Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XVI. CONTRA EOS QVI DICVNT OB HOC FACTVM ESSE MVNDVM, VT ANIMAE,QVAE PECCAVERANT PRIVS, IN EO INCLVDEBENTVB: VBI BT ORIGENEM ERRASSE PROBAT CONTRA LIBROS IPSIVS, QVI APPELLAKTVR TIEPI \'ΑΡΧΩΝ.EX EODEM LIBRO xi INTER CETERA BT AD LOCVM.

Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam qui anum nobiscum credunt omnium rerum esse principium ullamque naturam, quae non est quod deus est, nisi ab illo conditore esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ao simpliciter credere, at bonus deus conderet bona et essent post deum quae non essent quod est deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus deus. sed animas dicunt non quidem partes dei, sed factas a deo peccasse a conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa •orpora quasi uincula meruisse; et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. hinc Origenes iure culpatur; in libris enim, quos appellat nequ ἄϱχων, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non attendisse primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera dei subiungens: et uidit deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: et uidit deus omnia quae fecit, It ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono deo. ubi si nemo [*](25 Gen. 1, 4 26 Ibid. 81 ) [*]( 1 cap. XXXI PT XXXII o 8 prius peccauerant (unt v) PTfJ 4 urigenem M1 contra] ex PT secundum v libris PT 5 peri (petri T) archon MPTVv item ex (08. eodem) e libroj L de cixitate dei PTx 6 inter- locam om, PTv 8 ilUmque M 9 illa T1 11 mundum Pv 12 dens om. v 14 par∗es P; t rasa. 19 origenii « 91 scribsit Y 26 inferret P 18 colont * )

156
peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec. mala uoluntas quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti dei leges omnia bene ordinantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco t.suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam \' cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. deinde uidere debuit Origenes et quicumque ita sapiunt, si haec opinio uera esset, mundum ideo factum ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora\' quae minus,1 inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et grauius nihil est, potius quam homines etiam bonos habere debuisse.nunc uero ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon; homo autem, et nunc licet malus\' longe minoris mitiorisque malitiae et certe ante -peccatum, tamen luteum corpus accepit. autem autem stultius dici potest quam istum solem, ut in uno mundo unus esset; non decori pulchritudinis uel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem deum, sed hoc potius euenisse, quia non duea sic peccauerat tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset ut non una, sed duae, immo non duae, sed decem uel centum similiter aequaliterque peccassent centum soles haberet hic mundus? quod ut non fieret, non opificis prouisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis,, ut sola corpus tale mereretur. [*](3 maior] longe maiorPTv suaeP in ras. I ordinantes P 7 posita v <5 8 et puichra v 9 origenis 12 paensliter P 17 intellegerimus V 1saereum PTv V possimus] penaemus P 21 istum] per istum P1 22 decuri] de corpou v pulchritudine v soluti P 23 consoluisse P\'\\ 25si] Hc M 26 peccassent- decoremque om. Mv23 prouisionem G1 salute P 29 contingit GlPl 80 progressionem MV t )
157
non plane animarum quibus nesciunt quid loquantur, sed corum ipsorum qui talia sapiunt multum longe a ueritate et metite est cohercenda progressio.

XVII. DEM DE EODEM ERRORE ET DE IGNE AETERNO EN LIBRO RESPONSIONIS AD CONSVLTAOROSI PRESBVTERI INTER CETERA ET AD LOCVM.IIJ" -

Vsque adeo igitur in eo! quod ex nihilo ,!fecit\' uoluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. nam cui dicitur: subest tibi enim cum uoles posse, siue adsit unde fiat siue non adsit, sat est uoluntas ubi summa est potestas. fiat siue non adsit, sat est uoluntas creatur, uoluntas creantis nihil esse perhibetur, cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia uoluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? quod si forte non solum animam, sed nullam omnino creaturam uolunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid deus fecit uoluntate fecit, quae uoluntas utique non est nihil, respiciant unde secundum corpus factus sit homo. certe enim, sicut scriptura testatur, cum de limo uel de puluere terrae deus fecit, uoluntate fecit, procul \'dubio uoluntate fecit; nec tamen uoluntas dei puluis ant limus est. sicut ergo in eo quod ei limo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas limus, ita in e6\'\'quiod ex nihilo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas nihil.iam uero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis\' apud uos homines fuisse delapsos nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid [*]( 10 Sap. 12, 18.<,,, .4l,,1 ) [*]( 2 qui talia],qualia P4cap. XXXII T XXXIII v XXII P 5 errore orig et P \' . 6 inter—locum om: PTv 10 0enim tibi PTt \' 11 non adsit] nota sit P • - 18 respiciant n: respieiat libri It uoluntate fecit MV: om. PJV "t\' ante procul add. PTv 21 uolutas P 125 prisciliani MVv j26 originis P1 V1 , delabsos V delapsus P1 i 27 ipei v ! r \' )

158
intulisset, non est quidem dolor iste culpandus; ueritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc mutare est malum, non euitare. uerum tamen quia de ipso deo, creaturarum omnium conditore, hoc est de ipsa coaeterna et incommutabili trinitate ab eis qui ad uos libros Origenis attulerant id traditum esse commemoras quod ueritas habet; contra quam ueritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit — ibi ipse pater, qui filius, qui et spiritus sanctus perhibetur — hoc iste peior, quod etiam de anima sentit, ut non eam propriam uelit habere naturam, sed de ipso deo tamquam particulam defluere et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis prouincia uestra percepit in ea re maxime, in qua capitaliter erratur: de creatore quippe, non de creatura tam falsa et tam nefaria sentiuntur. siue ergo in hanc fidem qui deuiauerant restituti sunt siue qui eam nondum nouerant illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. quod autem et in eis erroris est quamquam te cognouisse iam uideam, tamen quemadmodum contra talia disseratur ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est et non olim proditus.

Quantum possum tamen etiam ego commoneo ut de diaboli angelorumque eius correptione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas; non quia diabolo et daemoniis inuidemus et eo modo quasi uicem maliuolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi inuidentiae stimulis agitati nostra itinera quibus in deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et ueracissimi iudicis ex nostra praesumtione nihil addere debemus. ipse enim se similibus [*]( 5 a uos T; duos v adtulerant P1 7 priBcillanas T priscilliMias t sabelliaum P (1 am. 2) 8 ibi MY: ubi PTfJ 9 hoc] in hoc a hoc est P quo Pv sentit] ita sentit PTv 10 nellet Pv 12 in] inde T manicbeis PTv manichaeos MV 18 non) num p. 14 capitalariter v 22 de om. MV 23 correptione MV: correctione PTv 24 daemonibos PTv 25 eo) in eo P uice maleuolentiae P 29 praesamptione PTfJ )

