Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XLIJII. DE SEX DIEBVS IN GBNESI ET SEX AETATIBVS, VEL DE CON- IVGE FACTA EX VIRI LATERE DORMIENTIS. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XH.

Sex diebus in Genesi consummauit deus omnia opera sua et septimo requieuit. sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum [*]( 4 I Cor. 15, 44 17 cf. Gen. 2,1 sq. 26 cf. Luc. 16, 23 ) [*]( 4 quod] quodam v in ante corpus add. V 6 nouerat iam P 11 rem ipsam v 12 tenebat D 13 cap. L VII T LVIIII D; om. ap" 14 genesia (in om.) P 15 niri] nirili P 18 hoc] in hoc T 19 Bucceuionem P1 (m ros.) v 20 a noe (nsque om.) D\' ad] ab P 21 ab] ad PT a] ad PT 22 in om. T 25 requi.e D 26 uidet v uidit (ci a m. 2) D inferus D1 )

250
defectus est. sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniunx de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita, mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda, Christum et ecclesiam praelocuntur siue in bonis christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri; et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, quo, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una? quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possimus. [*]( 1 cf. Gen. 1, 27 8 ef. Coloss. 3, 10 4 cf. Gen. 2, 22 6 cf. Io. 19, 34 8 Io. 6, 58 18 Bom. 5, 14 Eph. 5, 81 sq. 18 Philipp. 2, 6 sq. ) [*]( 1 est om. v 8 nooitatem DPtJ menti. (a raa.) P 4 sicuti D uiro] uero D1M1 V2 dormiente Dv coniux DPT 5 monente Dv 6 proflizit T uocatur] uocauit DS 8 et] et non DP" 10 minutamque P 11 xpo Dl praeloqaantar DT 13 et] ut T 14 More D 15 duae P hoc inquit DPTv 18 quo D2MP2TVv: qui D\'P\' rapinam (m del. m. 2) D 19 esse se aequali! P 22 adhasisse T hesisse v sca T 26 nostri D\' PT 26 poBsemas DPTv )
251

XLV. QVOD CAIN BT ABEL DVOS POPVLO8 FIGVRAVERINT, ET QVI OCCIDERIT CAIN SEPTEH VINDICTAS EXSOLVET VEL DE SIGNO, QVOD POSVIT DEVS IN CAIN. ITEM EX EODEM LIBRO XII CONTRA FAVSTVM.

Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco. interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum a quo discat, sed tamquam index reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos de (dei) uoce, hoc est de sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus ? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina Iudaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemtorum. Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris [*]( 2 Gen. 4, 16 10 cf. Gen. 4, 9 sq. 25 Gen. 4, 11 sq. ) [*]( 1 eap. LVIII T LX D LXI v; om. G P 2 fignrauerunt D 3 toluit D* 4 item om. DPT 6 (et 7) occidetur D\' maiori P* 8 maioris P1 caluario T 10 re.um T 11 eius esse (wi. le) Db; se eese D\' 12 quidj q4 v de dei ecripei: de libri dei a 13 sanctarum (de om.) DPTv 14 xplf D\' 15 negotio P ipei post autem add. DPTv 18 custus D\' 19 deus] dn5 T 22 reeponderunt P1v 24 ezpraemit D sanguine] D\' is rev. naguinem F 25 deug] dns P eris ante tu add. DPv )

252
tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet dare uirtutem tibi suam; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra" sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissione peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis aufertur uelamen, quod in [*]( 11 Gal. 3, 10\' ) [*]( 1 operaueris P\'T\' 2 uirtutem suam dare tibi DPTv 5 maledictus-confeasione P1 in ras. 7 confessionem Dlt) 8 fusus] effusus M remisBionem DPTv 9 persecutores D1 nolentes Dv gratiam V 11 maledictam D1 post dicente ras. 5 litt. in T 12 prius sunt om. T 15 tui] tua Tl operaueris DPlTlv 16 operaueris DP\'TI adicietur v 17 eadem T 18 operare D 21 pupulum P1 22 ecclesiam Dl 24 azimum Tv azymam F omnes P* 25 intellegentiae D\' )
253
lectione neteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio neteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen, quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius. sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius qui resnrrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est in infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. unde nec resurgens eis a qui bus erat crucifixus apparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra.

Nunc ecce quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis christianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens [*]( 1 cf. II Cor. 3, 14sqq. 4 cf. Matth. 27, 51 14 cf. Rom. 4, 25 II Cor. 13, 4 26 Gen. 4, 13 sq. ) [*]( 2 quae] qui P\' 3 quo] quod DPTv 6 confessionem DPo 9 ea] eo P 10 carnem DPT 12 dilecta Dl terram D\' 13 suam om. Tl uirtute∗ (m eras.) P 14 quia] qui P etsi] et sic v 18 operantem Dl 19 illum D5 terram Vi m del. *. 1 20 uirtutes D\' operaueris D 23 quis alterum om, P 24 qacumque D 25 amisi P 27 causam meam D\' 28 abscondas P1 )

254
super terram, et erit omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei non dat terra uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondit deus? non sic; inquit; omnis qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est, non sic, quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis appareat fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint qui superbo regno dominum interfecerunt.

Et apposuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc re uera multum mirabile est quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque [*]( 8 cf. Rom. 8, 6 21 Gen. 4, 15 ) [*]( 1 occidit D\' occidat P1 4 terra non dat DPTv 5 abseondit D 6 iratom on. Tl 7 enim ante sapit add. DPTv 8 accepit P1 n post autem eras. in D 10 corporali morte P 11 in post Cain eras. in D 12 (et 14) ezsolait D 14 ita om. v 15 auferit D\' allegati P 16 quod] quo D 17 septinario DPT* uoluetur D\' 19 meruerunt DT 21 poauit PT Cain] in cain PXT 23 omnis gentis D* a om. v 24 ir ritum V transierunt DlPl 25 aosciperint e )

255
distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierint, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Nam, quod dieitur interpretari „commotio". contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueat me.

XLVI. QVOD DIVERSIS MODIS POSSIT INTELLEGI: SI BECTE OFFERAS, RECTE AVTEM NON DIVIDAS, PECCASTI. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV.

Cum deus locutus est ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua. loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis impleuit? nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens — quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante uisibili — et hoc ideo fecisset deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona, contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. sic enim scriptum est: et dixit dominus ad Cain: quare tristis factus ea et quare concidit facies tua? nonne si [*]( 8 Ps. 65,9 9 PI. 85,12 11 Gen. 4, 7 23 Gen. 4, 6 sq. ) [*]( 1 distinguetur D" 8 effecit P1 4 commnnioni Tl commutionem D 5 tmnsierant D1 P1 Tv non iam T 6 nec] ne PItI exiat D nec] ne V abitet T1 1 Nam V: naim DPv nain T interprqtare D commatio D 8 motu v pedi* meas Dl 10 cap. LVnil T LXI D LXII" j om. G P 11 ponit om. P intellege D\' intellegitur P 12 autem om. P 15 socioB P\' 16 quid] quod Tpr. 17 negando DP ammonitiones implinit Dl 18 cam om. v discreaisait Dx 19 diapiciens DP 21 huiua] eias T )

256
recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius ? in hac admonitione uel monitu, quem deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. recte quippe offertur sacrificium, cum offertur deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae, quae offeruntur, uel qui offert, cui offertur, uel hi quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, siue cum offertur id quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea quae offert deo; siue eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. in quo autem horum deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta, datur intellegi propterea deum [*](23 I Io. 3, 12 ) [*]( 2 dominaueris DT\' 3 munitu T 4 protullit Dl est om. T 5 aatem] hoc P 6 multus DP 8 tractatur D\' tractor PlV 9 sacrificium cum offertur om. Dlt) 10 deuiditur D\' 11 uel loca recte Tpr. 12 quae] qui Tl uel quioffertur om. v cui] et cui DPT hi] in P\' 13 distribaetur D deuisiouem his D1 14 discritionem intellegimus D\' 15 (et 16) oportit D\' 17 id offertur DPTv 18 sibi] siue D 20 prophanus V quilebit Dl 22 inuenire DiP\' iobannis D\' 23 ex] qui ex Tv 25 gratia] grata T 26 fratris (tria a m. 2) D intellege D1 )
257
non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans deo aliquid suum, sibi autem se ipsam. quod omnes faciunt, qui non dei, sed suum sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. et hoc est terrenae proprium ciuitatis, deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. boni quippe ad hoc utuntur mundo ut fruantur deo, mali autem contra ut fruantur mundo uti uolunt deo: qui tamen eum uel esse uel res humanas . curare iam credunt. sunt enim multo deteriores qui ne hoc quidem credunt. cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium nec super suum respexerat deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari; sed contristatus est et concidit facies eius: hoc peccatum maxime arguit deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. hoc quippe arguendo interrogauit dicens: quare contristatus es et quare concidit facies tua? quia enim fratri inuidebat dens uidebat et hoc arguebat. nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. sed rationem reddens deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo, [*](1 munus) maDUI V ipsum v 2 omnia D 8 sna D 5 quo] qui eo PT non at eorum v opitalentar D1 6 terraenae (a del. w. J) F 8 regnat D1 reget P regit D1 aicturiia D consolendi D 9 hac D 11 eom Tpr. 12 ne] nec DPtJ 13 copita DP cognitio T 14 respozerit T deus] dne v 15 salatus F 16 facies am. 2 in ras. T 17 bonitatem M V 30 qaibaB om. DP1 21 poasit D 22 illa om. T malignitate sus F 23 doluerit fratria v bonitate v 24 aspexit] respexisset T 25 deo v cur] cor D\' noluit T 26 displi- cwit D\' 27 eesit ininstos D\' hoc est-quam eeset T1 fn ros. ) [*]( vnn. ) [*]( 17 )
258
et indignus cuius approbaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit, non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. numquid fratris? absit. cuius igitur nisi peccati? dixerat enim: peccasti; tum deinde addidit: quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius. potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii sciat quam sibi tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: ad te enim conuersio eius, non subaudiatur "erit" sed "sit", praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit. alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et acoendebatur in fratris exitium, bene subauditur "erit", id est: ad te enim conuersio eius erit et tu dominaberis illius. cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum — quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque [*]( 17 Gal. 5, 17 23 Rom. 7, 17 * ) [*]( 1 essit D* 2 odisset F: occidiaset DTTv ocoidissit et D* 8 insto et sancto P* 4 (et 7) conuersatio P dominaueris DTX 6 tum] dura D addedit D 8 intellege Dl conuersationem i* 9 quam sibi sciat DPT debere om. T 10 paenetentiae D medicinae Dh) 11 ut OWl. D* 12 sit om. T 18 praedicantis v dominabatur Dl 14 praeposuerat T\' 15 dominante Dl 16 accidendi MV accedenti DPlv 17 post caro ras. 3 Ktt. in T 18 fruetibus] operis add. D* supr. uers. 19 qua] quia T 20 subaudi∗tur (a rcu.) D erit OWl. T 21 dominaneris DITI 22 enim om. ptT 26 trahere] tradere v )
259
ab inlicitis operibus ratione cohibere — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: nec exhibueritis membra nestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. hoc praecipit dens huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratre et quem debuerat imitari cupiebat auferri: quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato; ad te enim conuersio eius — dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur — et tu dominaberis illius, ut cum forinseous non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moneri. dictum est enim aliquid tale in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum deo interrogante atque iudicante damnationis sententiam acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios, deinde addit: et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de* peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus: qui diligit uxorem suam, se ipsum [*]( 3 Rom. 6, 13 18 Gen. 3, 16 25 Epb. 5, 28 sq. ) [*]( 1 cnmmota DI commemorata v 2 perpera Dlo si om. v 3 dicente DP-c nec] ne PT 4 domitam DlPv dominata D\' 5 uictam Dlt: praecepit DPT 6 fratrem P \' 7 imitare D\' 8 mortale D\' 9 exibeas P1 T menbra T 11 adiubatnr D 12 dominaneris D ut cum forinseeua] si eum (enim t) extrinsecus Do permittetur DPl 13 potestatem T regentes et beneuolentes D\' 14 enim om. DPTv tale aliquid DPTv 17 acciperunt DV in ae (et eras.) P 18 dixissit D\' multiplana P 19 tuas om. v tristitia DPXT 20 addidit DP Tv conuersatio T 21 ipsi D\' 23 femena Dl ubi] ibi D\' 24 regente D simile V oporterc. (t eras.) P ) [*]( 17* )
260
diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. sananda enim sunt haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. sed illud dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit: inualescente quippe inuidiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis. quomodo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est, pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo, quod post septem dies, ei quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur; quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi, quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem; quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — sine ille reatus quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate siue quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur. [*]( 10 Ex lib. c. Faust. XII, 17 16 cf. GeD. 7, 4 ) [*]( 3 praeuaricatur D 4 inuidiae] inuidentiae DP insidiatos D1 5 tales Dl 9 hinc om. T raanicheum DPT., 10 ingressus (est om.) T 11 area D factum] fustum T\' diluuium om. P1 15 in solum (om. non) D ualeat DlPv ualeat Dl Pv 17 in om. D\'P\' decim DPXT 19 contenetur D 20 flunt] faciunt P ad] a P pertenit D\' 21 noctis Dv 22 sacramenta P abluitur (b ex d corr. m. 2) P )
261

XLVH. DE SEPTENARIO REQVIEI ET OCTONARIO RESVR RECTIONIS NVMERO, VEL DE EMISSIONE CORVI ET COLVMBAE. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.

Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos, trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus; tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali salute renouatum in [*]( 12 cf. Gen. 8, 4 et 14 ) [*]( 1 cap. LX T LXII D LXIII V; om. GP 2 wptinario DT octogenario v reeurrectiones Tl 3 ex] item ex DPTv 4 XI Dt" 5 uicensimus T1 nicinsimas D commemoratas T 7 lingnis P 8 omni P1 ppus (o add. m. 2) T paratas Dl P1 conquadratus P1 9 perfecit v 10 qua cognosdmas] quia e. Tb 11 hoc] oc P numerus v 12 quadratos T 13 Mptimam M1P2v requie D\' 14 ibi] ubi v 15 oicensima PT nicmsima D secundi—septima om. P\' secando D1 16 est ante hoc add. DptTv aicisima D et aUerum om. Dv 17 die septimi OWl. P confirma D\' 18 ergo post area add. v 21 excoepit P 22 spe] in ape P lam] etiam pav 23 et corporis et spir. perfecte v salatem P1 )

262
+ aeternae uitae munus assumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncta quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncta ab utroque numero CL diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos aut rebaptizari aut ab his quos praeter arcam, id est praeter ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguido de non fuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem [*]( 4 cf. Gen. 7, 20 12 cf. Gen. 8, 6 sqq. ) [*]( 2 regenerationes Dl 4 aquain V excidens altitudine Dx 5 hoc om. D1v trascendit T trabscindit D\' 7 fiunt] faoinnt DP 9 eadem MKTVv 10 hominem Dl 12 corbas V 13 catauere Dx 14 hominis D\' copiditatea D1T1 teterremos D\' terrenos D1 15 intentus P1 16 ant alterum om. D\' 17 reduci P1v tenere D 18 requiae D\' 22 demissa DP\' septinariam DT Beptenarium P 28 retnllit D\' protnlit v quo] quod D\' 24 nonnnlks DT ecclesia P baptizatos D\' Pl pingaedo PТV2v de non fuerit MI V (cf. cap. CCXVIII): non defnerit DHPPTv 26 osculo a: OBcala libri )

263
posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum traditur regnum deo et patri, at in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

XLVID. DE MANDATIS DEI AD NOE POST DILVVIVM. ITEM EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.

Cur animalia, quamuis et munda. et immunda in arca.

fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur deo in sacrificio nisi munda? quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eam significari oportebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca ?

NE CARO CVM SANGVINE MANDVCETVB.

Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus [*]( 5 cf. I Cor. 15, 24 13 cf. Gen. 8, 20 cf. Gen. 9, 12 18 Act 10, 13 ) [*]( 1 septem alios Pv1 demissa P\' non est reuerea Pv 3 quo] qui P\' 4 quamdi 71 bibetnr MV latere xpi D 5 prtfeckioBe DPv 5 tradetur P2 7 aeritates D\' 8 cap. LH T LXIII D LXIin Gv; om. P 9 item om. DPTv 11 priu et om. DPtJ arca] aera T1 12 fuerunt Dv egressu M1V regressam DPv offerantur DT efferaatar P 13 sacrificium DPTv nelit sibi v 14 eam] ea v 15 signiflcare DP 16 benedicetnr MPVv 19 ne] nec D manducitur D1 m∗anduceretur (m ras.) T 20 eiecto] de eiecto D pr. iunentar Y 21 soffocata D suffucata T\' soffocati P habebat Tpr. )

264
inter se et hominem atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui apparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.

Iam uero illud quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iafeth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes unde sint nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum [*]( 1 cf. Gen. 9, 1 aqq. 11 cf. Gen. 9, 20 sqq. 13 cf. I Cor. 1, 23sqq. ) [*]( 1 hominem (m ex s corr. m. J) V: homines DPTv perdet v 2 diluuio om. Dl aroam P* apparit Dl qui] quia P 3 resplendit D 4 qui] quia P ó deij diei T gloria D - 6 adoratoris D1 7 ita. (q eras.) T significare D 9 causam P 11 est om. P 12 in gente sua passns Tpr. 13 gentibusj g. autem v 14 Sem] seth M1V1 iapheth v afeth APV1 et dei] eat dei DPfJ 16 hominis Dt 17 et] et in PtJ minino T1 populo P1 18 ueete D\' portantis D 80 nece D\' 21 tamquam] tum quam Tx 28 quia nec DPTv. q. ante V )

265
quippe manifestatum est et quodam modo publicatum quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria christianorum baiulans, legem et prophetas, ad testimonium assertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram?

Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit ? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iafeth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc pronuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iafeth et habitet in domibus Sem.

XLVIHL DE ABBAHAM EXEVNTE DE TERRA SVA. EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XII.

Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in [*]( 10 Gen. 9, 26 16 Gen. 9, 27 23 cf. Gen. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 manifestum D\'PT modum V puplicatum P1 2 secretem v sernos D\' 8 scriniaria (i del. m. 2) T 4 uaiulans V baiolans D 5 honorimns D1 7 excitat P informit a confinnit D\' 9 scelerati P 10 ninaee P niniae D 14 iafet V iapheth t) totum om. D1v orbe D* 16 prorsus D alterum hoc om. Tv praennntiabatnr DPTv 16 laetificet DPtI iaphet V 18 cap. LVIIII P LXII T LXIIII D LXV (h 19 post sna add. PT: uel de ceteris corporalibos (corp. uel de ceteris T) gestis mjsteriorum ex] et MV 21 hisrahelitis P 22 praedieendae V praedicenda V\' omnis D1 perscntari V1 praescrntari T 28 exagitari P2 maletis V )

266
Abraham exiit de terra sua et de cognatione sua, ut apud exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portaret ad uictimam nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries immolandus in uepre cornibus adhaerebat nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus affigebatur?

Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersum se passus populum Israhel quosdam qui crediderunt benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim nescit Christum ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esse filium dei et regem Israhel — ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi opportune dominus etiam illud commemorauit quod uidit Iacob, qui per benedictionem [*]( 5 cf. Gen. 22, 6 9 cf. Gen. 32, 24 sqq. 18 cf. Io. 1, 47 sqq. ) [*]( 2 exteros (d ras.) P ditaretur DPTv locuplitetur V locopletetur D locupletaretur PT" qui] quia T derelicta P 3 unde] inde V 4 gentis ita praepollit D uideamus Dp. 5 qui] quia T 6 ipse om. P immolandos Dl 7 patibubt D 8 offerendos D\' affligebatur P afficiebatur v 9 loctatus D1 cum PTV1: eum DVv 11 partem latetudinem Dl reddidit P 12 passns otn. V 14 multitudinis D multitudo P1 cladicauit P 16 quod ad modum expremerUur Dx 17 xpra nescit DPTv appellari] uocare (e in i corr. m. 2) D 19 natbanaelem D dizissit D\' dixisse V iarahelita DPT 20 essit Dl et om. P 21 esse] esset Tv 22 confessiouem D\' unguens Po 23 confidens D oportune DPTv *)

267
appellatus est IsraheL amen, inquit, dico uobis, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, at eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. in illo enim scala a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descendentes super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruulis nutriatur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. uidete [*](5 cf. Gen. 28, 11 Bqq. 9 cf. Io. 1, 1 sqq. 11 cf. Gal. 4, 4 Iq. 16 cf. I Cor. 3, 1 sqq. 20 Io. 14, 6 ) [*](1 est om. DPl dico uobis inquit DPTo f 2 angelns D\' 3 disoendentes D 5 scala s*per (u ras.) D \'8 creatuaram D 10 discendentefl D 11 redemeret D 12 illa Dlv ad] in D JV a] ad (d add. m. 2) D 13 carnalis Dl 14 spiritalis T1 nutrienduB D\' 15 ipsis T discendunt D 17 discenditur DP 18 nostrum D\' nra P 21 eccleaiis] excels-is 0 eras.) T discenditnr D 22 parnnlis PTVv. paraolis D illum] illam V 23 discenditar D sequentie praedicatoris D\' 24 erigant V sublimeter Dpr. exspectent] spectent T 26 adnuntiant P1)
268
apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus, deo; uidete descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus, est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro eis mortuus est et resurrexit.

Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant, sanam doctrinam non sustinet; ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, ut quod inuenero auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.

DE IOSEPH VENDITO ET POST LABORES HONORATO.

Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus [*]( 1 II Cor. 5, 13 eqq. 10 cf. II Tim. 4, 4 14 Ps. 118, 85 28 cf. Gen. 37, 20sqq. ) [*]( 1 eicedimus v 2 uidite discendentera D 8 per (om. et) P\'T quom] qu5 P* ascenderet P* discenderit D descenderet P1 4 inquit om. v 5 unus MV: si unus DPTv 6 ergo — mortuus est om. MV 7 est om. v ut] nt et v uiuunt] uiunt D uiuant V 8 ei] et T eis] omnib. v 9 haec] hoc Y 10 snstenet D sustinent P 11 animos P2Tv animus DP\' 12 puerilis DP\' 13 agnoscimus T et] ut PTv 14 iniuste Dl delectationis D\'P\' dilectiones v 16 ecript. illarum P hanelanti MY anolanti D2Pv anelante Dl 17 ex aporto] et ap. P1 18 refecit DP1 19 inuinero D1 habide DtTI 21 iosep T uendito] uindito D; om. MY laborem D onorato T1 22 ipai D in om. P 23 onoratur T )

269
enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Mosi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod apprehensa cauda significat — posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id quod fuerat resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumta nihil serpentis apparet. nos quoque, corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.

DE EGRESSV ISRAHEL EX AEGVPTO.

Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Mosen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali sequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. [*]( 4 cf. Ex. 4, 2 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 26 17 I Cor. 10,1 sqq. ) [*]( 1 laboris D1 xpm T 3 orbfl D erogationem DlPl 4 libi post sui add. M* snbiagantea DlPx ipsi D\' innuit] ioqvit Dr in] om. D\'; ut v moysi DPTv 5 a] ad v serpentem DPlv nenientem] uiuentem P* 7 actiones D actionibna PT 8 morte om. v consummata D* 9 mortalitatem DI 10 Inbricam DlP nolnitor "I 11 ne] nec P 12 prolabamur DxPh prolabimur P1 13 distructa D resurgentis Dl 15 urahelis PT ex] de Dv 16 iam — aegypto om. D1P1v 17 patria D\' 18 omnis D\' per om. T 19 omnis D\' moysen T moyse Pv moysi D 20 mare D\' eadem V 21 omnis D1 pntum spiritale D1 22 enim] autem PT 23 sequentij »• eos v 24 induxit v )

270

DE MANNA INTELLEGENDVM CHRISTVM SICVT ET PETRAM.

