Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XXVIII.,, DE BIPERTITO OPERE PROVIDENTIAE DEI ET IN IPSO HOMINU EADEM GEMINA DIVINI MODERAMINIS OPERATIONE. EX LIBRO VIH DE GENESI AD LITTERAM.

Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam arborem rerum oculus cogitationis attollitur atque m ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria: naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; uoluntaria uero per angelorum opera et hominum: secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci et crescere, senescere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate agantur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam: primo erga corpus naturalem scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit; i uoluntariam uero, quo illi ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga ; ; [*]( 1 eap. XLI T XLIII DP XLim Gv 8 eadem] de eadem P detiao D\' 5 ipsam (om. in) P nehid P uel v I 6 ocnloe D* P 7 proaidentia T repperitnr Tv partem DlPv 8 uoluntariae r 9 qua (a in ras. a m. 2) D q; P 10 et om. T 11 ordinare D 12 sidereaque fJ nobtiBque que (corr. m. 1) D nicis D1 agitare DPV I 113 atque] aque P 14 eoneepi P senesci et v 16 motu] modo D . geritur] generetur Dv docere dari v discere b ,, 17 exerciri Di exercere v . 18 agantnr DPTv 19 consolatnr DV nestientes D4 00 inque V iDque in D*P gemina D* prouidentiS P \' 21 ergo v natnrale MPV natnralis T naturali D naturale 5 v motu] modo D1 22 senescit] renascit px quod (illi) D\'MPV qua i. T 23 creationemque P consolitur D consnletnr P .. I . )

204
animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat; uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat. sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei quod intrinsecus agit natura seruit extrinsecus medicina. itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia; et - quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?.

XXVIIII. QVOD AETERNA DIVINITAS NEC PEB TEMPVS NEC PER LOCVM MOTA MOVEAT CBBATVBAM. EX LIBRO DE GENESI AD LIT- TERAM VIII.

. Dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet [*](1 et seneiat (otn. ut) D nolontariae DTVv nonlantaria P 3 agricoltura V1 4 hominem D qaod] q; P 5 itemqui P 6 natura] in natura P beatificitnr Dl ministretnr V 7 neclegentia P 9 nmor DP 10 hoc] ho P iniquitates D 11 omnia D1 12 bonas D1 18 aborret P a] at P uiro D* 14 labori P seruile D1 15 onesta T nolnntate T 16 uocantibus P 18 cap. XLII Tv XLIIII DP 19 dininitate Dl locns T 20 mota] mntata 0 creatnn DI V littera viII V 28 sanctum om. Dl 25 deum] dm ex qm eorr. m.IV )

205
immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia quod iam non est, uel erit quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.

Hic autem incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ei quibus currerent tempora et implerentur loca temporalibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel reminiscendo quod oblitus erat uel discendo quod nesciebat uel uolendo quod nolebat; per - locos autem corpus uel a terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri. at non omne, quod monetur per tempus, necesse est etiam per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et [*]( 1 eI. I Tim. 6, 16 ) [*]( 1 hahitet v habet D\'P hominem v 2 neq; v uidire, D* finitio T 3 spacium D continere DlPl nec] nunc C uolumini P 4 uariare D* substantia] potentia P , 5 qsod] quo T breuiua o: breuis libri in parte sit v sicut] sit * 6 localis (om. in et sunt) v 8 motabilitatem P1 pati om. P 9 autem MY: ergo DPTv incommutabile D1 10 carrant J(V 12 condedit D 13 ullus DPTfJ 15 praeuenirit D1 17 posset] poteet DPfJ non posset MV (non eras. ita M) 20 loca М2V3 locus DlP locQ v 21 occidentem (cciden a m. 2 in ras.) D oeddente* (m rasa) P 22 omne] oma P mouitur D1 - 28 ėt OWL DPv at] aut v 24 \' necesse—tempus om. M1V - \'V . )

206
locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, ita. ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus. ac per hoc sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus non conditos spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per tempus et locum.

Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere immortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus moneat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est? affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam cum corpore se ipsam per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si possit diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia. motionum nitantur, inueniet ea quae per spatia locorum monentur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moueri. non enim mouentur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo uelut immoto cardine moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula commouetur; stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci [*]( 1 praecidit D substantiam P1 sabstantie v 6 non eras. in P 8 mouet conditum -loco om. v 11 quicirca D\' 12 prius uere om. v 14 pato] potu Dl; om. v potuisse v 17 se] semet P 18 ipse v capire Dl 20 se ipsam cum corpore DGPTv mouere D 21 posset libri 22 cardinis D1 23 a om. Dlv mu∗∗tionum (ta ras.) D 25 loca P1 sint P1 mouentur v 26 a om. D\'PI 27 cnbiti] cubitis D1P1v 28 nmeri umerua DPT 29 nititur Dv it] id D1P1V nt v )

207
spatium quod mouetur., sic plantae in talo est articulus, quo stante mouetur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa; et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas monet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non mouetur agi ualeat quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, immoto articulo sui cardinis innitatur. porro si in corpore nullum membrum per locum uoluntas mouet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis quae mouetur et illa qua fixa fit ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id quod mouendum est innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus impleat sicut aqua utrem siue spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et imperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet, nec aliquas loco mouet nisi per illas quas loco non mouet.

Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quod si de anima quisque non uult hoc credere — quod quidem sine dubio non solum crederet [*]( 1 cCmouetur (om. quod) v planta v 2 tacioa Dl pedes P* 4 natos] natas T uolantates Dl 6 ualiat D1 ambolando D pes] p v 7 aliis P1 corpus om. T 8 immota P 10 membro P 11 mouit D1 ille pars D1 12 qaa] que DPv fixa om. v fit] Bit PlT commoueatur v 13 quantwn D1 14 coi] cum D\'V 17 incorpore. (o eras.) D 18 corporea v quo] quq v 19 qaandam D1 moli D mobile P* in ras. inqua D 20 aolontatis D corpus pro D1 21 per] pro D* nee] ne D* 28 intelle I re V 25 tempu. (OIL per) P 26 de om. V 27 hoc om. T crederit D1 )

208
uerum etiam intellegeret, si eam posset sicuti est incorpoream cogitare; cui enim non facile occurrat, quod per locum non moneatur quae per loci spatia non distenditur P quidquid autem per loci spatia distenditur, corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse creditur - sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc non uult quisque credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moneri, nondum perfecte incommutabilem credit.

Verum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit cui non prosit, nulla mala sit qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei [*]( 1 poosit D corporea P 2 per om. Dv loco v 3 quidquid - distenditur om. c1 6 credatur DPTv coeperam- (us rae.) P 7 quisque non uult DPTv urgendus DT* arguendufe v 8 mouere D 9 pfecte (p in ras. am. 2) D 10 uerum] u. etiam D 11 ei] & T 12 ulla Pb 13 subdita Dl creatura DI V 14 naturas om. Dl uolontatis Tv uoluntate D 15 uoluptatibus v 16 qua] quę v 17 non non poasit V uoluntates D1 18 ille D\'T potentioris D1 superiores] superes D* 19 uolontatem D subdita v 20 illi PT quae] qui Dl habet DlPT 21 ponit DPo natura P1v 22 omne] omnino P omnes (e1 in i carr.) V inrationabilis DTX 23 subditi D\' 24 arbitrium D* 25 iusticia (Bti a m. 2 in ras.) , D )

209
prouidentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas ut sint, uoluntates autem ut nec infructuose bonae nec impunite malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosieri; in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala quod ex iussu dei fecerit bona siue per se ipsam siue per malam in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae noluntates habent interiorem poenam suam, eandem ipsam iniquitatem suam.

Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo cui subiecta sunt omnis. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.. [*]( 1 ministruia D 2 (et) uoluntatis D\' 3 infractaosae DF iaponitae TVv sont P1 4 primitus] primus Dl 5 spiritale et rationale D1 caeleste D* caelestia T pr. faemineam V S nalentiore D1 cupiosiori DVpr. 8 inBso Do 9 ficerit jy malum T 11 corporalibus v aolantatis v 12 eadem TV ipeam] ipsa T; om. D1v 14 deo] dl P subditae DFTY sabditi P\' 15 beatae TV seruientes T 16 inntionabilis T1 17 vel cum sabditis oa. P 20 aeternitates D1P1 21 ueritates P1; om. Dpr. uoluntates D1 23 motu P % in otn, P 27 actione DP1 ) [*]( VHIL ) [*]( 14 )

210

XXX. QVOD NON PER IPSAM DEI SVBSTANTIAM, SED PER SVBDITAM CREATVRAM ET LOCVTIO DIVINA AD ADAM ET DEAMBVLATIO IN PARADISO DEBEAT INCVNCTANTER INTELLEGI. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM VIII.

Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora, quae angelicae subiacent potestati.

Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus eius opinari substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere, non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt [*]( 1 cap. XLIII T XLV DGv LXV P 2 sed per] s. pro T subditam] subiectam DPv 3 loquutio MV 4 item ante ex add. T 6 creaturam euangelicae V 7 rerum om. P maximeque] maxiq. T 8 ipsa D illa D 9 ipsS D 10 potestate D\' 11 omnetenens D omnistenens T omniatenens Pv incummutabile Dl 15 mutu DT 18 mouet] commouet D\'v ac] a V et v; om. DXP1 locum D1 20 agat v opinari (re D) eius DPTv 21 temporalibus v mutabile Dl 24 creatas—extrinsecus om. MV et ante cum add. P 25 incommutabilg D* )

211
omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.

Quapropter cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, esca edes, de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas; ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis eat in uerbo eius, quod in principio erat apud eum, et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem qui eam capere non possunt cum loquitur deus, non nisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species apparet uel insonant uoces. si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus [*]( 5 Gen. 2, 16 sq. 17 cf. Io. 1, 1-3 ) [*]( 1 et—omnia om. Tl omni] omne D1 est] sit (om. super) P 2 nullo] in illo v interuallum D\' incommutabile D\' 4 nouior D\' in ras. quia] qui DlP idem om. v ipse] ipse est D est ipse v 5 cum] eam F1 audiuimus P 6 post dicens ras. 12 litt. in T omne Dl 7 ęsca ędes (q a m. 2) V cognuscendi D1 8 et] vel D 9 ederetis P1V 10 ista] ita v loquutas V 11 proprie ipse a nobis v conpraehendi D conprehendendi P 12 tenire D\' debemus] demus Dl suam om. D1 15 spixitalis tt intellectualis D 16 illuminandas V7 capire Dl; sic passim eiua] eis D1 17 eius om. P1 eum] deum Dv 18 erat] creat D1 fata P 20 per spiritalem v 22 corporis] eorporalis D1 corporales v aliquas D\'v 23 insonat v 24 possit T locutionem om. P ) [*]( 14* )