159
eorum esse dicturum praedixit: ite in igne aeterno, qui paratus est diabolo et angelis eius; nec mouere debet ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est: in aeternum et in saeculum saeculi. latinus quippe interpres noluit dicere: in aeternum et in aeternum aeterni; sed quoniam id quod αἰὼν graece dicitur et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt: in saeculum et in saeculum saeculi. sed non dictum est ubi dictum est: ite in ignem aeternum; non enim dictum est αἰω̃να, sed αἰώνιον.quod m a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non asternum quod nemo umquam interpres ausus est dicere. quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intellegatur, aeternum uero nisi id quod sine fine est non soleat appellari, αἰὼνautem graece aliquando (aeternum, aliquando) saeculum significare intellegatur: tamen quod ex hoc nomine deriuatur et appellatur αἰώνιονipsi Graeci, quantum extimo, non solent intellegere nisi id quod non habet finem. nos autem siue αἰω̃να siue αἰώνιονnon solemus dicere nisi aeternum; sed αἰω̃να dicimus et saeculum, αἰώνιονautem non nisi aeternum. quamuis quidam aeternum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse uideatur ab eodem nomine deriuatio. et fortasse quidem secundum morem scripturarum inueniant isti aliquid etiam αἰώνιονdictum quod sine fine non sit; sicut deus in libris ueteris testamenti assidue dicit: hoc uobis erit legitimum aeternum; quod graecus habet αἰώνιον, cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae [*]( 1 Matth. 25,41 4 Ps. 9, 6 25 Ex. 28, 43 Leu. 16, 34 ) [*]( 1 ignem aeteraum PTV* 3 diurno MV 6 aeon libri 7 et in ttecalum et in aeternum Pv 8 iuterpraetes T 9 ante saeculiadd. v: et in 10 aeonalibri aeonion PTv iaeonion MV 15 aeon MPTY: aeno v grecae T aeternam aliquandoa: om. libri 16 intellegitnr « 17 aeonion MPTV: aeon 9 eztimo Y: exirtimo PTfJ 19 aeonion PTv: aenion V 21 aeternum MV: interdum PTv andiant P1 22 deriuato Plv 25 aviduae T 26 legittimum P aeoniona in e )
160
finem fuerant ha-bitura. quae si diligentius dicta intellegantur, ea fortasse I quae illis sacramentis significabantur finem non erant babitura: ita «nim, ne longius ab eam, dioimus aeternum deum, non utique duas istas breuissimas syllabas, sed quod eis significatur; dixit apostolus tempora aeterna priera ei antiqua, quod: in graeco legitur πϱό χϱόνων αἰωνίων; ad Titum enim scribens ait: spem uitae aeternae, quam promisit non mendax deus ante tempora aeterna.cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere uideautur initium, quomodo sunt aeterna, mi. quia aeterna, dixit quae ante ce non habent ullum tempus? sed quisquis prudenter aduertit quod dictum est: ite in ignem aeternum illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco euangelico de uita aeterna quam iusti accepturi sunt; non enim ipsa habet finem. ita enim conclusit: sic ibunt illi in ambustionem aeternam iusti autem in uitam aeternam: in utroque graecus αἰωνίων.si misericordia nos prouocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de praemio iusterum credituri sumus, cum in utraque . parte eodem loco eadem sententia, - eodem uerbo praenuntietur aeternitas ? an iterum etiam iustos ex illa sanctificatione et uita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? absit hoc a christianae fidei sanitate. utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est αἰώνιον, ne, cum diaboli poenas dolemus, et de. regno Christi dubitemus postremo si aeternum et aeternale hoc est αἰvὼν et αἰώνιον sub utroque intellectu in scripturis poni [*]( 5 cr. n Timi 1, 9 \' 7 Tit. i, 2 1 15 Matth. 25, 46 ) [*]( 3 abea P 4 ipbw duas PTv sillabus P c pro chrons M Vv p. choroqa P p. chroqaop T , aenion, M, . 7 enim om. T 9 retrorsum PTv: ruraum V sursum. M uidebantur v 11 habet fχ 13 a] e u" 14 euangelice P \' 15 ipsa] et ipsa PTv ,1 17 aeonion PTV: habcSt aeoiHon fji: . 19 quid] qul P 20 in om. Pv 21 pronuntictur.P iustus P " 22 sanctione MTV et T: om. MPVv uἰtàe aeternae Pv \\ \' 28 relabsuros V - didfc mus P a chriBt. fldei lioc v 26 diabolo v )
161
solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine, quid de illis prophetae uerbis responsuri sumus ubi scriptum est: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur?qualiscumque poena significata sit nomine uermis atque ignis, certe si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est.

XVIII. QVOMODO ACCIPIENDVM SIT: OMNIS CREATVRA INGE- MESCIT ET PARTVRIT VSQVE ADHVC. EX EODEM LIBRO RESPONSIONIS AD OROSIVM PRESBVTERVM.

Porro de sole et luna ceterisque sideribus quod caelestia sint corpora uidemus, quod animata sint non uidemus. de diuinis hoc libris legatur, et credimus; nam testimonium ex apostoli epistula, quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus dici potest, quoniam in unoquoque homine omnis creatura non uniuersaliter, sicut est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia rationalis in illo est, quam uel probantur habere angeli uel creduntur, et ut ita dicam sensualis, qua et bestiae non carent; utuntur enim sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et uitanda contraria; et uitalis priuata sensu, qualis aduerti in arboribus potest. nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. iam uero ipsa corporalis creatura euidentius apparet in nobis; quae licet ex terra facta atque [*]( 2 Ee. 66, 24 8 Rom. 8, 22 ) [*]( 2 nermtt v 4 qualescumque P* b nee] non v 6 praedieata MV 7 cap. XXXIII PT 8 ingemiscit T; i altera ex e corr. 9 post adhuc add. P: et illud in iob stellę non sunt mundę in conspectu eius et uerum non esse quod ait cęcus inluminatus peccatorea deos non eDudit. Item 10 responsionis om. P presbiterum P prespiterum v pbro M 12 animati V anima X 14 epistola Pv 15 dici MV: intellegi PTv 16 uniuersalitasP1 18 angeli habere Px 21 uitando P 22 nostro] non v, om. P ) [*]( VIIII. ) [*]( 11 )

