIS MODIS POSSIT INTELLEGI: SI BECTE OFFERAS, RECTE AVTEM NON DIVIDAS, PECCASTI. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV.
Cum deus locutus est ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua. loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis impleuit? nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens — quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante uisibili — et hoc ideo fecisset deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona, contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. sic enim scriptum est: et dixit dominus ad Cain: quare tristis factus ea et quare concidit facies tua? nonne si [*]( 8 Ps. 65,9 9 PI. 85,12 11 Gen. 4, 7 23 Gen. 4, 6 sq. ) [*]( 1 distinguetur D" 8 effecit P1 4 commnnioni Tl commutionem D 5 tmnsierant D1 P1 Tv non iam T 6 nec] ne PItI exiat D nec] ne V abitet T1 1 Nam V: naim DPv nain T interprqtare D commatio D 8 motu v pedi* meas Dl 10 cap. LVnil T LXI D LXII" j om. G P 11 ponit om. P intellege D\' intellegitur P 12 autem om. P 15 socioB P\' 16 quid] quod Tpr. 17 negando DP ammonitiones implinit Dl 18 cam om. v discreaisait Dx 19 diapiciens DP 21 huiua] eias T )
256
recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius ? in hac admonitione uel monitu, quem deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. recte quippe offertur sacrificium, cum offertur deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae, quae offeruntur, uel qui offert, cui offertur, uel hi quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, siue cum offertur id quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea quae offert deo; siue eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. in quo autem horum deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta, datur intellegi propterea deum
[*](23 I Io. 3, 12 ) [*]( 2 dominaueris DT\' 3 munitu T 4 protullit Dl est om. T 5 aatem] hoc P 6 multus DP 8 tractatur D\' tractor PlV 9 sacrificium cum offertur om. Dlt) 10 deuiditur D\' 11 uel loca recte Tpr. 12 quae] qui Tl uel quioffertur om. v cui] et cui DPT hi] in P\' 13 distribaetur D deuisiouem his D1 14 discritionem intellegimus D\' 15 (et 16) oportit D\' 17 id offertur DPTv 18 sibi] siue D 20 prophanus V quilebit Dl 22 inuenire DiP\' iobannis D\' 23 ex] qui ex Tv 25 gratia] grata T 26 fratris (tria a m. 2) D intellege D1 ) 257
non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans deo aliquid suum, sibi autem se ipsam. quod omnes faciunt, qui non dei, sed suum sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. et hoc est terrenae proprium ciuitatis, deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. boni quippe ad hoc utuntur mundo ut fruantur deo, mali autem contra ut fruantur mundo uti uolunt deo: qui tamen eum uel esse uel res humanas . curare iam credunt. sunt enim multo deteriores qui ne hoc quidem credunt. cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium nec super suum respexerat deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari; sed contristatus est et concidit facies eius: hoc peccatum maxime arguit deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. hoc quippe arguendo interrogauit dicens: quare contristatus es et quare concidit facies tua? quia enim fratri inuidebat dens uidebat et hoc arguebat. nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. sed rationem reddens deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo,
[*](1 munus) maDUI V ipsum v 2 omnia D 8 sna D 5 quo] qui eo PT non at eorum v opitalentar D1 6 terraenae (a del. w. J) F 8 regnat D1 reget P regit D1 aicturiia D consolendi D 9 hac D 11 eom Tpr. 12 ne] nec DPtJ 13 copita DP cognitio T 14 respozerit T deus] dne v 15 salatus F 16 facies am. 2 in ras. T 17 bonitatem M V 30 qaibaB om. DP1 21 poasit D 22 illa om. T malignitate sus F 23 doluerit fratria v bonitate v 24 aspexit] respexisset T 25 deo v cur] cor D\' noluit T 26 displi- cwit D\' 27 eesit ininstos D\' hoc est-quam eeset T1 fn ros. ) [*]( vnn. ) [*]( 17 ) 258
et indignus cuius approbaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit, non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. numquid fratris? absit. cuius igitur nisi peccati? dixerat enim: peccasti; tum deinde addidit: quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii sciat quam sibi tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: ad te enim conuersio eius, non subaudiatur "erit" sed "sit", praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit. alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et acoendebatur in fratris exitium, bene subauditur "erit", id est: ad te enim conuersio eius erit et tu dominaberis illius. cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum — quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque
[*]( 17 Gal. 5, 17 23 Rom. 7, 17 * ) [*]( 1 essit D* 2 odisset F: occidiaset DTTv ocoidissit et D* 8 insto et sancto P* 4 (et 7) conuersatio P dominaueris DTX 6 tum] dura D addedit D 8 intellege Dl conuersationem i* 9 quam sibi sciat DPT debere om. T 10 paenetentiae D medicinae Dh) 11 ut OWl. D* 12 sit om. T 18 praedicantis v dominabatur Dl 14 praeposuerat T\' 15 dominante Dl 16 accidendi MV accedenti DPlv 17 post caro ras. 3 Ktt. in T 18 fruetibus] operis add. D* supr. uers. 19 qua] quia T 20 subaudi∗tur (a rcu.) D erit OWl. T 21 dominaneris DITI 22 enim om. ptT 26 trahere] tradere v ) 259