Si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo; sicut et potum cur spiritalem dixisset aperuit, cum subiunxit: petra autem erat Christus. quo aperto cuncta fulserunt. cur non ergo et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident uideant, et qui uident caeci fiant?

DE MARI RVBRO.

Rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita. ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam exspectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temtationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt; et duodecim fontes septuaginta palmae arbores irrigantes apostolicam [*]( 8 cf. Io. 6, 41 12 Io. 9, 39 16 cf. Ex. 17, 1 17 cf. Rom. 8, 25 20 cf. Num. 14, 14 21 cf. Ex. 15, 23 sqq. ) [*]( 1 petrum Ml 2 et non v 8 deecendi T\' 4 uere] uice D\' uero v spiritaliter (iter in ras. a m. 2) P 6 manduc. spiritalem v 7 putum D\' 8 spiritaliter DPc dixissit Dl subiuncx P subiungit v 9 fulserunt] pulserunt v 10 nubes] nobis DP1 et alterum om. DPTv columba V colomna D\' (ignis add. D\') et quartum otn. Dr" fulciens] fulgena v 12 ut] et P\' 13 mare MV 14 et oas. DPlv mare] in mare D enim in mari v rubro Dv baptimuB D sanguine] in 8. c 16 omnia tt perfruentis D 17 uidentes V 19 temtationis Dapl reuertentur P 20 aegyptam V aegypto P1 eos post tamen add. T* 21 recidit D dulciscunt D sunt dulces v 28 fontis et arboris Dt )

271
gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus impleatur.

SBPTVAGESIMA VICTORIA DE AHALECH.

Et hostis intercludere molitus uiam extentis Mosi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit, Moses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat nitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris?

DE AGNO PASCHAE OCCISO.

Fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; attestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: uenit . spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. [*]( 5 cf. Ex. 17, 8 sqq. 7 cf. Num. 21, 8 sq. Io. 3, 14 sq. 15 Io. 1, 29 18 Ex. 12, 46 Io. 19, 86 21 cf. Ex. 20 22 cf. Act. 2, lsqq. ) [*]( 1 pfigunuit v populo. a: populo Itbri in om. P aeptinario D 2 septiformes TV1 septiformem M\'P donum] domum T1 dsgalocus D\' 4 tit. om. DPTv 5 hostes D moysi DPTv moses V 6 serpentem P1 7 aerpenti Dl serpentem P1 8 declarator D 9 mojses PTv moysis D1 haeremo V oportit exaltare D\' 10 homonis D credidit P1 11 periat s. habiat Dl . 12 est om. P 13 titulum om. DPTv 14 fit-ouia om. V 15 peccata DPTv 16 qui] et qui D phascha V1 19 inlinnntur T 20 tutillam D 21 (et 22) quinquagensimo T quinquaginsimo D )

272
dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione impietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas; uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam qualia credat in omnibus.

DE HIESV NAVE.

Videat introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum introire caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum - propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. [*]( 1 cf. Ex. 31, 18 2 Luc. 11, 00 9 cf. Ps. 24, 9 18 cf. los. 3 15 cf. Num. 13, 24 18 cf. Matth. 21,31 19 cf. Ios. 2, 18 ) [*]( 2 clamabat P 4 miro P oculus D* 6 hostium P tm. pietates D1 7 pietatis (im add. m. 2) V impietates D 8 mansuetis T 9 quem] quam T1 quos T* in mg. 10 credit T 12 titulum om. DPTv 18 repromissionis P 14 uacabatur P1 15 mutuato D\'P mutuatu D1 leaus] ih*s P is. MlV appellatus eat] (pellatua est a m. 2 in ras.) D appareat v uideat] De botro praemittunt D\'P\' in mg. 16 repromisaionis P pendendem (corr. m. 1) V pendente Dl 17 mortale D1 18 superbos] uos P1 regno DP introire V: om. DPTv 19 per os] super os T )

273

DE ARCA MVROS HIERICHVNTINOS ALLIDENTE.

Videat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora, quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguinem remissionis.

DE IVDICIBVS.

Videat tempora primo iudicum, postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samso obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus extructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam peremta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? [*]( 3 cf. I08. 6, 7 sqq. 6 cf. I Cor. 15, 26 14 cf. Ind. 14, 6 16 Io. 16, 33 18 cf. Iud. 14, 8 21 cf. Iud. 4, 21 ) [*]( 1 titulum om. T" hiericontinos D gericho P allidente] circumdante P 2 murus Dpr. ciuitates Dl munitionis DlP mortale T\' 4 tempore T delabuntur P 5 circuiuit T totum orbem P2T 6 distruatur D\' 8 a om. T confessionum v 9 sanguine DPTv 10 titulum om. DTv 11 temporlI P\' prima D1 postea-iudicium om. Dl sicut-regnum om. v sicut erit] uideat P 12 inquae V in quo v 14 et om. D ecclesiamque (om. et) T samson DPT2v 15 negans DP\' cum] com DP alienegenas T tendent Dl 16 qui] quia P gaudite Dl 17 ui.ci (n ras.) p sacculuml mundum P 18 extrartus DlPv 19 fremuerunt D1 p 20 dulcidine D dulcedine P\' 22 tranfigens P 23 diftbuli D ) [*]( VIIII. ) [*]( 18 )

274

DE VELLERE QVDEONIS.

Quis uellus complutum area sicca et postea compluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est. quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem ? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri, in domino Iesu Christo uenturum? nonne ipse Dauid, cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit P nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae, satis indicat quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt?

DE MIRACVLIS HELIAE.

Pascitur Helias tempore famis a coruis mane afferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam [*]( 2 cf. Iud. 6, 37 sqq. 8 cf. I Reg. 2, 27 sqq. 9 cf. I Reg. 16, 1 sqq. 12 I Reg. 21, 6 15 cf. HI Reg. 12, 16 et 20 17 Rom. 11, 5 et 9, 27 20 cf. III Reg. 17, 6 25 cf. III Reg. 17, 9sqq. ) [*]( 1 titulum om. DPTv 2 quia F: quid DPTv 4 mysterio (0 ex um corr.) D 5 uacuos Dl 6 regam V 9 praenuntiare D 10 reprobatum Pl ueteri v 11 nostro post domino add. DPTv 12 panis propositiones Dl quos a: quod libri 13 non] nos T1 manducare om. D1P1v 15 separati D1 16 duo V; cf. Rdnsch i. c. p. 377 17 salui facti Dl 19 titulum om. DPTv 20 elias T corbis V 21 carnis D\' 23 esuriente Dl 25 aligenienam v )

275
uiduam, quae nolebat duo ligna colligere priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crocis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum impenditur, non deficit; hilarem enim datorem diligit deus. Heliseo pueros insultantes et clamantes: calue, calue! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Caluariae crucifixum innasi a daemonibus pereunt. mittit Heliseus per seruum baculum super mortuum et non reuiuescit; uenit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et reuiuescit: misit sermo dei legem per seruum suum nec profuit in peccato mortuo generi humano. quae tamen non sine causa missa est; ille enim misit qui sciret eam prius esse mittendam. uenit ipse, conformauit se nobis factus particeps mortis nostrae et uiuificati sumus. cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reuersum est: ita cum impios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet, — quia de illo Iohannes dixerat: ecce securis ad radices arboris posita est — ab eis interueniente passione corpus ipsum deseruit in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit.

Quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus [*]( 4 II Cor. 9, 7 6 IIII Reg. 2, 23 sq. 8 cf. IIII Reg. 4, 29Bqq. 15 cf. illI Reg. 6, 4sqq. 20 Matth. 3, 10 ) [*]( 1 xiidua V collegere DPl 2 solum P1v etiam om. D1P1v signum] regnum T 3 ezpremitar D1 benedicetur V fructum T 4 et] ex T impeditur V defecit D 5 belineo D\'T 6 comeder (er in ras. a m. 2) P 7 puerili] pteri e 8 mittet D1 heliseos Dx haelisaeus T 9 (et 10) reui- uisat DPv coniunxitt) 10 morte Dt dei] ds T 11 pec- catis DPTv genere D 13 seiret] secretam Dlv mittandam P 15 ligna] lignQ v cederentur PV 16 profundo D atque-reuersum est om. 7n 17 impiis iudaeis Dl 18 taquam P 19 cederet PV" iohannis Dl 20 secures T\' arborum DP r, 22 discendens quod D 24 praeterea v necessitati D ) [*]( 18* )

276
norunt qui legunt. iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat quid figurauerit, qui attenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, uti quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia holera granum illius senapis regnat, sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit. [*]( 2 cf. Hier. 36, 1 sqq. 6 cf. Io. 1, 48 10 I Tim. 2, 1 sqq. 20 cf. Matth. 13, 31 sq. ) [*]( 1 babiloneam D babilonia v 2 quo] qd v 8 et] ut P1 regnum T 4 eesit D\' 5 domus DP1 hortus D ortus P 6 agnoscant Tl praefigurauerit D\'PTłJ pfigurauerit Dl ueros] uiros D1P1Vv uero T israheliticus (u in o corr.m. 2) D 7 cum] eum in T 8 sacramenta p. 9 apostolus nobis P hieremias V replecans D 10 depręcationis D1 11 ado rationis Dl orationes v; om. T interpellationis D\'; om. T 13 uti quietam] utique etiam D1 14 omne D\' 16 omnit D\' 17 ex] et (t a m. 2 in ras.) P 18 christianarum D\'P\'T 19 uiniae Tpr. 20 plantati. (o? eras.) D illius MV\': illus V1 illud DPTv 21 sinapis DPT 22 caelis V caelo Pv uolatibus DT 23 confugendo DP\' )
277

POST SEPTVAGINTA ANNORVM PEBEGRINATIONEM REDITVM AD HIERVSALEM.

Nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur, quis fidelis Christi non intellegat post euoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei, ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem? quem propheta Zaccharia uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat, ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia, aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloria sempiternae salutis assumitur. quod etiam in psalmo dedicationis apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitiam, ut cantem tibi gloria mea, et non compungar. [*]( 4 cf. Hier. 29,10 cf. Esdr. 1, 1 sqq. 12 cf. Zacch. 3,1 sqq. 18 P?. 29, 12 sq. ) [*]( 1 titulum om. DPTv 4 hieremiS Dl captiuitatem Dl 5 fideles Dl Ip. V: christianus D2 PTv xpianos Dl 6 septinario D\' repeticionem D1 repetitioni P 7 ecclesia DlPl 9 nere] uerti p SAcerdotum V 10 sacerdus Z)1 12 zacharias propheta P sacharias DPTv diabnlo D 13 ablata D illij ab illo D sorditam P 14 et datum] ei d. D\' 16 lncto D gloriam DPTv sempiternǎ Pv 17 salutes Dl dedicationil] dedieationia domus DptTv 18 luctum] lectum P1 19 accincn.ti P accencsisti D* 20 laetitia DPTv oantet DTv gloriam meam D )

278

L. QVAEDAM PECCATA MANIFESTA EX POENA VENIRE QVORVNDAM OCCVLTORVM] COMPROBAT PECCATORVM. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XIII.

Quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam, ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda, probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius. [*]( 9 Rom. 1, 24 15 Hier. 17, 9 17 I Cor. 2, 8 20 Hier. 11, 10 ) [*]( 1 cap. LXHI T LXV D LXVI v; om. G PV 2 poene T 3 comprobant Tl 5 Quid] sc. Si diceret: q. 6 cognoacerent P possumus DPТ2v induendo v 7 ostenderimns D 8 cttecitates D1 10 concnpiscentia MP 12 quadam Dl 18 hoc om. v prophaetam P 15 agnoscit DPT cognoscet c 18 dixit P dominum] dno Dl dm P1 gloriam P 19 occulti] occulto T\' oculia Dv mentis v )

279

LI. EXPOSITIO DE, ID QVOD SCRIPTVM EST, MALEDICTVS OMNIS QVI PENDET IN LIGNO. EX LIBRO CONTRA FAV- STVM XIIII.

Videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur. mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur, et alio modo dicitur lingua quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicuntur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum; dicimus enim: "probata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam". manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Mosen, ubi mors damnata est ne [*]( 2 Dent. 21, 23 ) [*]( 1 oap. LXIIII T LXVI D LXVII "j om. GP 2 id MY: eo GPTh; OWl. D maladictuB D 8 pendit DT" 5 occasionS D 9 propria v 10 dentis D* et alio-12 et manus oм. P1 modo] mo T 11 lingnam] lingua V modum] modo D1 ad modum v 12 lingua] alia lingua T grega Dl modo] mo D1 14 dicit v 15 locta] et lecta v manus eius ada. eam v 16 habeo] ab eo Pv prius manum tuam om. v 19 mana] manus MP1 V 21 appellata D2Tv 22 reos P\' 24 tascipit D 25 moysen DPTv )

280
regnaret, et maledicta est ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est nostrum peccatum, ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum? ex Adam quippe corpus assumsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum qui negat et mortuum; qui autem confitetur mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari. audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul crucifixus est cum illo, et intellegat quem maledictum Moses dixerit. ideoque securus apostolus ait de Christo: factus pro nobis maledictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est quod maledictus, quia mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, siue ipsum supplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam supplicium nostrum.

Ex ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc [*]( 9 Gen. 2, 17 14 Rom. 6, 6 17 Gal. 3, 13 18 II Cor. 5, 15 ) [*]( 1 et om. D1P1v xpm v 2 liberemur P1v 8 remanerimus D* 7 facto T factam v asaumit T 8 quae] qui P1 9 tetigeris Dl 10 pendet T 11 confititur Dl 18 ipsum PH7 audiam V 15 cum illo crucifixus est DPTv 16 moyaee- Pv moysis D dixerat P1 securus] secutus D\'PT" 18 hoc —mortuus est om. DlPlv 19 quod] quo Dlv 20 quod] quo D1P1v sequitur T\' 22 suscipit D 28 reatu] reatalm DLpa reatus T\' soluerit D 24 finerit D\' 25 toties c hoc] in hoc P*)

281
inculcat, ut dormientes excitet et calumniantes offocet. misit deus, inquit, filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non ergo erat illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Maria per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso quo mortalis erat similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum, cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est.

Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et nostram mortem, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum si maledictum est deo quod odit deus? tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo [*]( 1 Rom. 8, 3 10 II Cor. 5, 21 ) [*]( 1 nt] nt et DPT2v et T\' dormientis DT cxcitet] exsUet M\' calomniantes D1 calumnientes v offocet] suflFocet D* soffocit Dl sufflcit P\' 2 carnes D\' 4 erat illa ergo T iradllce] radice DxPl mortalitates Dl 5 mariam P 9 peccato] peccatd Dl 10 eam T1 qui om. Pl 11 nos simas] nouissimus T1 simus] semus D\' essemus P 12 moyses D\'Pt1 moysis D\' 13 Paulus - ptaedioere om. Dl propheta (om. et) D\'P\' 14 praeuideri Dpr. cum baereticis ab apostolo V 18 peccato Tx 19 addederit Dx addiderat v dicerit Dl 30 maladictus D pependiderit D1 pependit DI T 21 mortem DOIiram DPTv eam om. v • 22 delendum v 24 donaty (v add. m. 2) D immortalitate T futura] flgura pi est om. v )

282
ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependit, non sane Moses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praenidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moses sine causa tergiuersamini, o quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis qui pendet in ligno; non ille ant ille, sed omnis omnino. etiamne et filius dei? etiam prorsus. nam hoc est quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis; tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod mori comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. ac per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separetur. [*]( 1 quando P1 miricordius (se a m. 2) D 3 omnes (at) Tl diceritur Dl uideretur PlT 4 pependerit DPv moyses DPtJ praeuidet P1 iustas D 5 futurus Dl domini mortem v 6 ideo] ide V maladicto D 8 xpo nullum maledictum P 9 uere] uire Dl 10 de longe cf. Rdnach l. c. p. 232 moyses DPv 11 diaplicit Dlpt aeritas] ucritas T 12 pendit paT pependit DPl 13 «om«nis (d et i eras.) T et om. P1 prorsaa] prawas D 15 dieplieit D1 16 maledicto P1 17 pro] p D* 18 suscipit D mori V: morti P2Tv morte D1P1 mors D\' 19 soscepere D illi prassos etiam illi D 20 uiuos Dl 21 delecta D1 23 perteoere D diceritur D1 a om. v maladkto D* morte D 24 coniuactum] conuictum T insipiente D1 separaretur D*PTv saperaretar D\' )
283

Qui autem ex ueritate euangelica fidem est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Mosi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Mosen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Mosen, cum diceret: maledictus omnis qui in ligno pependerit. poterat enim dicere: . maledictus omnis mortalis" aut maledictus omnis moriens"; sed hoc est quod asserit prophetia, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut uere moreretur". clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem, quo dictum est: si tetigeritis, morte [*]( 19 Dent. 21, 23 27 Gen. 2, 17 ) [*]( 1 intellegat P\' 2 contumelia D* ori D1 moysi Pv 5 negant (nt a m. 2 in ras. 4 litt.) T 6 pateritur D1 7 humilitates D\' 8 falsitates D\' 9 nega] negas DlPlv 10 moysen DPc apostolum D1 si] se D1 11 confitere] confitiri D\' soacipine D 18 maledictionem D1 15 liberare DPl dinina T 16 maledicto P1 17 suscipisee D confitires D\' 18 moysen DPv 19 pependit T 21 prophetiam DlVv 22 crucem MY" futurus hereticuB D1 28 speciae T 25 mortuus V: mortnns est D PT" 26 snscipit D 27 quo F: quod DPTv mortem P\'T )

284
moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illum attenderent sanabantur.

Itaque fatemur ab imperitis dici aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. sio enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut Iudam dicant a Mose maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primo nouerint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis imperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire. tales in eos cecideramus, tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.

LII. DE, LD QVOD AIT MOSES, VIDEBIS VITAM TVAM PENDEN- TEM, ET NON CREDES VITAE TVAE. EX LIBRO CONTRA PAVSTVM XVI AD LOCVM.

Quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae impietatis acciderunt, quam uidere uitam [*]( 1 cf. Num. 21, 9 20 Dent. 28, 66 ) [*]( 1 pertinet et] pertinens D1P1v 2 xpi D1 fincxisse DP 3 aerfl (0 a m. 2 in ras.) D qua DXP 4 qaam] qua Dl 5 noluit isto P1 6 haeremo V illam TV attenderint DP attenderet T aanabatnr T 8 fatimur Dl 9 pendere] pondere P 10 moyse Pv 11 quasi] quia si T 15 uenatio] uenenatio DPlv talis D 16 insectare D prius tales OWl. v inritire D talis Dl 18 eruti] eruditi DMlV 19 cap. LXV T LXVII D LXVIII v; om. GP 20 id MY: eo DPTv moyses DPv 21 credis (i ex e corr.) D 22 ad loeam om. DPTv 24 superbae D\'P su.pbae D\' impietates Dl accederunt DlPl )

285
suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo noto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa quae de malo uoto sunt prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite maledicere. haec autem saepe inueniuntur in sermone sanctorum; sicut apostolus Paulus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur qui uos conturbant quod utique, si consideres personam scribentis, magis cum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas et dolos hostium suorum uitam suam uidentes ei incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii audit: ille enim de me scripsit; in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret [*]( 4 Rom. 12, 14 6 II Tim. 4, 14 10 Gal. 5, 12 12 Matth. 19, 12 20 Io. 5, 46 ) [*]( 1 filium) xpm filium D 2 dicantur M 3 imprecandis P\' denunciantes Z)1 4 quae] qui P\' 7 herarius P 8 reddat DP\' dominus om. T nam] nam et T 9 sthomacatus Mk F1 sthumacbathus D\' 11 consideres] consideris D\' consuleris P 12 cam MV: eum DPTv eligantessimo Dl optasse] aptasse MV 14 Faustus) factus M 17 credis DM tuae] suae v 18 minas P et] uel DPT dolus D\'P uidentis D\' 19 uicturos D\'MY: uictores DlPTv crederint D 20 audit M V: cum audit DPTv 21 uidit Dv prophetiac P proiciunt P1 23 credentis Dl 24 dicerit D\' )
286
inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae impio populo prophetice pronuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto attentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: ũlle enim et de me scripsit", ut et alia quae ad Christum non pertinent scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem non nisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus.

LIII. QVOD REQVIES SABBATI ETIAM IN SEPVLTVRA DOMINICA POS- SIT INTELLEGI, ET OCTAVI DIEI CIRCVMCISIO EXPOLIATIONEM SIGNIFICET MORTALITATIS. ITEM EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XVI.

Illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias, quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, [*]( 1 illa om. Tv ad eras. D; om. M 2 intellegendam M 3 uidibis D\' uidebus P 4 credis D\' 5 possit D 6 pro- pheticae MPlTV praenuntiabantnr D\'v poneritur Dl 7 aliquando P\' 8 qua] quam D et om. M 9 pertenent D 10 enim om. T ut] et v 11 intellegendfl P gratiam xpi v 12 perscrutandam P1 consolerimus D\' illa] ida MV ista PTv 18 xp̌ο MV praedicata D1 noscimus Dv 14 cap. LXVI T LXVIII D LXVIIII v; om. GP 15 sabbati etiam om. D\' 16 diei] die T dei P 17 item om. PT" 18 XVI] XI P 19 imperitae V inperitum D\' deriditis D 20 scripta DlPv haberit D\' 21 sic] sicut P1 testaretur P1 22 propria uoluntatS v laude eius P potuisti om. D\' pateritur D\' )

287
ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis ? quid nisi expoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro appellata, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. propterea scriptum est : caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso domino iam praecessit, dissimulantes ea quae secuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. nolens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae secuntur uerba consulite: ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgimus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima [*]( 8 Coloss. 2, 15 15 I Cor. 15, 50sqq. ) [*]( 1 tempore D\' haberit D1 habens PT 2 potestatem V 5 die T praphetandum D 6 declaratur DxPv 7 carnale D1 8 ezsnens V carne T 12 propriae DMPTV 13 illis (u a m. 2 in ras.) P 15 possidebnnt] poBsib P ante de quibus add. D1Pv: nt ergo indnatnr immortalitatem 16 calumniare D1 fidaei T 18 sequontnr Tv 19 apostolns aperte DPv 20 diserat P 22 propriae DIPITV 25 consolitae D1 mistirio D\' 26 quidem om. T resnrgemus T\'v omnia D\' 27 athomo Pv icto D\' )
288
tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim co rruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino impleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus Christus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus : et signum [*]( 6 cf. Gen. 17, 12 15 Rom. 1, 17 Hab. 2, 4 17 Rom. 10, 9 22 Rom. 4, 25 26 Rom. 4, 11 ) [*]( 1 canit D resurgent cf. p. 243, 18 incorrnpfce Dl 2 oportit D1 4 immortalitate Dl ut - immortalitate om. DxPl immortalitatem P1 5 eiuetur DP\'v mortalitate] mortalitate P; om. D1 circumoisione P\' mysterium circumcisionie v 7 a domino in ueritate v 9 enim om. v inuidię Pv diabulicae Dl 10 dicttl (Q in ras. a m. 2) P 12 diabuli Dl 18 Iesus est PT 19 ChristUS om. DPTv 21 ideo] adeo F* 22 mortuos D1 delscta D\' 24 ista om. P 25 octaua. P1 )
289
accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moses, de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit.