162
formata sit, tamen illic ex omnibus huius corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem ualetudinis. nam et calore membra uegitantur, qui est ab igne, cuius etiam lux per oculos emicat, et aere uenarum discursus, quas arterias uocant, atque spiramenta pulmonis implentur, et humor nisi esset, nulla sputamenta confluerent uitamque absumeret siccitas. nam et ipse sanguis humido lapsu alias uenas replens quasi riuis et fluminibus per cuncta diffunditur. ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci. ac sic omnis creatura in eo congemescit et dolet, reuelationem filiorum dei exspectans; quae per corporis etiam resurrectionem etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis seruitute liberabitur, quia et singulis omnis est; et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum litterarum intellegi: non tamen ex isdem uerbis consequens est ut solem et lunam et sidera congemescere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis seruitute liberentur. sane quoniam dixi: "de diuinis legatur, et credimus", ne te forsitan fallat quod de libro sancti Iob proferre assolent qui haec asserunt; ubi scriptum est: quomodo erit homo iustus coram domino? uel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecepit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum: quanto magis homo putredo et filius hominis uermis. hinc enim uolunt intellegi et rationalem spiritum habere stellas et mundas non esse a peccato, sed ideo in caelis esse, quia maiorem uel meliorem locum minor culpa promeruerit. non pro auctoritate diuina istam [*]( 10 cf. Ibid. 23 20 Iob 25, 4sqq. ) [*]( 1 illi P huius om. T 2 temperiaem V; a deleuit m. 1 ualitudinis Pv 3 uegetantur P\'TłJ 4 uenarum] uenenum vl 5 umor vl 6 confluerint P\' 7 ipsae Pl umido Tv1 labsu MY lapso Pl 9 in add. P\' 10 omnes P congemiscit T2v2 13 quia et] quasi v in gingalis v 15 hisdem MTV eisdem Pv 16 congeraiscere Vv* 17 fing P quoniam dixi] quod dixit T 18 diuinis libris PTv 19 libris e hassolent v 21 se mundabit] mundus v ez] de Tv 22 praecipit PTv stillae MV 23 mogi. P* putredo homo T 26 meliorem] minorem Pv )
163
sententiam recipiendam esse existimo; non enim ea ipse Iob enuntiauit, cui singulare quodam modo testimonium diuinitus perhibetur, quod non peccauerit labiis suis ante dominum, sed unus ex eis amicis, qui consolatores malorum dicti sunt omnes et diuina sententia reprobati. sicut autem in euangelio quamuis uerum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt uera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse uerax euangelii scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est, ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes cogamur fateri, quod absit, uera et iusta fuisse quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid aduersum deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur. quod non ideo dixerim, quia illi amici a domino reprobati et ab ipso sancto dei seruo merito culpati nihil ueri loqui potuerunt, sed quia non omnia quae locuti sunt uera putanda sunt. quamuis ergo aduersum Iob nihil uerum dixerint, potest tamen etiam ex eorum uerbis aliquam sanam sententiam in testimonium ueritatis assumere qui nouit sapienter dicta discernere. sed quando inquirentes probari nobis aliquid uolumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in euangelio scriptum est, si forte euangelista eum hoc dixisse commemorat cui fides habenda non est. nam dictum est illic a Iudaeis domino Christo: nonne uerum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes? quam uocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est carior; emissam tamen esse a Iudaeis dubitare non possumus qui [*]( 3 Iob. 1,22 4 Iob. 16, 2 13 cf. Iob. 2, 9 26 Io. 8,48 ) [*]( 1 exsistimo V eam T ipsa P1 2 nuntiaait MV 3 dominum] deum P 4 eis] eius v amicas T 6 uera sint e quod] quae v eunt Pv 7 credantor P 9 loquutae MV 11 passim] per has Pv 14 adaersaa Pv intolerabile f 17 quia] quq P 18 loqxrati MV eant TfJ: sint MPV 22 teetimoniQ P 29 qui] quia. Pv ) [*]( 11* )
164
euangelicam narrationem uerissimam credimus: ita nec euangelistae derogamus fidem scribentis et Iudaei uocem blasphemantis horremus. nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide paruulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tamquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. neque enim quia ille cuius caeci nati oculos dominus aperuerat ait: scimus quia peccatores deus non exaudit, ideo istam sententiam pro euangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in euangelio uerbis domini resistamus, qui eum qui dixit: domine propitius esto mihi peccatori, magis iustificatum descendisse de templo quam pharisaeum iustitias suas commemorantem atque iactantem diuina uoce firmauit. nec suscenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tirocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanauerat nesciebat, minus circuminspectam protulisse sententiam, quia peccatores deus non exaudit, cum ipsi apostoli prae ceteris electi et domini lateribus cohaerentes eiusque ore pendentes multa reperiantur improbanda dixisse quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam uerbis suis non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit. quamquam in comparatione iustitiae dei, si nec sancti in caelis angeli iusti esse dicantur, non mihi uidetur importuna sententia; non quia ut hoc essent a iustitia lapsi sunt, sed quia facti sunt et deus non sunt tantumque spiritalis luminis habere non possunt, quantum habet ille a quo facti sunt. ibi enim summa iustitia, ibi summa sapientia: et hoc deus est, de quo dictum est: soli sapienti deo. sed [*]( 7 Io. 9, 31 10 Luc. 18, 13 20 cf. Matth. 16, 23 28 Rom. 16, 27 ) [*]( 2 ■cribentes T1 scribendis v 4 atque om. Pv adhuc] hnc T 5 chanonicae MV 6 auctoritate T1 7 dominus om. v aparuerat P1 11 difcendisse v 13 iacentem T sucoenseat Tv suo censeat P 14 inluminatue PTv diximus om. v 15 tyrocinio MV 16 circumspectam PTv 19 repperiantor P commemorari e 20 ut] et P* 22 si] sic v ne sanctis P1 24 labsi V 26 ille] ipse T 27 ubi enim paT )
165
alia quaestio est, quantum iustitiae ipsius capiant angeli quantumque non capiant; cuius enim participatione iusti sunt, eius comparatione nec iusti sunt. sed alia est, ut dixi, ista quaestio, alia de sideribus et sole et luna, utrum uel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidis; quae corpora qui dubitant, quid sit omnino corpus ignorant. neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae nec in ipsis scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. immo uero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat scriptura diuina: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit dominus, illa cogita semper: ut magis in istis temeraria praesumtio quam cauta ignoratio culpanda uideatur. certe ait apostolus: siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; esse itaque sedes, dominationes, principatus, potestates in caelestibus apparatibus firmissime credo et differre inter se aliquid indubitata fide teneo. sed quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint et quid inter se differant nescio; nec ea sane ignorantia periclitari me puto sicut inoboedientia, si domini praecepta neglexero; et ideo puto spiritu dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non tam exposita, sed raptim tacta atque perstricta, ut si cui forte tali quales nos non sumus, per altiorem reuelationem aliquid huius modi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos per quos nobis canonicarum scripturarum sancta praeconia [*](12 Eecli. 3, 21 sq. 16 Coloss. 1, 16 ) [*]( 1 iustitia P1 8 eina — sunt add. P* «n marg. tnf. 4 quegtio V 6 igooret V 8 noetris sensibus v 10 praecipiti] praecepti v 14 in a: om. libri tenenirm r1 praesumptio PT* 15 cauta] cuncta P 16 sine principatas—dominationes - MV 17 poteetatis Pl sine dominationee Ov 18 sine principatus P et potestates GPtJ 19 deferre e indabitate T1 23 spiritu a: spiritam Ubri 25 peracribta MV tale v 26 uos om. Pv modo P1 28 chanonicarum V )
166
ministrata sunt. quantum enim quisque sciendo profecerit, infra illas se litteras inueniet, quas deus tamquam firmamentum supra omnia humana corda constituit.

XVIIII EX LIBRO DE HAEKESIBVS. DE ERRORE ORIGENIS.

Alios autem Origenianos continuo subiciens Epiphanius: "Origeniani" inquit "alii, qui etiam et Adamanti tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt, Christum autem creaturam et spiritum sanctum introducentes; paradisum autem et caelos et alia omnia alligorizantes." haec quidem de Origene Epiphanius; sed qui eum defendunt, unius eiusdemque substantiae esse dicunt docuisse patrem et filium et spiritum sanctum neque resurrectionem reppulisse mortuorum, quamuis eum et in istis conuincere studeant qui eius plura legerunt. sed sunt huius Origenis alia dogmata, quae catholica ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit nec potest ab eius defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione ac rursus post longum tempus ad eadem mala reuolutione rationalis uniuersae creaturae. quis enim catholicus christianus doctus uel indoctus non uehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est etiam eos qui hanc uitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum et angelos eius quamuis post longissima tempora purgatos atque liberatos regno dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes, qui liberati sunt, ad haec mala [*]( 1 proficerit v 2 se om. TV 4 cap. XXXIIII PT XXXV v 5 ex] item et GPTt originis Pl 6 orieni///anos P subiacens P ephiphanine MV pr. epifauiuB p" 7 Adamanti] amanti P tractork M1V tracturie P1 9 paradissum MVpr. paradyram p" 10 allegorisantee P origine . P 18 repnlirae PT" 14 plorale egerant P* plurale gennis v1 15 snnt] ds « 16 recipit] ore cepit P1 ipsum F; r a m. 3 20 christianos P* vel doctui (om. indoctus) Pv doctns om. T 21 etiam oni. Pv 22 sacrilegis P* 28 flnierint P w26 adque P1 regni T1 )

167
denuo relabi et reuerti, et has uices alternantes beatitudinum et miseriarum rationabilis creaturae semper fuisse, semper fore? de qua uanissima impietate aduersum philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de ciuitate dei diligenstissime disputaui.

XX. CONTRA EOS QVI REVOLVTIONIS CIRCVITVS INDVXERVNT. EX LIBRO DE CTVITATE DEI XII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum sescenties milies eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et obcubando et imperita perseueraret infirmitas. potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die, posteaquam factus est, potuit inquirere cur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret.

Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse nouata atque repetita in rerum natura atque ita deinceps fore sine cessatione asseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum, siue [*]( 4 de du. dei XXI. ) [*]( 1 relaui MT1V 2 rationalis T rationales p" 4 dedicitur P origems e originis P\' 5 post disputaui add. GfJ: id eat in duodecimo 6 captU XX excipit cap. XXI in OPv cap. XXXV T XXXVI P 7 rouolncionis P1 8 inter -locum ont. PTv 10 quot MV cnrrit v 11 aexcenties Tv sexcentiis P1 miliis P1 18 perseuerat PłJ 14 ipei* P; 8 rasa. homines P 15 post tridie MPTV post pridie v 17 rit P* in ras.; om. e 19 controuersiãΡ repperiret Ubri 20 se om. P potanerant P* 21 uel om. v 22 (d 23) adque P\' )

168
in mundo permanente isti circuitus fierent siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. a quo ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. quomodo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut imperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? at si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit, fit ergo aliquid noui in tempore quod finem non habet temporis. cur non ergo et mundus, cur non et homo factus in mundo, ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris uitentur ? nam quidam et illud quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: quid est quod fuit? ipsum quod erit. et quid est quod factum est? ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. qui loquetur et dicet: ecce hoc nouum est: iam fuit in saeculis quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus, aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur atque occidunt. fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erant et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. monstra quoque ipsa, quae inusitata [*]( 16 Eccle. 1, 9sq. ) [*]( 1 in eras. P; om. T 2 mondoa P 4 perciperit MV 7 uera om. v 8 animam P1 imperitissimi P\' 9 beatadine e 10 at] et a ad] at P1 11 noui] noni non MPVv 12 quur MP ergo non T 18 qui] quem v 14 falsi v coperti v comuerti P doctrinas/// a tramite P (an rai.) 16 recte T\' quidem v 19 loquitur MPVv dicit Tl 20 saecnli v 21 hos] hoc p" 24 gerationibos P 25 labsibus V 27 erant (om. et) PłJ itaque quę v. )
169
nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra sunt utique et fuerunt et erunt nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. quamuis haec uerba quidam sic intellexerunt, tamquam in praedestinatione dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi et ideo nihil recens sub sole esse. absit autem a recta fide ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola quae Academia dicta est discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen certis et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. absit, inquam, ut nos ita credamus. semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur et nos post resurrectionem semper cum domino erimus, cui modo dicimus quod sacer admonet psalmus: tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: in circuitu impii ambulant, non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est erroris eorum uia, id est falsa doctrina.

Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt, quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt nec [*]( 18 cf. Bom. 6, 9 20 PB. 11, saq. ) [*]( 4 (d 7) aoUe T\' 5 praedistinatione P 6 foissent Pv uoluissent v 7 esse sub sole PTv 9 ille P1 11 phylosophus P scola Pv 12 achademia P 14 certia] artis v 15 npeti P per] per inter v 16 snnt v ita F: ista PTv 17 nortnot P1 est mortnnB v 21 in (et om.) PTv 22 eisistimo V 23 ambulant MPVv: ambolabont T circulol] circuitus v26 est autem mirum v 27 adytom MV 28 ista aostia] istarum Pv initiũ P1 )

170
quo fine claudatur? quando quidem altitudinem dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed immutabili aeternoque consilio. quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem inuestigare et inscrutabilem scrutari, secundum quam deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde percussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: in circuitu impii ambulabunt-tamquamei diceretur: quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est? — continuo respondit ad ipsum deum loquens: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. sentiant, inquit, homines quod putant et quod eis placet opinentur et disputent: secundum altitudinem tuam, quam nullus hominum potest nosse, multiplicasti filios hominum. ualde quippe altum est et semper fuisse et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse nec consilium uoluntatemque mutasse. [*]( 2 qua] quam Pv 3 alico P quem] quae T1 7 perscrutari PTfJ 8 quem] quam Pv hominum umquam Pv 9 multiplicat P1v 12 et om. T eos om. e 14 subiecens P 15 ambulabunt TV: ambulant Pv 16 ezsistimandum V 18 coi] cum v accedere P1 21 filius P1 22 disputant a 28 nullos T* 24 multiplicas T filius P1 25 et prius add. P* m litura faceret v 27 aequitur cap. XXII ita GPv )
171

XXII CONTRA ID QVOD DICITVR: VNDE DIABOLO PRIMVM VOLVNTAS MALA, CVM BONVS A DEO CREATVS ESSET? ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XII AD LOCVM.

Deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis essentia, quae non summe est — quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset — nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione laudandus est.

Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est auersi ad se ipsos conuersi sunt qui non summe sunt: et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupatur? initium quippe omnis peccati superbia. noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. hic primus defectus et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset et tamen ad beatitudinem habendam eo qui summe est frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset atque ob hoc misera fieret. huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quaeratur, nihil inuenitur. quid eat enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum ? ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens [*]( 16 Eccli. 10, 13 17 cf. Ps. 68, 10 ) [*]( 1 cap. XXXV P XXXVI Tv 2 dicint T prima Pv 3 esset] sit Pv item] tertium P; om. v 4 ad locum om. PTv 6 summae MPV 9 uituperandos P 11 cauae v 12 repperitur libri adhaerent] aderant P1 causae MV 14 ad] a T 16 omnis om. v superbia] B. nnncnpatnr Pv (nun ex non corr. P*)- 18 sdhMrant P1 20 uitium] inithum MV 22 S- aaersa P 23 ob] ab t 25 facet P1 uolontate MV 26 ac] hac P\' )

172
nihil est: quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet uoluntatem aliquam; si habet, aut bonam profecto habet aut malam: si bonam, quis ita desipiat ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. si autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo atque, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro. non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala, sed illa prima est quam nulla fecit. nam si praecessit qua fieret, illa prior est quae alteram fecit. si respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit, quaero utrum in aliqua natura fuerit. si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc bono priuabat: et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc nocere posset. si enim non nocuit, non utique uitium fuit: ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. non igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. restat ut dicatur quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. haec utrum superior sit requiro an inferior an aequalis. sed superior utique melior: quomodo ergo nullius ac non potius bonae uoluntatis? hoc idem profecto et aequalis: duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, [*]( 1 si om. e 2 aliquam noluntatem PTv 6 qd absordios P 6 res ista] resistat Pv quiP 7 mala v eam T: ea M PVfJ 8 modos P* modis v1 9 causa P 11 qua] quq P 12 ea Pv 16 priuat MV 18 ac] hac P 19 fuisset P1 23 fecerat v 26 sed si superior PTv ergo om. e 27 profecto] et perfecti v 29 relinquetur P1v 30 inferiorss (om. ree) P1v est om. v faceret P1v )
173
quae prima peccauit, uoluntatem malam. sed etiam res ipsa, quaecumque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est habens modum et speciem suam in genere atque ordine suo. quomodo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? quomodo, inquam, bonum est causa mali? cum enim se uoluntas relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia malum est quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio: idcirco non res inferior uoluntatem malam facit, sed rem inferiorem praue atque inordinate, ipsa quia facta est, appetiuit. si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite fruendum moneatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret, quid putamus esse causae ut in illo fiat, in illo non fiat uoluntas mala? quae illam res fecit in quo facta est? neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus. an caro intuentis causa est ? cur non et illius? an uero animus? cur non utriusque? ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos praediximus. an dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione temtatum, quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria uoluntate consenserit? hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem quae in eo res fecerit quaerimus. nam ut hoc quoque impedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem temtatione ambo temtentur et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui fuerat perseueret, quid aliud apparet nisi unum noluisse, alterum uoluisse a castitate deficere? unde nisi propria uoluntate, ubi eadem [*]( 2 ad om. v Ó aefficiens T 6 bona P1 causam P\' 10 maliqai T 12 qua uisa unus] qaamuis animus v unius T 13 peraeueret stabilis Pv 15 quae - est v in marg. inf. quae] q P facit v 16 ea v 17 dispariter P 18 (et 19) quur MPTv 19 atriaque MY 20 affectos] aff. fuisse PTfJ est om. Pv 21 eorum om. v 22 eadem saggestione P1v suassioni T soarione P1 26 temptatione Pv 27 aUter P (i eraaa) qar P; i a m. 2 perseneraret MV 28 apperet T )
174
fuerat in utroque corporis et animi affectio, amborum oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta temtatio P propriam igitur in uno eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam nisi natura bona, cuius auctor deus, qui est immutabile bonum? qui ergo dicit eum qui consensit temtanti atque suadenti, cui non consentit alius, ad inlicite utendum pulchro corpore, quod uidendo ambobus pariter affuit, cum ante illam uisionem ac temtationem similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, quia utique bonus ante uoluntatem malam fuerit, quaerat cur eam fecerit, utrum quia natura est an quia ex nihilo facta est, et inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. nam si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur dicere nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali ? si quidem natura bona fit uoluntas mala. quod unde fieri potest ut natura bona quamuis mutabilis, antequam habeat uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem malam?

Nemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis: non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa effectio, sed defectio. deficere namque ab eo quod summe est ad id quod minus est hoc est incipere habere uoluntatem malam. causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione. nemo ergo ex me scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. ea quippe [*]( 4 quae] quae MV 5 quid] qd Pl 8 coneentat MV: consensit PTv 12 quia] qui PTv mala P 13 quur PT 18 causa v 19 mutabiles T1 20 habeatur P 27 uelit] uellet ptT 29 notum] totum v 30 sani Pl 32 dicat v scire PlTv )

175
quae non specie, sed in eius priuatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. cum enim acies oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras uidet nisi ubi coeperit non uidere. ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. sic species intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit, sed ubi deficiunt nesciendo condiscit: delicta enim quis intellegit? I

Hoc scio, naturam dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere et ea posse deficere quae ex nihilo facta sunt. quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt — tunc enim aliquid faciunt — causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt — quid enim tunc faciunt nisi uana? — causas habent deficientes. itemque scio, in quo fit mala uoluntas, id in eo fieri quod si nollet non fieret, et ideo non necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur. deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab eo quod summe est ad id quod minus est. neque enim auri uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi; nec luxuria uitium est pulchritudinis suauium corporum, sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium [*]( 9 Ps. 18, 13-) [*]( 1 in specie PTv acientur MV 4 corporalis P1 ceperit v 5 alium aliquem Pv 6 quod] quo MV 7 intellegibilis Pl. 10 nasqaam om. v 15 itemque scio] item questio v 17 defectos P" 18 malam MVfJ malum P 20 qdqd summe P 23 luxoria PT est om. Plv pulehritudinis MV: pulchrorum PT" suauiumque PTv . 24 amantes P1 uoluntates P 2S neclecta P\'T pnlcrioribus v 27 laudes P1 amantes P4? )

176
est dantis potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse amantis potestatem suam potentioris iustiore contemta. ac per hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiam si adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus.

Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici potest, essentialis nulla sit causa — ab ipsa quippe incipit spirituum mutabilium malum, quo minuitur atque deriuatur naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua deseritur deus, cuius defectionis etiam causa utique deficit —: si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis bonae, cauendum est ne uoluntas bona bonorum angelorum non facta, sed deo coaeterna esse credatur. cum ergo ipsi facti sint, quomodo non illa facta esse dicetur? porro quia facta est, utrum cum ipsis facta est an sine illa fuerunt prius ? sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei a quo facti sunt amore, cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt mala scilicet uoluntate hoc ipso, quod a bona defecerunt, a qua non defecissent, nisi utique uoluissent. si autem boni angeli fuerunt prius sine uoluntate bona eamque in se ipsi deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam illo facti sunt? absit. quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat — neque enim ab ea quam nondum coeperant habere defecerant — certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona [*]( 1 potestates P1v 2 potentiores PlT* contenta P1v 3 pernersae MTV 4 adipiscator v ipsi P1 malis T 7 spiritalium P minuetur Plv deriuatur MVt) (ct. Viet. Vit. II 73; Oros. IIII6, 35): deprauatur P\'T 8 quae T 9 causam M utiq. utique MV; corr. in V m. 2, in M m. 1 defecit P1v 13 sint] sunt v 14 fuerint P fuerant v 15 ab om. v 16 a quo facta Pv 17 societati v 20 qua] quo MV 21 noluiasent MPXV 22 in se] sine MV 23 ipsi T illo MV: ab illo PTfJ 25 uoluntastas V; corr. m. 2 inherat P. enim] ea t) 26 quam] quia t) )

177
uoluntate coeperunt. at si non potuerant ae ipsos facere meliores quam ille eos fecerat quo nemo melius quicquam facit, profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio creatoris habere non possent. et cum id egit eorum uoluntas bona at non ad ae ipsos qui minus erant, sed ad illam qui summa est conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent, quid aliud ostenditur nisi uoluntatem bonam quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret implendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem? nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt uoluntatem bonam, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. si nulla, utique nec fecerunt; si aliqua, utrum mala an bona? si mala, quomodo potuit esse mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? si bona, iam ergo habebant. et istam quis fecerat nisi ille qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto, quo illi adhaerent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? unde nisi bona uoluntate, hoc est dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum \' est. isti autem qui cum boni creati essent, tamen mali sunt — mala propria uoluntate, quam bona natura non fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit bonum, sed defectus a bono — aut minorem acceperunt amoris diuini gratiam quam illi qui in eadem perstiterunt aut, si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt, sicut iam in libro quem sequitur iste tractauimus. confitendum est [*]( 29 de cin. dei XI 13 ) [*]( 1 at] aut vipso v miliorea P1 2 eos illePTo 3 quam T 6 sammae Y summi P1v 7 beataeque MV <9 remansura 9 11 fecerat v abidiorem V 13 eum P1 an] a T 15 esse potuit T 17 quis] qui MV , 18 ille P1 adhaererent T 19 niri] si P1v sine P* . 28 a om. T , sint T 24 aocipe- rut MV 25 persteterunt P utrumque MV 27 adiute v 28 cassuros P1 certissime v 29 quem] qui M traotabimua v ) [*]( vnn. ) [*]( 12 )
178
igitur cum debita laude creatoris non ad solos sanctos homines pertinere uerum etiam de sanctis angelis posse dici quod caritas dei diffusa sit in eis per spiritum sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus praecipueque angelorum bonum esse quod scriptum est: mihi autem adhaerere deo bonum est. hoc bonum quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas dei eademque uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. cuius pars, quae coniungenda immortalibus angelis ex mortalibus hominibus congregatur, et nunc mortaliter peregrinatur in terris uel in eis qui morte obierunt secretis animarum receptaculis sedibusque requiescit.

XXII. DE DIABOLVM AB IPSO PEIMORDIO CREATVRAE A SVO CREA- TOBE PER SVPERBIAM APOSTATASSE. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam praua uoluntate peruerteret, scriptura non dicit; ante tamen factum fuisse et ex hac eum homini inuidisse ratio manifesta declarat. in promtu est enim omnibus haec intuentibus non ex inuidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius inuidentiam. non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse nec fuisse ullum antea tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixerit et beatus, sed ab ipso primordio creaturae a suo creatore apostatasse, [*]( 3 cf. Bom. 5, 5 5 Ps. 72, 28 ) [*]( 5 autem om. Plv 7 adherente (om. et) T soaietatem T 11 mortalitef MV: mutabiliter Pv motabiliter T 12 sedibusquae T sedibus P1v sequitwr cap. XX tn Ov 13 cap. XXXVII PT 14 de MV: om. PTv 15 apostatasse] apostasse (sic) quę de supbia nascitur inuidentia per quam extitit homicida P 16 inter -lόcum om. PT" 18 non] nostra v 20 pronlptu Tv 21 inuidia T 22 innidentia v 23 caeoidiBse PY 24 sanctis angelia v 25 ab om. v )

179
ut illud quod dominus ait: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit utrumque ab initio intellegamus, non solum quod homicida fuit sed etiam quod in ueritate non stetit. et homicida quidem ab illo initio, ex quo homo potuit occidi: non potuit autem occidi antequam esset qui occideretur. ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. in ueritate autem non stetit, et hoc ab initio, ex quo ipse creatus est, qui staret, si stare uoluisset.

XXIII. QVALITER INTELLEGENDVM SIT ILLVD ESAIAE: QVOMODO CECIDIT DE CAELO LVCIFEB ET CETERA. ITEM EX EODEM LIBRO XI.

Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae condicionis initio cecidisse, non sic accipiendum est ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus, unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit, quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo aocipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo impias, consequenter et mente caecatus non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi [*]( 1 Io. 8, 44 ) [*]( 1 illud] illud eius e erit T 3 etiam ia (om. quod) T 5 utem potuit PTv qui] quod v 7 ante quam G1MP1TVv 8 initio] icio P 9 staret] stare P1v 10 cap. XXXVIII PT 12 caeodit MV item om. P 13 XI] XI de genesi ad litteram PTv 14 quod] quomodo v 16 caecedisse V 18 putatur Px caeci- diaM MV 19 caecedit V tales P1 est factus PTv 20 pro- piae T dilectatione P1 22 fastidium v 25 caecua PT 26 caecidit PF acceperet F1 accepat Ml (at in it corr. M. 2) acceperat p". ) [*]( 128 )

180
uoluisset deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius sub quo esse noluit non euasit factumque in illo est pondere meritorum ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari.

Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lueifer mane oriens, con- tritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes? tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem; ascendam super nubes, ero similis altissimo; nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicas homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi et unus ex nobis diabolus est? et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus — sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit: et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus; et iterum: sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus — eo modo etiam corpus diaboli, oui caput est [*]( 6 Es. 14, 12-15 18 Matth. 13, 28 20 lo. 6, 70 22 Galat. 8, 29 28 Ibid. 16 26 I Cor. 12, 12 ) [*]( 2 caeoidit PVfJ 7 caeoedit V 11 montem T excelso] etcelsum T 12 ab aquilone T 14 quae in figura om. v regi v babyllonis T 16 ei] et e haec P per om. Pv saperbia e 17 *postando T 18 ut om. v 19 qui] que v erat om. v 20 ego] ergo v 22 illnd eet] illud et v 29 cui] o iw Uhtra am. 2 V )

181
diabolus, id est ipsa impiorum multitudo maximeque eorum qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia, quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae fiunt lux.

Item in figura principis Tyri per Hiezechielem prophetam in diabolum diota intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradi- SQV cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici, uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum, cum post remissionem peccatorum paululum ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi [*]( 11 Ezech. 28, 12 et 13 16 Cant. 4, 12 et 18 20 cf. Prou. 96, 11 23 cf. n Petr. 2, 21 et 22 ) [*]( 2 xpo vel vde caelo om. v decedunt P1 3 in om. MV figuratae V 4 conaeniunt PT 6 caecidit MV 6 ecia M 7 ad] a P qui admodum P1 8 deam] dominum P tenebnw P\'7\' Ñ lucem] a lacem M 9 uerba inde a flunt lux usque ad finem capitis rescripta sunt am. 2 in F; scriptura m. 1 fere cuanuit lux flunt PTv 10 m om. P Hiezechiel T Exochielem PI 11 ee om. Pv 12 d∗liciis P; i eraea paradysi V2v; om. P 13 a Upide Ml 14 ipso MV spirituum v . 16 «oclesia] et eccleeia XI qrtus Pv 17et fons v . 18 caeciderunt JlPV 19 separationem V2 21 ramissione M paulolum v 23 et] ex P , 24 se fiecti v.. )

182
sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire, in domo quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur multiplicata scientia; et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo — fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spirituum feruentium, lapidum uiuorum; ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te.

.XXIIII. CONTRA EOS QVI DICVNT, CVR CREAVERIT DEVS HOMINEM, QVEM PECCATVBVM ESSE PRAESCIEBAT. ITEM EX EODEM LIBRO XI DE GENESI AD LITTERAM.\'

Si ergo quaeritur cur deus temtari permiserit hominem, quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse profiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanotioribusque reseratur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere, quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in [*](2 Matth. 12,43-45 7 Eseoh. 88,14 et 15 10 PB. 8, 5 ) [*]( . 1 Bcribit P; 8 a m. 2 8 domo MV: domum PTv mundam v 4 iam om. T intrareł et intrare P nooissimi P .7 est tu MV (a m. 1 et 2) , cernbin Gv " 8 interpraetatur M .12 spiritum MP V\'iJ 15 cap. XXXVllJI PT XL v 16 quur M 17 praeecie M praeecierat T item om. PTv 20 temptatore v 21 possomns P snpra] snper P 22 confitaor PTfJ 24 donant T )

183
potestate haberet uelle non consentire suadenti, adiuuante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?

Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumserit disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in saeculum. deinde expertus iam quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei: domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem, auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. sed siue illud de hoc homine siue de alio dictum est, extollenti se tamen animae et nimium tamquam\' de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam bene non se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, [*](2 Iic. 4, 6 18 Prou. 16, 18 16 Ps. 29, 7 at 8 ) [*]( 1 habere (om. nelle) v 3 gratiam dat Po temptare Pl 5 MquitatS P 7 sanctoram] omnium sanctorum P 8 uoluptatibus v ille Tv peraeraae F uteretur Plv I 10 deiectotos P1, 12 hamilationem F* humilatione M faka (om. w) v 13 prae- sumpaerit PTv 14 ruina PV gloria Pbumiliabitur v 16 habtmdantia P" 17 iam expertus .PTv praesumptio PTv 18 bonum V • inquid Pv 20 autem om. PTv t a me post tuam add. M2PTv \' 21 conturustusF sed si uel M1V 22 extollente v , 24 bene non MV: non bene PTv 25 faciemte va commendatne v ,,)\'. ,

184
quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, miseriores prorsus apparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit: unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et iniectus; deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.

Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus ? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari, cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos qui in uerbo dei permanent praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem pium? unde dicit apostolus: intendens te ipsum, ne et tu temteris. mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: [*]( 6 lac. 1, 14 et 16 28 Galat. 6, 1 . ) [*]( 1 qui PTv: onu MV aolaatatibus P » et P\' in rasura 8 maiores P 4 uolont P* dhlituidi P 5 ualesst om. v talia J alia v 8 conciperit M1V 10 resurgetur P1 "12 saltim PТ1v 14 sic] si PTv primo Pl 16 diaboli P; i prior a m. 2 17 qnvr P 20(tomtet M V temptant P 21 dei om. vpraebentque T* 22 copiditatem P\' deuiationis P 25 quas abdimur V : 98 et iusti P; et add. m. 2 supr. uers. ac P* in ras. proficiunt P.\' )

185
non orearet deus quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?

Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino pec- . care. ecoe nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit. concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet, et iustam esse sententiam, qua punita est quae uoluntate, non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilo minus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt ideo creari minime debuerunt; habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate peruersi?

Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc eat enim dicere: melius non esset qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam [*]( 1 qaar MT 2 profuturis P 3 ammonendisqae PTVv 4 iastM T iosti a 5 qui] quo Ppr. 6 meliores v natnra e 7 nollet P* ipee Pl 12 nihilhominus v bonam v 18 alkitam P\'T\' 14 lioitis P* in rasura 15 dilectationis P 17 ac] hae P 19 illa add. P2 in marg. 20 partis MV iniquitates P1 sligerant MV laadibilemqae v 28 ipae P1 25 aeget T 21 corrige P1 28 creare v quem] qui P )

186
malus, qui. pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardi corde, cum dicant: utrumque tale esset, nihil se aliud dicere quam: solum illud esset. ac sic cum aequare quaerunt genera bonorum, numerum minuunt et immoderate augendo unum genus alterum tollunt. quis autem hoc audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia deo subditur, alia uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: ntalis esset ista qualis ill nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa" ? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sio enim qui gloriatur non nisi in domino gloriatur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum ut sit, uerum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit a quo habet ut sit. nimis itaque importune dicitur: non essent quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus uindictae iustitiam demonstraret.

Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequalitas iure praedicatur? at enim si deus [*]( 13 cf. Rom. 11, 20 18 cf. Rom. 9, 22 et 23 22 cf. II Cor. 10, 17 ) [*]( 2 aequali P\' 4 dicunt MPTv se] si P1; om. v 5 illum T quaerunt MV: uolunt PTv 6 agendo MV 7 hoc MV: hos PT" .9 excellensior T 19 posset P" . 14 praefidat] praesumat P 19 et et ob v 00 perfecte P\' 22 parauit T 23 glorietur Pv 26 tantū P beneflcentlam Pv 27 tribuerit P* 28 iustitia v 30 aequitas PTfJ a«t P; i rasd- )

187
uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent; sed boni infructuose, mali autem impune non essent et in eo ipso aliis utiles essent. sed praesciebat quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. our ergo eos creauit quos tales futuros esse praesciebat? quia sicut praeuidit quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent quo, quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem inuenirent; a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitam locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.

Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. cur ergo non fecit? quia noluit, cur noluerit penes ipsum est; debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationabilem creaturam etiam istam, quae malorum comparatione canet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel supplicii malorum comparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.

Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt [*]( 17 ef. Bom. 12, 3 ) [*](2 non infructuoee T 3 inpuni P2 utile P1v 6 eos om. v 8 malefactis MV: malis faetis PTfJ 9 relinqueretur P* 10 ipae v faceret v quicquid Tv quid 2* 14 amminiculum PTV aminiculum v 15 inquid P1Tv 17 paenea PTV 19 rationalem PTv 20 comparationem MV oauet (c in litewa a m. 2) V 22 deus in bonum T; deus om. P1 24 nullo PTV suplici P1 25 nelud P ezoellentiorea Pv 26 numerus} numerum v; om. P minueret v 28 obsorduerunt P\'e )

188
et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quis Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet P uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines; ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat imponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique; sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum comparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodessent. parumne boni actum est, ut sint qui certe illi generi utiles sint? quod genus quisquis non uult ut sit nihil aliud agit nisi ut ipse in eo non sit. magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius. praeuidet bonos futuros et creat; praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munera suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia [*]( 19 Pb. 110, 2 ) [*]( 1 contentiones v1 4 probet om. v conuenitur (oa. eum) v 6 inquitiooemque v ita marg. 7 ueniant v 8 ezemplu » 10 enim] etiam Pv illorum MV: eorum PTv 11 consolendum V 13 utilitate vl 1\'1 utiles sunt PTv 18 ipsi P\' 19 exquaesita MV 20 praeuidit P1 22 munera MPVt munerum T numeruna v 28 iuste ulciscens—ignoscens om. v 24 ignoscent P1 malitia — cuiusquam om. P1v 26 consolens P1 27 illam V* 28 puendum M1V1; - corr. m. M superbia Pl )
189
propriae potestetis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque supplicio a superbiae autem inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur ?

Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? non quo diabolus aliquid ad instrustionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit, dei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit nouimus: produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora et bestias et serpentes; quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam, inrationabilem, uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?

Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet; quam totam quidam haeretici offensi molestia malae uoluntatis eius alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum [*]( 17 cf. Gen. 1, 20-26 23 cf. Hattb. 8, 82 ) [*]( 1 propria P conciperat MV faetu V foetu P 2 suplido P 4 paranda v 6 temptari P permisisset (om. sit) e hoc om. Pv 7 tantis] tantae T tante P (fiam. 2 in ras.) 8 profetando e 9 quo] quod P ad om. v 10 aocederet PT 12 mittebatur o 13 dei MV: ei T eius tr et P\' sup. uers. qua] quo v et om, Pb 14 quidem] quippe PtJ 16 humilanda MY 18 post dei ras. 8-9 Utterarum tn P peecora P 19 inrationalem P 20 unitierae Y rationale P1 32 per PTvt om. MV 23 ipa ipse p P* in raeura 25 quidem PT moleetii Pv 26 creatura] creatoris Pb )

190
ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo uero, a quo omne bonum est, esse non posse; malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post ineipiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus.,

In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei [*]( 3 uero] nero deo PTv 6 ease] est v creatura v 7 snperbiam P1 8 paradysi v 10 aereum P aerius v 11 maligne P1 12 HOlunt v 14 ezpiabiliter v . 18 primo PT\'łJ promo XI .19 dilectatas P 23 ei om. v innideret f) 24 autem om. P \'. inuidiam V pt.; corr. m. 1 sequitur om. fJ, 25 praeci- Jdit P1 26 ait superbia,: P 27 amore inuidiq P 28 unde P1 in rasura promptu Tv 29 inuidit P1 )

191
coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est...

Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui [*]( 5 Eccli. 10, 13 7 I Tim. 6, 10 23 II Tim. 3, 2 ) [*]( 1 uel — coaequentur om, P1v 2 coequentur P1 7 radiz] r. enim P 8 aliquid om. P1v 9 propter om. v et] sed P\' 12 dieta P minuitur v 13 inde angustias MV egestatemque (om. et in) PT" 14 concluditur P1 Bui (i in ras. a m. 1) V 15 eet om. T qua T 18 est malorum v hac] ha.c P p hanc v 19 caecedit Y 20 proprium P1 22 sociari v 23 erant P 25 capnd P1 26 etiam P* in marg. 27 excenlendores P quo] ac v )

192
morbo contraria caritas, quae non quaerit quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. hi duo amores, quorum alter sanctas, alter immundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta quae creat administrantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur et altera coniuncta angelis bonis in regno suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. [*]( 1 cf. I Cur. 13, 5 et 4 ) [*]( 1 quae prius om. PTv 2 et om. v inflantur v 3 amores] amatores P sanctne] s. est Tv s. et P alter] et alter v inmundus (mundus 0) est p" 4 utilitate P 7 subditur MV aemulos PV 8 turbolentus P turbilentus T1 9 quoquomodo V (no exptmxU m. 2) quomodo P comodę v laudis] laudibus MV 10 proximum P 11 propter om. v 12 utilitatum T utilitati v 13 post angelis add. v: alter in angeliB . distincxerxmt P 14 ammirabili TV" amirabili Pv 16 quaedam T 18 (et 19) alterS coniunotS Pv )
193

XXVI DE DECIMATIONE LEVI IN LVMBIS ABRAHAE. EX LIBRO DE GENESI X AD LITTERAM.

Quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus: sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit, ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc quod de matre accepit etiam in lumbis Abrahae fuit. ille est ergo decimatus in Abraham qui, licet secundum car-nem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, [*]( 1 CGp. XL P XLI Gv; coniunctum est cum cap. LXXXVHI in T 2 in-Abrahae om. T genesi (de om.) MTY 3 littera. MTV X) decimam T 4 nullius] in nnllins V sais v 5 lambi P* 7 illa MY 9 matrem Y; m deleuit M. 1 10 ibi} sibi P fuerat Pv 11 abra P 13 aecndum P 14 ∗∗uisibilis P (in enu.) 17 conceptam 8 et fJ 18 came] earnem MV 22 tantum) natns tantum Po 23 eius om. P in sui — quemad- Modsm om. X1 sois (om. patri,) P ipee] etiam ipse PT* etiam ipti 11 24 pratre P Kabraham T 25 in] et in P ) [*]( VIm. ) [*]( 18 )

194
quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. non autem et ille ibi decimatus est cuius caro inde non fernorem uulneris, sed materiem medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine assumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. [quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt consentiant: per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est; et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset: non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a leuitico sacerdotio distinguit.

An forte dicent: ,,sicut potuit ibi esse secundum carnem et (non) decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit?" hic respondetur, quia utique simplicem [*]( 22 cf. Heb. 7, 6 ) [*]( 1 ea Vv castā et bona P nubtiarum T* sineat v 3 illi P 5 declimatio T praefigaranda medicina P 6 habrae P quod curabatur - curabatur om. T1 7 eandem T eademque (om. nam) Pv 9 et medicamentam — praeuaricationis om. V medicamento P praeuaritationis T 10 repugnantem legem P 11 propagatum P 13 conpiscentiali P materiae PVv per diuinam et quae secuntur om. Of) 16 quae uncinis inclusi solus exhibet T 19 transfadi Tpr. 26 non a: om. T animam a: anima T )

195
animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur. et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi assumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ae tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum exspectare a sermone? breuiter itaque colligam: si potuit et de anima fieri quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit, ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis attraxerit; si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum animarum aduentu utrum ex parentibus an desuper sint uincant qui potuerint; ego adhuc inter utrosque ambigo et moneor, aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est quam Graeci ἁϱμονίαν uocant, (non credam) nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.] [*]( 9 tantO (0 in ras. a m. 2) T 10 diuinitus (ns in ras. a m. 2) T 17 quod a: quot T 26 armonian T non credam a: om. T 27 garientem T pr. (m del. tn. I) ) [*]( 18* )
196