212
angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utique hoc salubre praeceptum ueritatis impresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabiliter ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli: cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam creaturam ei factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam capit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo assumto corpore per se ipsam esse uisibilem; et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est. [*]( 7 cf. Sap. 7, 27 15 cf. Gen. 3, 8 23 I Tim. 6, 16 ) [*]( 2 moneret D* ineffabile D1 3 eique] et quq D* praecepto ueritates DI 4 impraeeserit D impressit MV debetur D\'c 5 ueritatem DlP 6 in ipsa om. T sipo P* 7 post sanctas ras. 8 litt. in T 8 nullu D\' 9 adhoc DP\'" 10 satioris D cognoscerit D 12 ipsi DPtJ eius modi] eius di MV1 eius dl F* 14 possit DT 16 quia] quod v 17 ei creaturam DPTv nullu T catholica D\' 18 capit Y: sapit DPTv enim om. P1 et] ut P\' in ras. hac] ac P1 19 heretici lib"; sic vbique substancia Dl 20 asumpto D 21 acciperit D 23 uideri v 24 acceptum T 26 reppellanda v )
213

XXXI. DE QVAESTIONE ANNORVM MATVSALAE. DE LIBRO QVAESTIO- NVM DE GENESI I.

Quaeri solet quomodo Matusala secundum annorum computationem uiuere post diluuium potuerit, cum omnes praeter eos qui in arca. ingressi sunt perisse dicantur. sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. non solum quippe in hebraeis aliter inuenitur uerum etiam in septuaginta interpretatione Matusala in codicibus paucioribus sed ueracioribus sex annos ante diluuium reperitur fuisse defunctus.

xxxn. DE, ID QVOD SCKIPTVM EST, ANGELOS DEI CVM PILIABVS HOMINVM CONCVBVISSE. EX EODEM LIBEO PEIMO QVAESTIO- NVM DE GENESI.

Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur, quamuis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios dei, quos quidam ad soluendam istam quaestionem iustos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. nam de homine Iohanne scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. sed hoc monet, [*]( 4 d. Gen. 5, 27 12 cf. Gen. 6, 4 21 Malach. 3, 1 ) [*]( 1 eap. XLIUI T XLVI DP XLVII Gv 2 matuBahelem D 4 mitmala V (apex a m. 3) matasalS T* matnsale D1 5 omnis D1 6 area DMPY: arcam T archam v quaestionum T 1 plurimum D plurimorum v 8 ebreis P interpraetationem D1 9 matutalam DPTv ueracibus T 10 annis Pb repperitur DPT defunctfl P 11 cap. XLV T XLVII DP XLVIII O 12 id MV: eo DPTv angelua P1 13 libro primo om. T 14 de] om. DP in v 17 codices om. v angeluB D1 18 fifiu D1 soluendfl P 19 iustus D\' istos T 20 nuncupate P1 iohanni D1 21 angeUum (1 ras.) T 22 praeparauit DPl )

214
quomodo uel ex hominum concubitu nati sint gigantes uel feminis misceri potuerint, si non homines, sed angeli fuerunt. sed de gigantibus, id est nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt, quia et post diluuium quidam tales fuisse reperiantur et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia nostris quoque temporibus extiterunt non solum uirorum uerum etiam feminarum. unde credibilius est homines iustos appellatos uel angelos uel filios dei concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse; quamuis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.

XXXIII. DE ARCA NOE, VTRVM ANIMALIA OMNIA CVM ESCIS EORVM FERRE POTVERIT. DE EODEM ITEM QVAESTIONVM LIBRO PRIMO.

De arca Noe quaeri solet, utrum tanta capacitate quanta describitur animalia omnia, quae in eam ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. quam quaestionem cubito geometrico soluit Origenes asserens non frustra scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui [*]( 17 of. Gen. 6, 16 20 cf. Act. 7, 22 ) [*]( 1 cobcupitu D sunt Pv gigaAtaa V1 2 faeminis V miscere D hominis DXPX 3 de om. P1 4 potuerint D P\'T 7 extetirunt Dx 8 fęminàtum (q a m. 2) Y iustus D* appellattts D\' appellandos T 9 uel prius om. v attgelus Dx labsos V lapsus ZM 10 faeminis V angelus Dx habentis Dx 11 illa v discendere D 13 dicantnr Tpr. difinienda P 14 cap. XLVI T XLVIII D XLVUII Gv; om. P 15 titulus deest in P archa c1 ęacis ($a m. 2) V 16 potQBrint Dx item (ideni D) de eodem DTv in genesi ante libro add. T 17 quanta] fuisset quanta v IIII quanta (ras. 7 litt.) D quanto D* 18 discriVitar D 20 otigenil DPT2v frusta P scriptoram D (m del. m. 2) 21 omnia P )

215
geometricam dilexerunt. cubitum autem geometricum dicit tantum ualere, quantum nostra cubita sex ualent. si ergo tam magna cubita intellegamus, nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.