LIIII. NON SOLVM DIEBVS SED ET MENSIBVS NOMINA DEORVM SVORVM IMPOSVERE PAGANI. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XVIII.

Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes martium uocauerunt; et inde aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem maium, quod Maiam, Mercuri matrem, deam colunt. inde quartum iunium a Iunone, inde ceteros usque ad decembrem a numeris nominarunt. sed ei eis quintilis atque sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerunt, appellati sunt iulius et augustus. nam septimus september et ceteri, ut dixi, usque ad decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. [*]( 3 Io. 5, 46 11 Rom. 1, 25 ) [*]( 1 accipit D circumcisionis-istam om. T 2 ista D\' 3 moyaes DPv 5 cap. LXXVII T LXVHII D LXX Gv, om. P 9 Beptinarios Dl 10 gentis D\' 12 inmitamini P 13 duo lumina Pv: uolumina MV duo luminaria DT 14 sidera] ad ridera D 16 crediderant V decantes Dl dicantia P1 dicentes P* 17 aplilem P nullll D 19 mense D 20 mercurii DPTv inde-Iunone om. vi 21 iunonae (om. a) Tl iunonem 3fP\'F nominauerunt Pv numerauerunt D 24 agustus D 25 ei] et T enuciantur D ) [*]( vnn. ) [*]( 19 )

290
porro ianuarius a Iano appellatus est, februarius a februis, sacris lupercorum. uultis ergo ut et uos dicamini in mense martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem nobis in mense martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter imposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redemti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et taurus dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus impios uentilabit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adimplere uenit, cum ea quae his praenuntiabantur impleuit. [*]( 18 cf. Rom. 8, 3 23 cf. I Cor. 10, 6 ) [*]( 1 febroarius Dlf) a februis om. v februis] ferbuis Dl fruis T 2 dicamini in] dicam v 3 colere] colore P 5 ex] et PT 7 eum-iam om. MV die D1 8 gentis Dl quantam M 9 impietate] pietate M deliratis v deleritis Dl deleretis P1 11 desiderante P 12 figura P1 14 xpi D 17 impius P1 uentilauit DPTv 18 hyrcus DPv 19 sacrificiis P 20 commemoraberis T* 22 differentiae DlPv ciborum] aborum T 24 ea] eo P1 praenuntiabuntur Px pnuntiabantur (pnunt a m. 2 in ras.) D 25 implebit MV )

291

LV. QVOD OCVLVM PBO OCVLO NON SIT CONTRARTVM: QVI TE PERCVSSERIT IN DEXTRAM MAXILLAM ET CETERA. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XVIIII.

Iam uero illud quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera, quando quidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit? aut, si ipse percutere uelit, totum hominem etiam, si non telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris [*]( 2 Ei. 21, 24 Matth. 5, 39 ) [*]( 1 cap. LXVni T LXX D LXXl rh; om. P 2 oculo] oculi D\' contrarium] c. illi dominico dicto v 3 dexteram Pv dextra D 4 XVmi] XVIII V 6 oculo] ocultl D\' dente] dentem D\'P\' 8 malo D\' 9 dexteram Pv dextera Dl altera D\' 11 saeuientumquae V seuientiumque PTv inmoderatus animus refrenandue D 12 reponere] rependere D 13 accipit D uidimus Dl 14 lesos PVv lesus Dl sitiri P 15 aut non v 16 concidat D1 in om. V damnatione D\'P 17 repercutere P uellit DPl si non etiam DPT 18 arepto D pugnis∗∗ (cu? ras.) D 19 iniuste Vv ultione D\' ultionis P1 21 intullit D\' pendit DxPlv 22 octllo] ocula D\' dentem] dente D\' ) [*]( 19* )

292
est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur impositus. est enim quaedam uindicta iusta iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat propinquat peiurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamuis non peccet qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii\': — ita cum peccet qui per immoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum. [*]( 6 cf. Matth. 6, 12 ) [*]( 1 sopitum] supitum D5 subitam Dlv accinderitur Dl 2 ardeat v extenderitur Dl impositum v quaedam] qddam v 3 iusta uindicta DPT ius uindictq v ei] et P\'v 5 largirous V 6 demittere DP\' monemur T 8 remittetur D remitatur P1 9 uero D* periurio DPTv 10 peccit D 11 post iurat add. DIGPfJ: maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio 12 periurii DM PTv 18 (14. 15) uindicare Dlv peccat v 14 modo 0 15 uindicari omnino D 17 tutius] totius DP1T iniuste v 19 qui] quod P habit D\' )
293

LVI. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: IN QVIBVS DEVS SAECVLI HVIVS EXCAECAVIT MENTES INFIDELIVM. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XXI.

Apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut deum uerum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; at tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: "in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius" idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit. Moses enim dicit: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est, non esse iniquitatem apud deum, paulo post attende quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia [*]( 2 II Cor. 4, 4 16 Rom. 3, 5 17 Rom. 9, 14 sq. 19 Et. 33, 19 23 Rom. 9, 22 sq. ) [*]( 1 eap. LXVHII T LXXI D LXXII Gv; om. P 2 sit] om. D; sit illud apostoli T 4 XXI] XXII T 6 sententia D\' plerumque PV 7 distinguunt P*v distinguit P1 9 praenuutiaticnem Pv at F: ac DPTv 10 distifcguant P\'T . 11 mutes] mutis D mateit PT 12 huius sseculi v idem quti] idemque e 18 elucit D1 po*teet (s ras.) D tafes P1 15 pertenere D\' uerum) uersu̅ D1 17 dicimus D\'a dknus P 18 inquit OWl. D1v 19 moyses DPlv moysi P* ero] fuero T 21 praemirissit D1 promisisset T 24 attullit D )

294
uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum in immunditia, ut contumeliis afficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur, quorundam inluminentur. cui uerissime dictum est: indicia tua abyssus multa. cuius profunditatis impenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat:s o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera. uos autem non ualetis discernere [*]( 8 Rom. 1, 24. 26. 28 18 Io. 9, 39 24 Ps. 35, 7 26 Rom. 11, 33 ) [*]( 2 uasis D1PTv \'4 hic om. DPlv 6 ostendit] odit MY 7 facere] facere utrumque DPTv 8 tradit P1 9 concupiscentias DPTv immunditiam DPTv 10 contumiliis D 13 notitia DPv 16 commemorauit D1P1v 18 iudicium (om. in) P\' 21 excaecat Plv excaecauit Pa 28 excaecantur v 24 abjsus DT habyssns v 28 ualetis] ualentes DlPv discernere] discere T )
295
quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum; ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.

LVII. DE, ID QVOD AIT IDEM APOSTOLVS, DEVS TEMPERAVIT CORPVS. EX EODEM LIBRO CONTRA PAVSTVM XXI.

Dicit apostolus: deus temperauit corpus; et dicit iste: hyle, non deus". quid apertius his inimicitiis ante anathemandis quam refellendis. numquid et hic apostolus cum diceret: deus, addidit: huius saeculi? ubi si quis etiam diabolum intellexerit, excaecare diabolum mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus; quibus qui consentiunt iustitiae lumen amittunt deo retribuente quod iustum est. haec omnia legimus in scripturis sanctis. nam et illud dictum est de seductione extrinsecus ueniente: timeo ne, sicut serpens Euam seduxit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. cui simile est: corrumpunt mores bonos colloquia mala; et illud, quod et sibi quisque seductor sit: qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit; et illud de dei uindicta quod supra commemoraui: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt. ita et in ueteribus libris, cum praedixisset: deus mortem non [*]( 2 Pa. 100,1 5 I Cor. 12, 24 15 II Cor. 11, 3 18 I Cor. 15, 33 20 Gal. 6, 3 22 Rom. 1, 28 24 Sap. 1, 13 ) [*]( 1 faciant P\' a] ad D\' 4 cap. LXX T LXXII D LXXIII t7; om. GP 5 id MV: eo DPTv 6 XXI] oigisimo v 7 temperat Dl 8 hyle D* non] nom MV inimicitiis] inimici oitiit v anathaemandis D 9 refellendis] repellendis D1 refallentis v cum] dam D dicerit Dl 10 etiam si quis DPTv 11 diabulum D alterum diabolum om. DPv mentis infidilium D1 12 qui om. P1v 16 corrampantnr] ita corrumpantur DPv 19 bonus Dl quisquae D 20 putant Pl 22 commemorauit T illus D\' 23 et] ut DPlv 24 praediiiiisset D )

296
fecit nec laetatur in perditione uiuorum, paulo post: inuidia, inquit, diaboli mors intrauit in erbe terrarum. et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent: impii autem manibus et uerbis, inquit, accersierunt illam, et extimantes illam amicam defluxerunt; alibi autem: bona et mala, uita et mors, diuitiae et paupertas a domino deo sunt. hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante uindicta aliud uenire de astutia suadentis, aliud de nequitia uolentis, aliud de iustitia punientis: cum diabolus suggerit, homo consentit, deus deserit. quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur: deus huius saeculi, non mihi uidetur absurdum. neque enim sine additamento dicitur deus, cum adiungitur huius saeculi, id est hominum impiorum non nisi in hoc saeculo florere uolentium; secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. tale est enim et illud: quorum deus uenter; nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: deus uenter. nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: quoniam di gentium daemonia. hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus uenter nec di [*]( 2 Sap. 2, 24 4 Sap. 1, 16 6 Eccli. 11, 14 19 Gal. 1, 4 21 Philipp. 3, 19 24 Pa. 95, 5 ) [*]( 1 perdictione Dl 2 orbem D\' PTv orbi Dx 3 ne om. D1 5 accersierant v et om. Pv extimantea MV (cfp. 159, 17): exietimantes DPTv 9 consequenti D1 mRnefesta Dl 10 comitantur DlPv uindictę v 11 suadentes D\' nolentes Dl punientes Dt 18 quodcirca D quae circa v eicaeoationS Dt" intellegantur P1 14 et] ut Dx suadenti P malignitate Dl 15 dirtengnatuT D1 18 et om. Pl 19 eremeret Pl 20 enim est T 21 modo om. T 22 dicerit D\' dii] di T 23 adderitur Dl addiretur P1 gentium] gentium daemonia T siodaemonia om. T 24 (et 25) dii DPv 25 nec di] ne dii DPl )
297
gentium daemonia, sed simpliciter positum est: deus temperauit corpus; qui non potest intellegi nisi deus uerus omnium creator. illa enim cum uituperatione dicuntur, hoc autem cam laude dictum est. nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui haec fabricauit; deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperauit. talibus enim fabulis pueriles animas hebetant; sed neque hoc eos posse dicere permisit subueniens deus paruulis per ora sanctorum. habes enim et paulo superius: deus posuit membra singulum quodque eorum in corpore prout uoluit. quis iam non intellegat secundum hoc dictum deum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricauit, officia diuersorum operum in unitatis compage seruantibus?

LVIII. EXEMPLO ABRAHAE CELANTIS CONIVGEM DOCET: QVANDO HABET HOMO QVOD FACIAT, NON TEMTET DEVM. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XXII.