XXVI. DE LIGNO SCIENTIAE BONI ET MALI. EX LIBRO VIII DB GENESI AD LITTERAM INTER CETERA ET AD LOCVM.

Sequitur ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. mihi etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali — sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae. rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictam, sed uere quoddam lignum accipiendum; cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura. [*]( 2 cf. Gen. 2, 16 et 17 10 cf. Gen. 1, 81 ) [*]( 1 cap. XL T XLI P XLII Gv 2 VIIIJ om. MPV; XI Tv 8 littera MV inter-locum om. PTv 5 erit T 7 acciperit V mihi] m. autem PTv 10 instituerit T constitueret v constituerit P 11 homine Tl 12 aliunde v 15 uirtutem V; em in ras. a m. 2 16 lui P 17 nomen] non P* 19 nisi] ni P1 21 quia si] quasi v 22 trangressio P 28 interesse P1 interest v 24 inobentiae P in om. P1 25 accipiendam est PT 26 de pomo P; de add. m. 2 inde Pv 27 tacta v )

197

XXVII ITEM DE EODEM LIGNO. EX EODEM LIBRO VIII DE GENESI AD LITTERAM.

Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem dens, eius ipsius mali natura uenenata uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum; nec potuit melius et diligentius demonstrari quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: "noli tangere hanc herbam" si forte uenenosa est, mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quoque mors contemtorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilo minus moreretur: illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset — uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo cuius erat illa pecunia — ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam [*]( 6 ef. Gen. 1, 12, ) [*]( 1 esp. XLII P XLIII Gv; om. T 2 VIIIJ deoimo MTV nndecimo v; OM. P genesi (de oa) MV 5 eius om. e mala P1 uenustam V uraenatam PTv 7 nlln P1 11 praecepti P1 M rac. 12 demonatrare v 14 quia) qui v 15 nam qui) nnmquid * dicit] dicitnr T igitur e 16 erbam Po 17 praenuntians T sequitnr PTv 18 precepit T 19 nihilo minus] n. utique P Tv moriretur e quippe PT: ntiq. quippe (em. rei) v quoque MV 20 salnte Pv1 24 illa om. v 26 dipnosum P damnam e 26 ne cuiquam Tv )

198
alteri quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur? denique a peccante nihil aliud appetitum est nisi non esse sub dominatione, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur sola deberet iussio dominantis attendi. quae si sola attenderetur, quid aliud quam dei uoluntas attenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit, et tunc forte uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.

Nec fieri potest ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris ex- . tollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et ex hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae, malum autem inoboedientiae, id est superbiae, contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod [*]( 3 a om. v 4 esse] esset P 5 ammissum Y amissum PTv amitteretur PVv debueret P 6 dominantes P1 attenderetur — uoluntas om. P1v 8 humani P 10 seniienti P* iussit) eit v et] ut V 16 uoluntatis P1V 17 extollenda P 18 est om. v 19 ex Y: om. PTv experimentff P* 20 scilicet] IC. et P -21 id est inoboedientiae v 22 in] dein v accedere P1 24 enim] autem Pv 25 ulla] illa F malum T 27 in quantum v eius] ius Y 1 •.. )

199
est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae; quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei . malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit, sed aliquando amissi. superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. cum autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Hemmanuhel nobiscum deus, reconciliauit nos deo hominum et dei homo mediator; uerbum apud deum, caro apud nos; uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non [*]( 18 cf. Matth. 1, 23 20 cf. I Tim. 2, 5 cf. Io. 1,1 et 14 22 Es. 7, 16 .: ) [*]( 1 iacommatabilem F; corr. m. 1 2 ab incommutabili xncipit quaternio VIIII in D adhaeret Pv adherit D1 rationale Dl ntionabili T 4 acdpit D 5 ei] et (t ex i corr.) D 6 per] nper T 7 dea«rtore P , 8 ita] ista Dv sint v amisissi D 9 bono D\' non non T 10 uoluptate P1 12 creattur D1 13 dolit D1 • remansissit D1 14 null∗us (i ras.) -DP 16 teoire XH 19 emanthel D emanuel Pv reconchiliaojt V; b expunxit m. 1 20 mediatur Dl .21 caro ap.] caro autem ap. Dl PTv 22 s∗ciat (i rue.) D aut] at v 23 contemnit D 24 elegit P haec] hac Dlv 26 prudentia (om. per) v_. )
200
sentitur; tenetur enim bonum, ne amissione eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat: singulare exemplum oboedientiae; quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius a quo missus est; non sicut ille qui elegit facere uoluntatem suam, non eius a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituuntur multi; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur. quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim iquia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est llud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, [*]( 8 cf. Io. 6, 38 11 cf. Rom. 5, 19 18 I Cor. 15, 22 ) [*]( 1 amissio D1P1v sentiat v 2 quoniamj quod v 3 quid] qui D1P1v Mnsit P amissio e mali v 4 experientia (om. per) T quo] quod DXPV 5 ammissione P amissio Dlv 6 elegeret T eligerit Dx 7 nec sentire T debeat P1 8 qai om. T; post qui ras. 2 litt. in D 9 nolantate meus T 10 eligit DP* 11 peccatoiis Dl 18 constituentur T (d 14) omnis Dl 15 obtunsi P obliti v 16 appellare DP 18 ipsa] in ipsa P* sup. uera. dinoscerit D 19 admiait] amisit P tale P 20 accipit D non om. D1P1v (d 21) facta D\' caueritur d 21 senteritar D 21 quod P\' in ras. 22 inde quia v pactum e 23 dignum (dinl corr.) DP 24 oboedientis D1 )

201
id recte uocaretur quod ibi eis accideret, si usurpassent. quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum, quando quidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa uocaretur ?

Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt, parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est, nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sicut inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus; sicut audiendi sensu non solum de uocibus uerum etiam de silentio iudicamus. sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur; et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret quod mente discerneret. nos enim quomodo [*](1 noearitar D* ibi] ubi D1P1v accederet V acciderit D ursurpssent P 2 nocaritor D1 satnritates D1 quid D* 8 potsint D hominia D* accessissit D1 ideo] idoneo T 4 acciderent D accerent P* 6 nocaritor D1 7 intellegem] elegeret T 8 dinuscientiae D\' 10 contraria P1 12 interpoMntnr V nllus MV calliget D\'P caUigit B* 14 non om. MV qui] quia D\' et om. P1 cum] con P 15 intueretur P priuationg P 16 agnuscit D* sicut] sic et DPTv inanem D1 17 plenitudinem] pulchritudinem MV eontrariam D1 18 inane inane MVI; correxit m. 2 in Y sensum PT sensus D 20 possit D 21 perderit D 22 quo] quod DlPv amitterit D1 23 quibus (om. libet) e 24 intellegerit d 26 discernerit D\' )

202
intellegimus cum dicitur I resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus quid sit uiuere, eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexperta natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae ? quis enim paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid huius modi expertus sit. sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant; nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud quod habebant et se habere gaudebant non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerunt intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina non nisi ex contrariis, quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. [*]( 1 expertissumus D\' 4 resurregtionem P quo] quod MV 5 idJ in id DPv appellaturi v mentiq. P1 mentis v 6 angnoscat P 7 cogitarit D\' 8 habit Dl 9 peccora P deuitatione V 10 enim MV: om. DPTv paruolum D uaiulo MV Qaiolo Dv 11 minutatus V minatus Tv incipit P* in rasur,a 13 iam] tam DlPT 14 profectu (u ex o corr.) D 15 sonis] personis o significante D 16 eis] eius D pr. possent P possit D , persuadere DPv, 17 moriturus D1 P1. 18 ae] si D1 gaudibant D1 amissurus D\'P 19 mouit D 20 potuerint DTv nominante et minante PT ,21 denmj domino T ,23 specerum D1 dubitacione P1 24 agnuscere Dl )
203