XXXIIII. QVOD RECOGITATIO DEI MVTANDARVM RERVM SIT IMMVTABILIS RATIO. ET DE MENSVRA ARCAE, IN QVA PROPTER CHRISTVM CORPVS PROBABILITER METITVR HVMANVM. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XV AD LOCVM.

Et recogitauit et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a reptilibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos. ira dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium, quo irrogatur poena peccato. cogitatio uero eius et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. neque enim sicut hominem ita deum cuiusquam facti sai paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes et exerceat quaerentes et alat intellegentes. quod non faceret, si non prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque [*]( 10 Gen. 6, 6 sq. ) [*](3 tanta P 4 ēarcam P posatt Dv contenere D 5 cap. XLVII T XLVIIII D L lh; om. P 6 madandftrum D1 teram om. D\'fJ 7 mensure archae P 8 pToballter T 9 ad locum om. DPTv 11 feci} fici D1 pecos D\' 18 reptilibu Y: repentibw DPTv 14 quod irrogatas poena peccati v 15 iaroeogitatio (om. et) T 16 neqj tn ras. Px 19 uuunaauit D\'MV imiitut DlPTv 20 genere Tpr. 21 perterriat D praetereat PTv pnetereant MV excitent V 22 16 ante quod add. P\' hcait D* se ante prius add. DPTv 23 discenderit ad iacentis D* 24 aolantkmqae Dv )

216
denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.

Iam uero quod Noe, homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto — non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis dei in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti — imperat deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore et filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate, procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis dei, hoc est ecclesiae., quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. nam et mensurae ipsae longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem. uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram et decies quam altus a terra. unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in [*]( 4 cf. GeD. 6, 9 14 cf. I Tim. 2, 5 24 cf. Gen. 6, 15 ) [*]( 1 clades Dt P affator v animabus e 4 homine D 6 ueredica T* perfecto P1 6 illam mortalitate F 7 qua (ua a m. 2 in ras.) D qua* (e ras.) T angeli T 9 uiorea V filiis (om. et) DPTv nuribua (om. et) D 10 ingressi paT 11 a om. v 12 peregrinantes D\'pa ecclesia D 14 ihs xpT P ipse DP 15 aigniflcat P 16 hominem v 18 tan- tum—19 altitudo om. P1 19 quam om. T 21 si] om. D*; se Pl homine D1 mitiaris D1P1 sopinum v 23 derlra] dexteram P sinestram et sinestra D 24 cnbitorum in longitudine v longitudinS P 25 et triginta — altitudine otn. V )

217
altitudine. et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat; quacumque enim uerteris quadratum, stabit. et cetera, quae cum in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum. sed ea nunc persequi longum est et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. et fieri quidem potest at et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea quae dicuntur ad hanc de qua loquimur dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur, si ab eius sensu qui ista conscripsit non uult longe aberrare qui exponit. exempli gratia uelut si quispiam quod hie scriptum est: inferiora bicamerata et tricamerata facies eam non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ei omnibus gentibus ecclesia congregatur bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos, tricameratam uero eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt, sed aliud dicat aliquid quod a fidei regula non sit alienum. nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit uerum etiam in superioribus — et haec dixit bicamerata — et in superioribus [*]( 2 cf. Io. 19, 34 9 c. Faust. XII, 14 17 Gen. 6, 16 21 cf. Bom. 3, 9 ) [*]( 1 hottium PTv accipit D profecto (ro in ras. am. 2) D profectu ̄ P\' 2 laoci* D hoc v 6 quocumque v 7 quae cumj qoMcumq. v in om. V constructionem DP 12 alios P* in ras. 81 P aptios Pl 13 cioitate Dlv 14 post maligno ras. 27 litt. in P diluuiumD1 peregrinante e 16 quod] quo D\' 17 tncamarata P tricameratam V 18 quod] quo P illo] ihilo T* ullit D uel T intellexi T 19 bicamerata Dv 20 dicta t hominum duo genera P 21 quos] quod T 22 graecns D1 tricameratum Tpr. omnis gentis D1 24 regulam Dpr. 26 habire D1 26 bicameratam D in (om. et) D1v )
218
superiorum - et haec appellauit tricamerata — ut ab ineo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possuut hic intellegi et tria illa quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis atque hac superior uirginalis, et si quod melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest, hoc etiam de ceteris quae hic exponenda sunt dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

XXXV. DE LOCVMONE SERPENTIS AD EVAM ET DE INCANTATIONIBVS MARSORVM. EX LIBRO XI DE GENESI AD LITTERAM.

Ab illo ergo, cuius super omnia quae creauit summa potestas est, per angelos sanctos,- a quibus inluditur diabolus, cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtere feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri ilia potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret, uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est, [*]( 3 cf. I Cor. 13, 13 5 cf. Matth. 13, 8 ) [*]( 1 tricamaratam D2P 2 hic] hinc DPv 6 adque Dl hoc T1 7 quod V: quid DPTv 8 hie (c in reu. a m. 2) D 9 tola etsi] qØè ei (fce in ras. a m. 2) P 10 fidaei T concordia PlV 11 cwp. XLVIII T L D LI Gv; otH. P 12 Euaib] ean T incantationiobfcs T 18 XI om. V 15 est om. s augelus Dl diabalas D 16 consolitur D eccleeia 4 permissa vpuissus D1 17 faeminam V 18 in] in p s serptatem D utrens Tpr. 19 orpau T1 eoj quo D\'v COmonbri (mn. quo) D1v ille et om. D1 20 moiwre Dl cprimeado D1 sonus v 21 iDtellegerit D intelliget T 23 moto D poesit D )

219
sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instincta adiuuaret interius quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis inducta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est, ergo temtauit, et quomodo permissus est, ita temtauit. cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat, et eo ipso inludebatur ab angelis.

Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quando quidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cni exorcista requiritur, sciunt quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eam a diabolica passione immunis audiret. nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur ad agnoscendum ubique prouidentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, at hoc magis habeat usus, serpentes moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium. etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam [*]( 3 cf. Io. 13, i ) [*]( 1 persuatio D1 occulto mn. Dlv 2 adiuuari D1 egerat] ageret II 6 haVit D1 diabulus D 7 et om. T 8 pmiKtis Dx eoi МY: cl D* quod D1GTv genere D1 humatro T humanum D 10 et om. v inlàdibatur D 11 sonū v 13 rationabilem T hominis D1 15 requiretur D 16 intellegere f intdligeret ∗∗∗∗ (iUe ercu.) 2 Meus D\'tJ 17 ex] wt ex T 18 iatelligerit D* a om. v 19 serpentis D 30 marsurum D1 mansorum Tpr. 2*1 agnoscendam Tv agnuscendam D* 33 quid] quid? v uolaptatibus v mpientissime v promittat D1 24 asu DT serpentis D1v 26 ullum] illum D* 26 enim om. v )

220
serpentis seductam esse conloquio. gaudent autem daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moueantur, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia.

Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum: quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum; non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur. hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit [*]( 28 cf. Num. 22, 28 ) [*]( 1 autem] enim DTv daemonia Dl 2 \'serpentis D1 3 moaeant DTv 6 ad om. v per] pro D* 7 geata] ista D1 9 apparebat D serpente Dv 15 aatatiqae Dv 17 mentis] memtis T mens v 18 mendacem esse v pertenit D\' 20 per] pro D1 manda: v operitar D 21 diceritar Dl diabnlas D 22 uteritar D\' 28 experta Do 24 habize D* in om. D* aDimal) anima D1T1V repentem v 26 ridicolam D1 26 uestias V1 27 sic] si V homine Dl 28 locutos v homine D* opos Dl )

221
diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia sicut Moses et magi Pharaonis, uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt. nec mali angeli etiam talium operum quicquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei, utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.

XXXVI. QVALITER INTELLEGENDVM SIT: ECCE ADAM FACTVS EST TAMQVAM VNVS EX NOBIS. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM XI.

Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: eritis sicut di: ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei non tam huic insultantis quam ceteros ne ita superbiant deterrentis, propter [*]( 2 cf. Ex. 7, 10.11 7 cf. Rom. 11, 33 9 Gen. 3, 22 17 Gm. 1, 26 18 Io. 14, 23 ) [*]( 1 enim om. Dv 2 moyses DTv 4 poasint v bonus angelus pmiserit D1 6 gratia Dl iusttl v benigne] bene D1v 7 per] p D* 8 cap. XLVIIII T LI D; om. Pv 10 de om. DTV 11 XI om. PV 13 cognuscendo D\' cognoscendum T 14 per] pro D1 et post quodlibet add. DPTv 16 accipiantur T 17 post hominem add. P: ad imagine nram 19 faciamns P replecatum P\' replicatas v in om. Dlv 20 serpenti D 21 di V: dii DPTv tamquam] quasi DPfJ 22 haec cm. T 23 ne om. MlV deterrentes P* )

222
quos ista conscripta sunt: factus est, inquit, quasi unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri uoluit, sed nec illud quod factus fuerat conseruauit?

Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum, quam fuerat si praeceptum seruasset cum angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae, siue quod ex ipso illi subsisteret felix ille status corporis ex re uisibili uirtute inuisibili siue quod in eo esset sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae. alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. et eiecit Adam et collocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit cherubim et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni [*]( 1 iata] ita D\'P inqaam MV quasi MY: tamquam DPTv 2 cognoscendum T 3 ppositum (p a m. 2 in ras.) D 5 quod] quo T 6 ne] nec P 7 ędat PV2 8 demisit D 9 uoluptates Dl operare D 10 est post factum add. T 11 gecutus P1 alienatam v enim] autem DPv 12 seruassit D\' 13 ducibat D\' fllici D1 corpores Vpr. 14 Beparare (ae a m. 2 in ras.) D illis (a add. m. 2) D illic P 15 subsisterit D filei DP ipee post ille add. DPTv inuisibile Dl 16 eo] eos T 17 iam] etiam v morituros T 19 id est] idem Pl in ecclesia 11 altari D1 altares v altaris — Adam et om. P1 20 hominis D1 iecit T 21 uoluntatis P 22 quo] quod DPtJ 24 cherubin D\'P cerubym v 25 rumpheam D )

223
uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia; non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum.

XXXVII. QVOMODO ADAM NON SIT SEDVCTVS, VT DICIT APOSTOLVS, CVM IDEM DICAT EVM PRAEVARICATOREM. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM XI.

Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse ne fructum ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantam bonum creaturae suae creator inuiderit; hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset, adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri est; non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod [*]( 20 I Cor. 11, 7 24 cf. Gal. 3, 28 ) [*]( 1 per] p D\' caelestis D1 2 uisibilc D1 3 tamen] tam v 6 cop. L T Lll D LIII Gv; om. P 8 ex] item ex Dv eodem ante libro add. DPTv 9 XI om. DV 12 deum] dni v fructum MV : firactu T de fructa DPo 13 futurus Dl 14 deus D diuinolcientiam M1V diuinascientiam M* 15 creatorae 8. creatur D1 inoideret Pv 16 praeditus om. v potuissit D1 17 ipsi D pollit D adita DT quae] quia DP 18 et ante adhuc add. DPTv 21 quidam Dpr. 22 quo] quod DPv 23 faeminae DTV capire D\' possat v illa] in illa D\'P\'T )

224
fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura.. neque enim frustra et illud apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem ubi ait: in similitudine praeuaricationis Adae, qui est forma futuri; seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: "mulier, quam dedisti mecum, seduxit me et manducaui" sed: ipsa inquit, dedit mihi a ligno et manducaui. illa uero: serpens, inquit, seduxit me. ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non eualuit, faciens quod sciebat esse faciendum minime, ne suas quibus deperibat atque defluebat mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia: non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua plerumque fit ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat [*]( 3 I Tim. 2,13 sq. 7 Rom. 5, 14 12 cf. III Reg. 11, 4 ) [*]( 1 fortaases DP perciperat DV perceperit v 2 dispensantem Dl piuca post paulatim add. D 4 euam D\' 5 sedncta o: s. ost libri praenaricationem D\' 6 praeaaricetar (cetur a m. 2) P 7 dicit] dicitur D\'v similitadinem DPTv 10 mecam] mihi D 11 mihi inquit dedit DPTv 12 inqait om. JD* sedaxit] decipit D Salomon] in salomone Dl 14 amore v 15 trahente t ualuit DTv 16 non ante esse add. DPTv minime om. DPTv deperibat (e a m. 2) V deprimat v 17 dilitias D 19 ęderent (q a m. 2) V 20 solacio] lacio T contabiscere et alienaritur D\' 21 illam et discordiam Dl interiret V non] num D 22 sinserat D\' 23 legis (s expunxit m. 1) V amicale D\' beneaolentiam D\' 24 ostendatar T amico] animo v )
225
inimicos: quod eum non facere diuinae sententiae iustus exitus indicauit. ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seducL hanc autem proprie seductionem appellauit apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret qui eos homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non poterat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractauimus non tamen eum arbitror, si iam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eOs deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset.

XXXVIII. DE CBEATIONE PRIMI HOIUNIS ET DE CAVSALIBVS BATIONIBVS, VEL QVOMODO ADDITI SINT ANNI XV EZECHIAE REGI AD VTTAM, QVEM PRAEDIXERAT NON VICTVRVM. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM VI.

In illa prima condicione mundi, cum deus creauit omnia, simul homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati. sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore [*]( 1 diuina DPTv aontentia & DP\'" 2 quodam modo v I. 4 propriae DPTV 5 qua V: quia DPTv 7 prohibuerat D\' tetegiaaent D eis ante uelut add. P3 8 deos] da D inuiderit D 9 uirum] uerum P 10 scrutatorum P 11 aliq- D\' lÜqaid v 12 uiderit D\' uiderat P ęsca (q a m. 2) V mortua D• 15 inuitendo D\' 16 cap. LI T LIII D LIHI Gv; om. P 18 uel om, 0 XV om. Dl 22 esset] essit D\' 24 elimentis P 26 creandas D\' creantus D* quaeque] quoque et P ) [*]( vmi. ) [*]( 15 )

226
creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus sicut faenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causae, quas primum condidit, extiterunt, uelut herba ex terra, semen ex herba: in quibus omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt; sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi siue frutecta siue animantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam traxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorerentur, inserta sunt.

Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, compleretur. rursus si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actuque procreantur, profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret aut hoc fieret quod ex istis quae suo quaeque iam tempore oriuntur deus non cessat operari. nunc autem quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus euoluenda [*]( 1 flatu dei v 2 exhortum P 8 primordialis D\' repefrr tuntur] reputuntur T 5 ex tere T\' 6 modus P1 acciperant e D 8 prodierunt (d add. m. 2) P 10 fru.tecta D 11 pertinentiar V pertenentia* D 15 in om. e 16 ezorirentur Tb 18 adherentur (h in d corr. m. 2) D 19 pflciendis (p a m. 2) P 20 semil] seminis P 21 cumiunctione Dl 28 quique D 24 actueque (s eras.) D actusque PTv 25 quae sno om. e 27 prius et om. v quodam modo om. DPtJ et om. DxPv 28 uoluenda D1P1v )