Dicet aliquis: cur non potius ita de deo suo praesumsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem? neque enim deus ab illo non poterat mortem repellere, quam timebat, eumque cum coniuge sua in illa peregrinatione tutari, ut nec uxor [*]( 12 I Cor. 12, 18 18 cf. Gen. 20, 2 ) [*]( 5 diapositionem P 6 amixtione DlP scilicet] si licet T haec] hoe P1 7 locuta (u in a corr. m. 2) D 8 haec] hoc DP T2v 9 temperauerit PT" puerilis D1 10 hebetant] ebetant P habitant DV abitaot T habicant M posse dicere] possidere T 11 partolia D 12 singulis D1 quotque MV quodque (untl add. m. 2) D 13 intellegit T1 14 dictum] dictum 5 D" 16 nnitates P1 unitate Dl 17 cap. LXXI T LXXIII D LXXlIII Gx; om. P 18 quando] ut quando PT" 21 dicit DP 22 fatere D\' timet v 24 cum om. T tutare DlPv )

298
eius, quamuis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo nec propter illam ille necaretur". poterat sane hoc efficere deus; quis ita sit demens, ut hoc neget? sed si interrogatus Abraham illam feminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret deo, et suam uitam et coniugis pudicitiam. pertinet autem ad sanam doctrinam: quando habet quod faciat homo, non temtare dominum deum suum. neque enim et ipse saluator non poterat tueri discipulos suos; quibus tamen ait: si uos persecuti fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam. cuius rei prior exemplum praebuit. nam cum potestatem haberet ponendi animam suam nec eam poneret, nisi cum uellet, in Aegyptum tamen infans portantibus parentibus fugit. et ad diem festum non euidenter, sed latenter ascendit, cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et de inimicissimo animo audientibus nec tamen ualentibus in eum mittere manus, quia nondum uenerat hora eius: non cuius horae necessitate cogeretur mori, sed cuius horae opportunitate dignaretur occidi. qui ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem ualere in se aliquid non sinendo dei demonstrabat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne deum temtare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cauere oportet euadat. neque enim et apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submissus est, ut inimicorum manus effugeret. non [*]( 7 cf. Deut. 6, 16 9 Mattb. 10, 23 11 cf. Io. 10, 18 12 cf. Matth. 2, 14 13 cf. Io. 7, 10 et 30 25 cf. Act. 9, 25 ) [*]( 2 negaretur D1 necatur v sane] sine D1 P1 sine dubio v\' 3 interrogatus abraham si v 4 indicaret] negaret v committere MplV 5 pudititiam Dl 8 tuere P 9 fuerunt P1 una ciuitate P2T2v 10 prior] primi V\'; scriptura m. 1 delituit; pri M1 pro M1 p.ror D nam] nam nec ea v 11 habent D\' 12 uellit D 13 euidenter] uidentur P1 14 alias] aliis P loqueritur D1 16 hora] ora PlT horae] chorae V ore P\'T hora D 17 oportunitate DPTv 20 item D 21 instruebat] ostendebat PT (tend a m. 2 in P) 22 caueri D\' 23 disperauerat D 25 effugiret D )
299
ergo in deum non credendo sic fugit, sed deum temtando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset.

LVIIII. QVID RERVM FIGVRAVERINT QVATTVOR VXORES IACOB. EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XXII.

Refutato crimine, quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur; hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur.

Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nonum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte, quod in scripturis aduerti et inueniri potest, duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad [*]( 10 cf. GaL 4, 22 sqq. ) [*]( 1 temtando] temptare metuendo T 2 aic] si Tv fugire D 3 cap. LXXII T LXXIIII D LXXV v, om. OP 4 quid] quod T1 figurauerint] significauerint v 5 XXII] uigisimo tertio v inter wtera et ad locum add. D* 6 quod] quo T libero] libro D\'P\' Tv 7 pouimns P1 fid.ei (a ras.) T 8 pietatS DIP. figuraoerunt D\' 9 uxorie D\' 12 facillius Tl apparit D 13 lneillae] ancilla & pi 14 filii] filii! V filius M 17 quo. (d eras.) P libertate MP\'TV 19 inuenire D1P1 20 pdicantur Dl praedicuntur P\' aetema] terrena T 21 delectionem D dilectionem v 22 passionem DP\' resurrcctionS DP\' ammonet P1 )

300
hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim quod Lia interpretatur "laborans", Rachel autem uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium". actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel.\' unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie.

Hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur „dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisque conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium; quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum ? quia eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsa diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei [*]( 8 Sap. 9, 14 11 cf. Gen. 29, 17 14 cf. Es. 1, 18 16 cf. Gen. 29, 30 ) [*]( 1 dicut T 2 interpretetar PTv interp D laborans] laboriesa P 4 humaoa t? mortalisque] mortalitatisquae T 5 proueniaat] proueni an MV proueniuat D\' 6 conflolere D 8 iacerte DxVv 13 piae D\' seruet Pl 14 phoenitium D1v phoenicum T 15 dealbabuntar v 17 quisque] qaisquam P 18 ex quo] et quod T 21 actiontJ (ntI a m. 2 in ras.) D uitam om. P ipsum T2 22 lia D subpositun DV 23 faecunditatem V 24 per D\' in rag. ipsam DPv 25 poterant D1 perueneretur tolerare P* )

301
seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem, non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui. quibus quantum potuerit obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temtationes uarias quasi per huius saeculi noctem tolerantia laboris adhaeserit — uelut pro Bachel Lia inopinata coniuncta sit — et hanc sustinet ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis - ac si ei dicatur: serui alios septem annos propter Rachel — ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior; quia non absurde maior appellatur quae tempore prior est. prior est [*]( 6 Ex. 20,12 sqq. 15 Gen. 29, 27 16 cf. Matth. 5, 3 sqq. 22 Gen. 29, 26 ) [*]( 1 seraos D\' dealbationes D\'P\' constitutos Tpr. constitutis P\' 2 connenione] eonuersatione P 3 aroauit v doctrina P 4 adepturus D\'pt percepturus Dl 5 septem] septi D 6 bomine Pl 7 patrem] patrem tuum P et] aut T moecaberie V moechaueris DTl occidis D* 8 furaueris DT 9 eoDcnpisois D concupiscas e tui om. DPT 10 obseruantis T1 11 delectatione] dilectione P1 teptacionis D\' 12 tolerantiua D tollerantiam PT 14 persiueranter D\' aliis] illis r Mmptem D 16 spiritam D lugenl] ingens T 17 mandia (s del. tn. 2) T 18 enim om. T possit D tollenntia PT 19 amplectanda PT 20 pulcrae D 24 appelletnr e )
302
autem in recta hominis eruditione labor operandi quae iusta sunt quam uoluptas intellegendi quae uera sunt. ad hoc ualet quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temtationum incerta uersatur, ut pie credendo quod nondum intellegit etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet quod amodo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem reuocandum, ut a fide incipiat et bonis moribus enitatur peruenire quo intendit. in eo quippe quod uersatur uirtus est laboriosa; in eo uero quod appetit luminosa sapientia. "quid opus est" inquit "credere quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est in quo maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum [*]( 3 Eccli. 1, 26 11 Ea. 7, 9 ) [*]( 2 quam] qua V uoluptas] uoluntas P 3 concupisce v 5 pertinent.. (m rcu.) P iustitia autem DPTv 6 inter] in T 8 ualit D\' quod amodo scripsi: quodam modo MY quod modo DPTv commemoraui. (t ras.) P 11 intellegitis DTv iustitiS v 12 ad fidem] a fide D1 intellegentiam P\'v pertenere D monstraretur T 13 fraglant T 14 ordenem Dpr. 16 quoj quod T ..tendit (in eras.) P quod] quo T 17 appedit D\' liminosa T quit T1 18 aliquid P 19 quo] quod DWF" per quod M1 .20 in om. T1 quo] quod D\'T ac] a v inardiscit Dx uere P uero v 22 nubit] nouit DtP\'tJ 23 istae T ualet v 24 recussetur P1 25 peruenire D\'Pv )
303
fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

Itaque duae sunt uxores Iacob liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerum tamen una amatur, alia toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. labor enim iustorum maiimum fructum habet in eos quos regno dei generant inter multas temtationes et tribulationes praedicando euangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam uocant. nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum; et quidquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem, clara aspectu, mente excedit deo et uidet in principio uerbum deum apud deum et uult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? proinde uita, quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt inuisibilia non infirmis oculis mentis per ea quae facta sunt intellecta conspiciat et sempiternam dei uirtutem ac diuinitatem ineffabiliter [*]( 4 Sap. 9, 15 15 cf. n Cor. 11, 23 16 cf. II Cor. 7, 5 17 cf. Philipp. 4, 1 19 cf. I Cor. 1, 23 22 cf. II Cor. 5, 13 cf. Io. 1, 1 23 Es. 53, 8 26 cf. Rom. 1, 20 ) [*]( 1 habibitur D\' 2 acute] acute. (a ras.) P caute v 3 sinciritflrque D\' 4 adhoc Pl 5 depremit Dl sensu P 10 (et 11) tolleratur P1T1 11 et] om. v; ut P1 faecundatur V 13 eos V: eis DPTv generat T 15 habundantius D\' Pv 16 habet P* 19 humanitatis] humilitatis paT 20 cogitatio P1 inflrmus D\' 21 ocukis Dl 22 excidit DPT uidit Dv 23 quia] quoniam DPtJ 24 enarrauit DPl 25 carnis P* 27 post nirtntem add. P: et dl sapientiam )

304
cernat, uacare uult ab omni negotio et ideo sterilis. affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in uariis pressuris sibi desiderant subueniri; sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit — uult enim docere quod nouit neque cum inuidia tabescente iter habere — uidet sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius homines currere ad eam uirtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde diuinum et incommutabile aliquid discitur. hic dolor figuratus uidetur in eo quod scriptum est: et zelauit Rachel sororem suam. proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, uerbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare diuina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex uiro suo et ancilla suscipere filios quam sine filiis omnino remanere. Balla quidem dicitur interpretari "inueterata"; hanc habuit ancillam Rachel. de uetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili diuinitatis substantia auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua liberos amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelfam eius [*]( 5 cf. Sap. 6, 25 11 Gen. 80, 1 ) [*]( 1 nagare D uacari T omne D* sterelis Tl 2 igniscunt D* ignoscunt Pl 3 infirmitate D\' qui. (a ras.) T 4 desiderant] derant T\' subaenire DPlv inardiscit D\' 6 uidit PTfJ labore. (m ras.) T 7 patienti D habundantem DPv currere homines (is D\') DPTv 8 qua] quae PlTx 9 consolitur D1 consuletur v consoletur Pl 12 liquidius P* liquib. T 13 per- tenet D 14 carni v erpremi Dl elegit Vv doctnnaa: doctrinam libri 16 diuino v ab om. T 17 eligit T rachel elegit v 18 bala D2PT2 balam v quidem V: quippe DPTv 19 interpretari dicitur DPtJ interpraetata dicitur T ueterata Tl 21 corpore T 22 subetantia diuinitatis DPTv auditor D\' 23 Buscepit DPv liberos V: filios DPTv habendi D )

305
ancillam interpretari "os iens". quapropter in praedicatione fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris, qui dicis non adulterandum, adulteras. uerum tamen ut etiam per hanc condicionalem illa libera uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica: siue, inquit, occasione siue ueritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata est.