ab inlicitis operibus ratione cohibere — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: nec exhibueritis membra nestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. hoc praecipit dens huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratre et quem debuerat imitari cupiebat auferri: quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato; ad te enim conuersio eius — dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur — et tu dominaberis illius, ut cum forinseous non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moneri. dictum est enim aliquid tale in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum deo interrogante atque iudicante damnationis sententiam acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios, deinde addit: et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de* peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus: qui diligit uxorem suam, se ipsum
[*]( 3 Rom. 6, 13 18 Gen. 3, 16 25 Epb. 5, 28 sq. ) [*]( 1 cnmmota DI commemorata v 2 perpera Dlo si om. v 3 dicente DP-c nec] ne PT 4 domitam DlPv dominata D\' 5 uictam Dlt: praecepit DPT 6 fratrem P \' 7 imitare D\' 8 mortale D\' 9 exibeas P1 T menbra T 11 adiubatnr D 12 dominaneris D ut cum forinseeua] si eum (enim t) extrinsecus Do permittetur DPl 13 potestatem T regentes et beneuolentes D\' 14 enim om. DPTv tale aliquid DPTv 17 acciperunt DV in ae (et eras.) P 18 dixissit D\' multiplana P 19 tuas om. v tristitia DPXT 20 addidit DP Tv conuersatio T 21 ipsi D\' 23 femena Dl ubi] ibi D\' 24 regente D simile V oporterc. (t eras.) P ) [*]( 17* ) 260
diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. sananda enim sunt haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. sed illud dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit: inualescente quippe inuidiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis. quomodo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est, pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo, quod post septem dies, ei quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur; quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi, quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — sine ille reatus quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate siue quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.
[*]( 10 Ex lib. c. Faust. XII, 17 16 cf. GeD. 7, 4 ) [*]( 3 praeuaricatur D 4 inuidiae] inuidentiae DP insidiatos D1 5 tales Dl 9 hinc om. T raanicheum DPT., 10 ingressus (est om.) T 11 area D factum] fustum T\' diluuium om. P1 15 in solum (om. non) D ualeat DlPv ualeat Dl Pv 17 in om. D\'P\' decim DPXT 19 contenetur D 20 flunt] faciunt P ad] a P pertenit D\' 21 noctis Dv 22 sacramenta P abluitur (b ex d corr. m. 2) P ) 261
XLVH. DE SEPTENARIO REQVIEI ET OCTONARIO RESVR RECTIONIS NVMERO, VEL DE EMISSIONE CORVI ET COLVMBAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.
Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos, trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus; tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali salute renouatum in [*]( 12 cf. Gen. 8, 4 et 14 ) [*]( 1 cap. LX T LXII D LXIII V; om. GP 2 wptinario DT octogenario v reeurrectiones Tl 3 ex] item ex DPTv 4 XI Dt" 5 uicensimus T1 nicinsimas D commemoratas T 7 lingnis P 8 omni P1 ppus (o add. m. 2) T paratas Dl P1 conquadratus P1 9 perfecit v 10 qua cognosdmas] quia e. Tb 11 hoc] oc P numerus v 12 quadratos T 13 Mptimam M1P2v requie D\' 14 ibi] ubi v 15 oicensima PT nicmsima D secundi—septima om. P\' secando D1 16 est ante hoc add. DptTv aicisima D et aUerum om. Dv 17 die septimi OWl. P confirma D\' 18 ergo post area add. v 21 excoepit P 22 spe] in ape P lam] etiam pav 23 et corporis et spir. perfecte v salatem P1 )
262
+ aeternae uitae munus assumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncta quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncta ab utroque numero CL diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.
Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos aut rebaptizari aut ab his quos praeter arcam, id est praeter ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguido de non fuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem [*]( 4 cf. Gen. 7, 20 12 cf. Gen. 8, 6 sqq. ) [*]( 2 regenerationes Dl 4 aquain V excidens altitudine Dx 5 hoc om. D1v trascendit T trabscindit D\' 7 fiunt] faoinnt DP 9 eadem MKTVv 10 hominem Dl 12 corbas V 13 catauere Dx 14 hominis D\' copiditatea D1T1 teterremos D\' terrenos D1 15 intentus P1 16 ant alterum om. D\' 17 reduci P1v tenere D 18 requiae D\' 22 demissa DP\' septinariam DT Beptenarium P 28 retnllit D\' protnlit v quo] quod D\' 24 nonnnlks DT ecclesia P baptizatos D\' Pl pingaedo PТV2v de non fuerit MI V (cf. cap. CCXVIII): non defnerit DHPPTv 26 osculo a: OBcala libri )
263
posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum deo et patri, at in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus. XLVID. DE MANDATIS DEI AD NOE POST DILVVIVM. ITEM EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.
Cur animalia, quamuis et munda. et immunda in arca.