227
temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod. non in istis causaliter factum sit; inchoata uero, quoniam per quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum (locis congruis exerenda — ipsius etiam) scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata. nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis consummatio illorum; et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum. rursusque nisi inchoata essent, non ite sequeretar, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requieuit — ex his quae supra diximus clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum, cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset; inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae - et inspirauit siue inaufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam: non tunc praedestinatus; [*](10 Gen. 2, 1 sqq. 24 Gen. 2, 7 ) [*](1 omnia (um v) simul DPTv facerit D\' 4 quoniam in rat. a WI. 2 D 6 manifesto D loci. - etiam a: om. libri 8 eoigelat (a in e corr. m. 2) D ea om. T 9 et] non Po 10 terram P consummatio] ornatus v 11 illorum] eorum Tv 13 septimo D\' 14 sequeritur D\' 16 et quomodo] illa T 19 intellegemua D 21 ei (i in ras. a m. 2) T hic om. DlPTv 22 incoasse P incboatum esse MV 23 praedixerat P 24 de pulnerem (m del. m. I) D limo D 26 inauflauit Y 27 praedistinatus DPv ) [*]( 15* )
228
+ hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris; neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

Iam ergo uideamus quomodo eum fecerit deus. primum de terra corpus eius; post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato uerbo usum credere deberemus quam deum talium membrorum liniamentis determinatum, qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et bracchio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit ut non intellegat? nec illud audiendum est quod nonnulli putant ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit; sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sio autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et [*]( 14 Ps. 43, 3 15 Ps. 135, 11 sq. 21 cf. Ps. 148, 5 27 cf. Io. 1, 1 et 3 ) [*]( 2 inchoatae D inchoante T 8 uideamus P 10 fixerit P1 12 deberimns DM\'P debuerimus "P deum] d5 D\' 13 lineamentis D 14 gentis D\' 15 brachio DMPTo 17 quis] qui Tv loco post adeo add. D dissipit D despicit v 19 dei] deo MlV 22 per alterum om. v 24 uoci D cum om. Plv 25 moysi DPTv 26 per] p D1 uero om. DlPTv 27 ipsam creaturam D\' 28 deus om. v per i. f. sunt omnia P )

229
sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est. scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit; sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad imaginem suam fecit propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, comparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam. nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam eadem scriptura, quae dicit quod deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod et bestias agri de terra finxerit, quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem [*]( 8 Pa. 101, 26 4 Ps. 94, 5 14 Ps. 48, 18 19 cf. Io. 1, 3 26 Gen. 1, 25 ) [*]( * 2 uerbo caelain DPx 4 de om. T 5 est om. Dx ipsi D1 7 eant D\'c 11 qua] quia T\' pristat D uDde -18 pecori- Vus om. T1 superiori P5 12 diseruimus D quo] qua P 14 et om. t 16 iDsinsatis D\' 18 ipsi D\' 19 uerbum (per ow.) DlPv 20 est] esse v 21 uisibili D1 22 potentdam Dv 24 fincierit P 25 uiderit Dl uocarit D\' 26 omnis D\' si] lie D\'fJ 27 bistias D\' 28 homo om..DxPv ipei D* )
230
dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est; unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in caelum erectum est ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.

Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae, utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum ? neque enim alius haec facit quam ille qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te; ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut hoc proficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos uidemus. an potius hoc non est requirendum? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod deum et omnipotentem et sapientem posse et facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem [*]( 12 of. Coloss. 8, 2 16 Hier. 1, 5 ) [*]( 1 corpus] corpore D\' corpora e pecue T 2 loquimur DlPlv 3 quadam D 4 ammonetur P admonitur D1 admoneatur v 6 aluum] malum Pl. pruna adque Dl 7 prostratata V prustrata D1 animo v 8 lineamenta DPT 9 erectus v 10 superna] saperiora Dl animae D1Pv 11 rationalla] ratio D1Pv eregi D quae (in om.) DXP spiritali T maximae V 12 sapiant D sapiant Pv 18 repente in (e in in ras. a m. 2) T 15 fecit Tv 17 ut] et Do 19 hi] hii D in P 20 humanae e atribatoe DP 21 non est hoc Tv 22 posse (et om.) D1P1v 21 qualitatibus MV abdido D )

231
numeris alligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in sagina ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usus bibendi utilius iucundiusque proueniat P num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro compendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod ebrius etiam conuiua laudaret ? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis ? nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num exspectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem deo, cui hoc est natura quod fecerit.

Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam, sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur? sed cur non utrumque illas credimus habuisse, [*]( 1 cf. Gen. 1, 2 10 cf. Io. 2, 9 sq. ) [*]( 1 eius om. D1 3 potestateB D1 4 saginam DPTv 5 qu.a (i erlll.) T 6 grandescentem libri 7 dulciscat D terueacat] pwuewat MlV 8 netnstatem D\'P iocundiusq. (o et q. a m. 2) D 9 perneniat DiP num] nam D 11 conuiu.a (i ras.) T ..tinuo v 12 cond. temporum DPTv 13 sui V genere D1 accommendatis P 14 Berpentium D\' serpentem T 15 drachonem V 16 moisi V 17 contra-Hunt om. DlfJ 18 natura om. T 19 causalis D\' 21 quaeammodum M1V 22 fructMum T fructium D\' 28 incrimentis D diuersa] diuisa Pl .25 uirili aetate uirilitate D2P uarietate v 26 formaretur D*PTv formariturD1 )

232
ut hoc ex eis futurum esset quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, siue ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit quod tempori congruat.