LX. DE FACTO IVDAE, QVOD CVM SVA NVRV CONCVBVIT. EX EODEM LIBRO CONTRA FAVSTVM XXII.

Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significauerit futurorum. sed prius praeloquendum est, ne quemquam prauae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. seruat enim ubique diuina prouidentia uirtutem bonitatis suae, ut quemadmodum [*]( 4 Es. 29, 13 6 Rom. 2, 21 sq. 9 Matth. 23, 3 11 Philipp. 1, 18 16 of. Gen. 38, 18 ) [*]( 1 ieus] ∗iens P gens T (ap. JEmebium: ποϱεuόμενον arofta; ap. Hieronymtm: ambulans oa; cf. Lagarde Onomast. sacr. p. 11, 28. 191, 60) 3 intellegatur v 4 populis T 6 praedicat D\' furando D\' 7 adolterando D\' 8 libera (libere PS) illa DPTv 9 heredis D1 11 nincoloram D1 12 niretate D\' 15 cap. LXXIII T LXXV D LXXVI v LXXXII G; om. P 16 nnro D\' 17 eodem om. D" 18 considerimas D\' quod] quo P\'T concu- Unit (i ras.) D 19 loquendum D\'v 20 prauae V: paruae DPTv 22 lignificatur P1 23 diuina] bona DPv quemadmodo D\' ) [*]( VIIII. ) [*]( 20 )

306
ei adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei — sicut in praecedenti sermone iam diximus, de fecunditate seminum, non de turpitudine uitiorum — ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid etiam de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum non peccantis opere, sed scribentis. neque enim ludas cum ad Thamar concupiscentia uictus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur quod ad salutem hominum pertineret; sicut nec Iudas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit ut aliquid inde gereretur quod ad eandem salutem hominum pertineret; porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum si propheta eius, de quo ipse ait: de me enim ille scripsit, ex malefacto Iudae istius boni aliquid significauit, ut suo ministerio nos doceret? ea quippe hominum facta sancto spiritu disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non uacaret ad praesignationem rerum, quas intenderat prophetare. ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. quid enim mea interest, cum uolo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos? uerum tamen si non [*]( 16 Io. 5, 46 ) [*]( 2 opera mala D1 3 sermonem DiP. faecnnditate V 5 etiam et V: uerum etiam DPTv 6 ipsa om. o etiam om. DPTv 7 peccantes D peccatis T\' 8 operi D\' tamar MV 9 libidinis] libidis D\' libinis T 10 signiflcaritnr D\' 11 pertenerit D\' sicut-18 pertineret om. MV 12 generetur (n in r corr. m. 3) P 13 perteneret D 15 redimeret nos v redemeret DPxTl 17 malefacto] malo facto DPfJ iltiua] illius P\'T 18 ministeriQ D1 mysterio T docerit D\' ea] eo T 19 colligit T* colligi v narratur DPlVv 23 quid enim mea om. D\' 24 cognuscere D1 repperiam DT reppeream V ethjopes D 25 adramento D candidus P\' canditus D gallus DlPx scribtura D1 )
307
scripturam, sed picturam talem uiderem, sine dubitatione reprehenderem. ita in factis hominum, quae ad imitandum uitandumue proponuntur, magni interest bonane an mala sint. quae autem ad significandum scribuntur siue dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemue mereantur, si modo habeant aliquam rei, qua de agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. sicut enim Caiphas in euangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa uerba, si in eis uoluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: expedit ut unus moriatur et non tota gens pereat. dictumque de illo est: hoc a se ipso non dixit, sed cum esset pontifex prophetauit, quia oportebat Iesum mori pro gente. ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significauit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significauit. hoc autem, quod necessario praeloquendum putaui, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera ualeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.

In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. merito nomen eius "amaritudo" interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. duo autem genera principum, [*]( 12 Io. 11, 50 sq. 25 cf. Matth. 27, 34 ) [*]( 1 led] ei P1 uel V "prehenderem (re add. m. 2) V 2 uitaodumque add. P2 in mg. 8 propununtur D promuntur v 4 significtndam P\'T scribentur D1 5 reprehensioneue D\' meruntur D\' 6 habent DPTv aliqua o de qua D2P2v neceMarium D 7 proflgurandi P 8 noxiam P 9 eis] eius D\'T dicentes D\' dicendis P1 10 agebat] aiebat v negaretur P1 13 gen.s (u eras.) D ipso] ipsum DlPT* 17 a se—significauit om. P 19 praeloquendo Dl non] nam P 20 ad] a T 21 aliquod T prophetandum v 23 reges (re add. m. 2) T adhibeantur P 25 puculum D princip.um (i rw.) P ) [*]( 20* )

308
qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus uel saeuus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena uita, perdentium tamquam in terram fundentium. et quoniam in malo prior est qui nocet quam ille qui non prode est, ideo maior dicitur malignus ille et sequens qui fundebat in terram. nomen quoque maioris, qui uocabatur Er, interpretatur "pellicius"; qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso. sequentis autem nomen, qui uocabatur Aunan, interpretatur "maeror eorum". quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit atque id perdat in terra? maius porro malum est ablatae uitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. deus tamen ambo occidisse dictus est: ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. tertius uero filius Iudae quod illi mulieri non iungitur, significat tempus, ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur "dimissio eius". non pertinent sane ad hanc [*]( 3 cf. Gen. 38, 7 12 cf. Gen. 3, 21 ) [*]( 1 oberant] operant T obierant V 2 significatur T 3 uel] & P 4 dominum] dm DP" faecundandam V 5 duo] dui Pl 6 genere D 8 terra DXT 9 prode est DV: prodest PTv 10 semen post qui add. D* fundabat P terra Dl 11 nomen] numen D\' Er] her T 12 tonicis D 13 demissi D sequentes DrP 14 Aunan] aonan (0 ex u corr. m. 1) D ∗unan (a ras.) T 17 adiutae] ad uitae D 18 ambos D\'lPTv ambus D* dictum T 20 significauit PT 21 coeperant Pl 22 ideo] de eo v quaedem T tamar P 23 tribu D\' 24 Selo] sole (?) Dl 25 dimisio P pertinet T )
309
signincationem uiri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad nouum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis Dauid fuit. eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur: quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. sic et eius filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordauit. isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes aduersus Christum: nos non habemus regem nisi Caesarem. neque hoc uerum nisi illa uniuersali dominatione Romanorum; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali uoce damnarunt.

Illo ergo tempore, quo iam de tribu Iuda regnum defecerat, ueniendum erat Christo, uero saluatori domino nostro, qui non obesset multumque prodesset. sic enim fuerat prophetatum: non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est. et ipse est exspectatio gentium. iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica — unde christi uocabantur — unctio ipsa defecerat secundum prophetiam etiam [*]( 10 cf. Luc. 23, 12 14 Io. 19, 15 21 Gen. 49, 10 ) [*]( 1 illo] in illo P 2 tamen pertinent om. T\' pertenent D ttttamentum pertinent P cui] qui P1 prophetando] proferendo D\' 3 fuerint o 4 iudaei DPv coeperant DPv regis DI 5 tamqua P 6 aligeniena v sacramentum Dt Pv illo] illud Dl 7 coniugate Dl 9 acciperat DPV eius] in eius P tetarchae V thetharchae DP5 thetharcae P1 13 publece D\' pnplice P frendentis Dl 15 uniuersale Dl uniuersalis P1 16 erat] est T 17 necarent v adolarent D1 adorarent T tale D\' 18 deficerat P\' 19 saloatore DTv 22 faemoribus V ueniet P 23 ipsi Dl est] om. PT; erit D\'l 24 i t] ei c christi] xpo T uocabator P 25 untio T )

310
Danihelis. tunc uenit cui repositum erat, expectatio gentium, et unctus est sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis. natus enim Herodis maioris tempore, passus est autem minoris Herodis tetrarchia. huius itaque uenientis ad oues, quae perierant domus Israhel, figuram gessit ipse ludas, cum iret ad tondendas oues suas in Thamna, quod interpretatur "deficiens". iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum, ut ueniret cui repositum erat. uenit autem cum suo pastore Adollamite, cui nomen erat Hiras; et interpretatur Odollamites „testimonium in aqua.". cum hoc plane testimonio dominus uenit, habens quidem testimonium maius Iohanne, sed tamen propter oues infirmas hoc testimonio est usus in aqua. nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur "fratris mei uisio". uidit omnino fratrem suum Iohannes, fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris eius et Helisabeth matris suae eundemque dominum et deum suum, quia, sicut ipse ait, ex plenitudine eius accepit. uidit omnino; et ideo in natis mulierum maior illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse uidit quod multi iusti et prophetae cupierunt uidere et non uiderunt; salutauit ex utero, agnouit perfectius ex columba, et ideo tamquam Odollamites uere testimonium perhibuit in aqua. uenit autem dominus ad oues [*]( 1 cf. Dan. 9, 24 sqq. 2 cf. Ps. 44, 8 8 cf. Matth. 2, 1 4 cf. Luc. 23, 7 et 46 5 cf. Matth. 15,24 12 cf. Io. 5, 36 18 cf. Io. 1,16 19 cf. Matth. 11,11 20 cf. Matth. 13,17 21 cf. Luc. 1, 44 22 cf. Luc. 3, 22 ) [*]( 2 exultaciones Dl 3 est post natus add. D1 herodes D maiores D1 4 tetrarchia V: tetrarchae Tv thetharchae DP* thetharcae P1 7 deficiens] defectio D omnem Dlpt 8 ut] et v 9 adolamite P1 odollamitae T 10 iras P1 adollamites DPv odollamitae T 11 post teatimo II deest folium unum in D 13 testimonium PlT iras P\' 15 abrahae semen T 16 matris eius mariae T elisabeth v 17 eundem Gv et deum] quem dm et Gv 19 quia] quia ergo Pv 22 perfectus T adollamites Tv uere] uero T ueteri Plv testimonio Pv )
311
tondendas — hoc est exonerandas sarcinis laboriosis — ex quibus ecclesiae laudatae in canticis canticorum dentes esse uelut grex detonsarum.

Iam Thamar habitum mutet: nam et "commutans" interpretatur Thamar. sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministrauit, sed illius, in qua Petrus amare fleuit; nam et Iuda latine "confessio" est. confessioni ergo amaritudo misceatur, ut uera paenitentia praesignetur. hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus euocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan uel Enain, quod interpretatur fontes. cucurrit enim uelut ceruus ad fontes aquarum peruenire ad semen Abrahae; illic a non cognoscente fetatur, quia de illa praedictum est: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi accipit in occulto anulum, monile et uirgam: uocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; et quos iustificauit, illos et glorificauit. sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. mittitur autem promissus hedus tamquam meretrici, hedus exprobratio peccati, per eundem Odollamitem tamquam [*]( 2 cf. Cant 4, 2 7 cf. Matth. 26, 75 10 Luc. 24, 46 sq. 17 cf. Pa. 41, 2 19 Ps. 17, 44 22 Rom. 8, 30 ) [*]( 1 tundendas V exhonerandas Pv exonorandas T1 2 laudatae] apple sunt esse] essent paT 6 felle v 7 confeuio est] confessionC v 8 confeesione P1 9 uera paenitentia] u. sapientia P1v hac] h$c v faecnndatnr Y 11 praedicare P1 15 tipum T 16 Enan] euan T1 17 quod] quo P1 19 praediotum (a ras.) P 20 accepit PTfJ occultum T 21 iustiflcatio P1 22 prae- diitinauit PTv 24 sed] sed et v 26 meritrici P 27 aedus P eiprobatio PT odolamitem PT adollamitam v )

312
increpantem et dicentem: generatio uiperarum. sed non eam inuenit peccati exprobratio quam mutauit confessionis amaritudo. post uero iam publicis signis anuli, monilis et uirgae uicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam Iudas ipse gerebat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae; sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis, iustificationis et glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuuaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam uellem iam prolixum est, cura prohiberet.