Verum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant at fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam fecerat. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est [*]( 1 non post futurum add. T essit D1 facturo] factori D* 2 ipsa v uidire Dx 5 absordius Dl 6 species post illas add. DPv 7 rationes] rationales PTv 8 habitabiles v creatae] creaturae P 9 transcurrunt-mirabilia om. D\'v quos P rara] aqua P 12 quemammodo D\' 14 sed] si P 16 erat] fuerat P 18 facturus DP 19 faciendos P1 20 rationcm DlP 22 creatur D\' 23 inseruit] instituit T furmaturus D1 24 utrum] ut cum v 25 formam iuuenale D\' 27 faceret D2PTv facerit D1 possebilitatis Dt 28 fierit D\' quoquo] quoco Dl quo P possit D )

233
ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit. manifestum est enim sic non factum esse hominem, contra quam erat in illa prima condicione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse. hoc enim non erat in condicione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas.

Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi gratia, iuuenis ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei uoluntate nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentatis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuuentas in iuuene, sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promtu numeri occulti uel iuuentatis a pueritia uel senectutis a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta. utrum autem hoc etiam necesse sit omni modo nescimus. et illam quidem, qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis nouimus; illam uero, qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

Sed fortassis in mundo est ut necesse sit istum hominem senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim [*]( 1 porait D 2 sernabit 11 3 constitutione T constitutionem D 4 in om. T 5 conditionem V 9 pro] per D1 11 perciperimus D 13 hoc sit etiam DPTv 15 condedit D 16 iuuentntis D1PT2V2v 17 in del. RP; om. P puero om. DMPV 18 iuuentuB M2P2T2v quaedam DlP* collegitur DP\' 19 quidam D (i ex ae corr. m. 2) PlT quo] quod DPb prumtu D 20 occulti vel iuaen a m. 2 in ras. T hiuentutis D\'PT\' 21 posset P* 22 mente DPVv 23 illa T 24 alterum esse om. DlT\'; et esse add. D7 ipsius om. Dh (noui)mns illam-manifestum om. MV 2& qua] quia P 26 nt necesse — mundo est om. Tpr. )

234
necessario futurum est quod ille uult, et ea uere futura sunt quae ille praesciuit. nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt. si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuuene; sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae. nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam: id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit quod futurum non erat. hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores iam uitam finierat; secundum illas autem quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat quid illo tempore facturus erat — et hoc uere futurum erat — tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam. quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cuius praescientia falli non poterat; et ideo quod praesciebat necessario futurum erat.

Quapropter si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul, non aliter Adam factus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum ut ita fieri posset uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim [*]( 9 cf. Es. 38, 5 ) [*]( 2 illi D 3 et in om. D1v praescientia] praesentia T 4 Bi* D ibi om. D1 6 iuoeni D 10 annis Pl uita V 11 constitutione D 12 in om, D fatnrum (a in n corr.) M 18 qaid] quod D1 illo (o a m. 2 in ras.) P 21 oratione D conoidi D concedere v 23 neoessarium DiP\' 24 Mundo sint (o et int a tR. 2) P 26 sicut est] s. & P2 27 nirilitatis] ueritatis D1 28 dieb. Mk V; corr. M* feri T 29 possit D esse P1 tam] tamen T )

235
non facit deus contra. causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt; quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes. non tamen possunt esse contrariae quas in sua uoluntate seruauit illis quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sio condidit, ut ex illis esse illud cuius causae sunt possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondidit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex ipsis fecit, ut esse possit.

XXXVIIII. DE STELLA, QVAM MAGI SECVTI SVNT, CHRISTI FAMVLA, NON FATALI. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM II.

Nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus et liberum uoluntatis arbitrium, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicamus. quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo [*]( 1 fecit DP1 3 omnis D aliqua DPfJ 7 quas] qua DP institoit DPfJ 9 possint P 10 abscondedit D\' abseondit PTv nt ex eis T1 in ras. 12 cap. LII T LIII D LV Gt; om. P 13 de] e M1V 14 fatale v 15 fatu D genesim] genua T\' 16 imponimns T1 nolnntates T1 quo P* 17 neoenitatea Dl 18 uincnlo (o a m. 2) P temporalegem T 19 conditionem T factum P1T1V 20 creator] conditor v stilla Dpr. 21 uiderant P xpm Pv natum v 24 stillis Dpr. stella v itenerum D 25 suum P legi P )

236
uirginis partu nouum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum qui natus est perrexisse asseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordine colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa de his erat quae in caelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum quae non erat exorta est, non ideo Christus natus est quia illa extitit, sed ideo illa extitit quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus; ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. si ergo sunt fata quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo antequam essent dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, (sed fatum etiam siderum Christus est,) qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate assumsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit. [*]( 8 praeirent Dpr. eiibuit P eosj eo DlMlPV 4 perducerit D 5 ita om. DlPv fatu P 6 stillarum D hominem D1 7 adsene-rent P 8 sorte DP1v ordinem P1T1V colligari — ordinem om. T pr. 10 stilla Dl 12 poat est add. T1: erat quae nato zpo iussa est 13 ut om. D1 15 ezstetit P1 quia Ch. n. est eztetit D 17 fa.tūm (c eras.) D 18 causa P1 a fando] affando T 19 dicendo (om. a) DPv appellati P1 21 sed-est o: om. libri 23 qua] quo P )