LXI. DE PECCATO DAVID IN VXORE VRI CETTHEI. EX EODEM LIBRO XXII CONTRA FAVSTVM.

Nunc peccatum Dauid quid in prophetia significauerit quanta possum breuitate perstringam. nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefigurauerit. Dauid interpretatur "manu fortis" sine "desiderabilis": et quid fortius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum? et quid desiderabilius illo de quo propheta dicit: ueniet desideratus cunctis gentibus? Bersabe interpretatur "puteus satietatis" siue "puteus septimus"; quamlibet autem harum nominis huius [*]( 1 Matth. 3, 7 15 cf. II Reg. 11 21 cf. Apoc. 5, 5 22 Agg. 2, 7 ) [*]( 2 ezprobatio P 8 iam] tam P\'T 4 personas Plo 5 Iudas] iudae et v gerebat] gestabat PTfJ hodiequae T hodiequi P\'v 7 et glorificationis om. T 9 iustificatus P\' 10 deeererem v 11 hac] hoc P\'T 12 laborosiore F laboriosa re v diligentia. (m nu.) P 14 cap. LXXIIII T LXXVII v; om. GP 15 urie PT* cettei T 16 contra Faustum om. PTv 17 quid] qui P 18 interpreta T 21 uincit v 23 cunctis MV; omnibus PTv bersabaee P1 persapa v )

313
interpretationum in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. nam et in canticis canticorum sponsa illa ecclesia est, quae uocatur aquae uiuae. et huic puteo septenarii numeri nomen in spiritus sancti significatione coniungitur propter et rationem pentecostes, quo die de caelo missus spiritus sanctus uenit. de septimanis enim constare eundem festum diem Tobiae quoque scriptura testatur. ad quadraginta nouem autem, quod est septies septeni, unum additur, quo unitas commendatur. in hac ratione uiuit apostolica illa sententia: sufferentes inuicem, in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. dono itaque spiritali, hoc est septenario, facta est ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in uitam aeternam, quem qui habuerit non sitiet in aeternum. iam uero qui fuerit maritus eius, quid aliud quam diabolum nominis eius interpretatione significat? huius erant pessimo coniugio deligati omnes, quos gratia dei liberat, ut ecclesia sine macula et ruga saluatori proprie copuletur. Vria namque interpretatur "lux mea dei". Cettheus autem "abscissus", siue quod in ueritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de deo habebat, superbiae merito abscisus est, siue quod cadendo ueris uiribus perditis transfigurat se [*]( 3 Ciat. 4, 15 6 cf. Act. 2, laqq. 7 cf. Tob. 2, 1 10 Eph. 4, 2 sq. 13 Io. 4, 14 18 cf. Eph. 5, 27 20 cf. Io. 8, 44 ) [*]( 1 interpretationem P1v assumam P* 3 ecclesiae (om. est) P aquae MV: puteus aquae QPTv 4 septinari P\' spirita P" 5 et om. p" pentecosten T 6 sanctua spiritus P Tv eoiin] autem Po 7 ix quoque incipit (oZ. 92" D 8 septeni] septini D septem p" 9 uiait] uiget D1 10 safferentis D 11 uincola D* 12 spiritale Dl aeptinario D 18 ecclesia] in ecclesia v 14 sallientis D\' 15 eitiet] sciet J* iam MTY: uriam DG P* meritus (e in a corr. m. 2) P 16 cius] huius DPTv 17 erat D\' delegati p" omnis D\' 18 liberet v ut eras. ita D saluatore D\' proprio DPTv 19 u.ria (r ras.) PT dei] di P\' chetteas ∗∗∗∗∗ (thens ras.) D cetheus Tv 20 abscissue Y: abscisu DPT,,; cf. Lagarde i. c. 4,18 sine] siae (a in u corr. *. 2) V a] ad T 21 superbia v 22 neris eras. in D )
314
tamen in angelum lucis, audens adhuc dicere: "lux mea dei est" . ergo iste quidem Dauid grauiter scelerateque peccauit; quod scelus eius etiam per prophetam deus arguit increpando et ipse abluit paenitendo. uerum tamen ille desiderabilis omnibus gentibus adamauit ecclesiam super tectum se lauantem, id est mundantem se a sordibus saeculi et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem, et inchoata cum illa primae conuentionis notitia postea ab ea penitus separatum diabolum occidit eamque sibi perpetuo conubio copulauit. oderimus ergo peccatum, sed prophetias non extinguamus. amemus illum Dauid, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberauit; amemus et istum Dauid, qui tam graue in se uulnus iniquitatis paenitentiae humilitate sanauit.

LXII. DE SALOMONIS PRIMVM BONIS, POSTEA MALIS. EX EODEM LIBRO XXII CONTRA FAVSTVM.

lam de Salomone quid dicam? quem uehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius uel in eum indulgentia dei omnino commemorat. nec mihi. prorsus occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda submersio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas de [*]( 1 cf. II Cor. 11, 14 19 cf. In Reg. 11, 1 sqq. ) [*]( 1 audiens MV1 dei} dii P\' dies DlfJ 2 est P* W ras. isUe (a rcu.) T peccauit] peccata v 3 scelus] excessus Dxv eias] 5 v deas] dñi P 4 desiderabiles Dl 5 labantem V 6 se om. n. 7 calcantem] se lauantem v 8 notttia] in notitia. (m ras.) P postea P1: poste V post DTfJ 9 eumque v 10 copolauit D prophQtas P 11 quantum-13 Dauid om. MV 12 diabnlo D\' 13 se] ei D\' se ipso G2v 15 cap. LXXV T LXXVn D LXXVIII v; om. OP 17 contra Faustum om. DPTv 18 quem] quam P1 20 indulgentiam T 21 saltim DPtI alligoria DP significat « 22 snmmersio T 23 ezarserit Pa )

315
gentibus. posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. cum uero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est quid inde boni coniectare possimus. nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. apparet enim in persona huius Salomonis mira excellentia et mira subuersio. quod igitur in illo diuersis temporibus extitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam in unitate unius areae — sicut in illo uno homine — bonos in granis, malos in palea, ut in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis siue mihi siue hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta series contextionis impediat.

LXIII. DE VITVLI CAPITE COMBVSTO ET IN AQVAM SPARSO POTVMQVE POPVLO DATO. EX EODEM LIBRO XXII.

Quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricauerunt, sine ulla cuiusquam necessitudinis distinctione iussit [*]( 12 cf. Matth. 3, 12 et 13, 30 24 cf. Ex. 32, 27 sqq. ) [*]( 1 illae (ae ex i corr. m. 2) D 4 deos] ds D possemas PTv 6 lot T apparit D 8 deuerais D\' eitetit P1 10 ostendetur D\' 11 malos] malus P1 significatos D\'P\' 12 areae] aewae P1 arcę v bonus D\'P\' malus P1 13 paleis v wgitis V bonos] bonus D\'; Ofn. P1 14 zizania v de om. P 16 nunc] non T 17 intentione D\' aliam P 19 cap. LXXVI T LXXVIII D LXXVIIII v, om. GP 20 aqua PT 21 XXII] contra Faustum XXII DPTv 23 ipso] ipso id est moysi (moai T) DGPTv )

316
interimi. facile est ut intellegatur hominum illorum interemtionem significare uitiorum talium, qualibus illi ad eandem idololatriam defluxerunt. in talia quippe nitia saeuire nos iubet psalmus, cum dicit: irascimini et nolite peccare. in talia uitia saeuire nos iubet apostolus, cum dicit: mortificate membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.

Sed quid sibi uelit quod prius fecit, ut ipsum uitulum igne combureret, minutatim concideret et in aquam spargeret et potum populo daret, maiorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. si enim tabulas, quas digito dei, hoc est operatione spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret iudicauit; si denique, ut ab eis ille uitulus penitus aboleretur, incendit eum, contriuit, in aqua sparsit atque submersit, ut quid et potum hoc populo dedit? quem non excitet factum hoc ad inquirendam et intellegendam propheticam significationem ? occurrat ergo iam intentis mentibus tamquam diaboli corpus in uitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est auctor est diabolus; aureum propterea, quia uidentur idolatriae ritus uelut a sapientibus instituti. de quibus dicit apostolus: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum [*]( 4 Ps. 4, 5 6 Coloss. 3, 5 24 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 1 interemtionem PTv: interemtione DY 2 significare] supple sc. interemtionem uitiorum om. T ille v 3 eadem Dv eam P idolatriam T idolatria P idolatriae Dv 7 luxoriam DT 8 mala D\' 11 minndatim M minntatimque DPTv aqua Pv spargerit Dl 12 popula Dl perscrutare v 14 operationem DH operationis P1 acciperat V 15 eaa] ea Dl 16 penitus om. v eum] cum T 18 excitet] excrcitet D\' exeit ut v requirenda D* 19 propheticQ P1 20 uitulQ T 21 hominis D 22 auctor est] auctores T diabulus D uidetor V 23 institati] instituit T 24 cognuscentis Dx 25 aegerant D )

317
est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. ei hac quasi sapientia iste uitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam ipsi primates et tamquam docti homines adorare figmenta. hoc ergo uitulo significatum est omne corpus, id est omnis societas gentilium idolatriae deditorum. hanc sacrilegam societatem dominus Christus illo igne comburit, de quo in euangelio dicit: ignem ueni mittere in terram, ut, quoniam non est qui se abscondat a calore eius, dum in eum credunt gentes, igne uirtutis eius diabolica in eis forma soluatur. totum deinde corpus illud comminuitur, id est ab illa malae conspirationis conflatione discissum uerbo ueritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israhelitae, id est euangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est in corpus dominicum, transferant. quorum Israhelitarum Petro de ipsis gentibus dictum est: macta et manduca. si macta et manduca quare non etiam:I concide et bibe? ita ille uitulus per ignem zeli et aciem uerbi et aquam baptismi ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est.

Si ergo haec quoque loca scripturarum, de quibus eisdem scripturis calumniantur haeretici, perscrutata et quodam modo interrogata quanto uidentur obscuriora, tanto mirabiliorum in se mysteriorum thesauros latere respondent: quanto magis [*]( 10 Luc. 12, 49 11 cf. Pa. 18, 7 18 Act. 10, 13 ) [*]( 1 se om. T1 sapientis D 2 immutauerant DPTv incorruptibiles D\' 3 similitudine D1 imagines D\' 5 qualea Dt 6 ipse v primatis D* primatas v 7 hominis V uitulum V 10 comburit] concurret P1 11 ut] et illud D 12 uirtutes P\' 13 eis] eius T 14 mala conspirationes P1 conflationia D\' discessum Dv uerba P 15 aqua T 16 praedicatoris D\' 17 transferabit v 20 concide. (t ras.) P bibet P\' ita] ita et P et-uerbi om. v 21 quonabatur T 22 absortus DtPTV absurtus D\' 23 si* (c ras.) P 25 quanto] quando P\' quanta v 26 thesarus D\' )

318
impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima ueritate, contra quam praefocato spiritu quid mussitent non inueniunt, et malunt miseri manifestatione eius suas fauces obturari, quam suauitate pectus impleri? Christum igitur sonant haec omnia; caput illud, quod iam ascendit in caelum, et hoc corpus eius, quod usque in finem laborat in terra, scribentium litteras uere sacras omnis parturiuit intentio, nec esse quicquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet aliquid futurorum, nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur ea quae illum regem populumque eius siue propriis siue figuratis locutionibus rebusue praenuntient. sicut enim in citharis et huiusce modi organis musicis non quidem omnia, quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi uincirentur, unde et quo tenderentur illae quas ad cantilenae suauitatem modulaturus et percussurus est artifex: ita in his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico spiritu deliguntur, aut aliquid iam sonant significatione futurorum ant, si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tamquam sonantia conectantur.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici sicut a nobis exponuntur accipere uel etiam nihil eas nisi quod proprie sonant significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo [*]( 1 bIasphem.a (i ras.) T ommutescere TV obmutiscere D\' 2 opilantur D\'P opitulantur DlTv 3 musitent D\'PTv 4 opturari T obdurari DGP1v implere GlTv 7 sacros P1 parturibit \'V 9 contestione Dlv quod non om. V 11 ea quae] aequae T 18 chytharis P modi] di T 15 cordae D\'PVV corda D* ceterum v cithare V fabricatae Po 16 essent PF (n del. m. 1 in V) ubi] ut ubi T nincerentur DPo 17 suanitate T modolatnrns D est] et T 19 propheticum Px diliguntur PTv 21 hoc] hnc P\' 23 aligoricas P* allegorias D narrationis D\' nolunt T 25 propriae PVT priae (a del. m. I) D. )

319
quod sapere dicis tuo"; dum tamen ea quae diuinitus praecipiuntur aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa quae figurate dicta uel facta intelleguntur ad eosdem mores bonos pietatemque referantur.