Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. quod enim scriptum est: ex fructibus eorum [*]( 2 I Cor. 16, 1 gq. 15 Rom. 5, 3 17 (et 20) Matth. 7, 1 25 Matth. 7, 16 ) [*]( 2 in sanctis V: in sanctos G quae finnt in sanctis P 5 thesaurizais G\'PV: thesaurieant Gl 6 apparet Y: satig apparet G P si qais-procuret, sed GP: om. V 7 propter] add. P*\' supr. WSTS. militet GP 9 dirigitur F: redigitur P 10 prouisione GP: promissione Y 11 in militia-cogitemus GP: om. v 16 cap. cccxxvn P cccxxnn G CCCUVIIII" 18 de sermone domini V: om. GP. )
Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: nolite ante tempus quicquam iudicare, quoad usque ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt; de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. horum autem ueniet tempus ut iudicentur, cum deus inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. item alio loco idem dicit apostolus: quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium; quaedam autem et subsecuntur. [*]( 4 I Cor. 5, 12 10 Rom. 14, 3sq. 18 I Cor. 4, 5 27 I Tim. 6, 24 sq. ) [*]( 4 eos GPV: de iis a 13 at F: qui GP iudices V: indicas GP 14 domino suo P aut stat F: stat GP cadit OP: cadet V 16 possint F: possit P 18 alio V: in alio P 21 manifestet V• manifestabit GP 24 ut GP: ut (a ras.) V 27 idem dicit] item dicit Y dicit idem GP 29 subsecuntur F1: subsequuntur GPV* )
Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est, quo animo quidque factum sit, uel cum incertum est, qualis futurus sit qui nunc uel malus uel bonus apparet. si ergo quispiam uerbi gratia conquestus de stomacho ieiunare noluit et tu id non credis edacitatis id uitio tribuens, temere iudicabis. item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoueris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et uitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis.
Potest autem mouere quod ait: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicauerimus, temere etiam de nobis deus iudicabit ? aut numquid, si in mensura iniqua fuerimus mensi, et aput deum iniqua mensura est, unde nobis [*]( 22 Matth. 7, 1 sq. ) [*]( 3 subsecuntur VI: subseqauntur GPYS illa autem P 8 deo GP1V: dei P\' indicio P 12 quo animo-incertum est V: om. P 14 conquaestus (a del. m. 1) V 15 sthomaco V credis PV: credes G* credens G1 16 id PV: hoc G tribuens P\'V: tribueris GPl 17 et F: sed P 25 remetietur V: in ea remetietur GP 27 iniqua V: in qua P mensi fuenmus GP 28 aput V1: apud GPYl iniqua P\'V: in qua Pl nobis V: uobis P )
Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco dominus monet — uult enim, ut simplici corde et in unum [*]( 14 (et 25) Matth. 26, 52 21 cf. Luc. 23, 33 sqq. ) [*]( 1 remetiatur GPV: remetietur a 6 ei autem-procedit PF: ow. G a quo P\': aliud P\'F 9 ipsis V: ipsis autem GP 11 illorum F: eorum GP 17 ueniam P 18 maiorem putent (n tkl. m. 2) P 19 gladii F: gladio P 22 postquam P 23 occident P crucifixerunt P 27 moritur F: morietnr P )
Quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui: id est primo abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. et bene ait: hypocrita. accusare enim uitia officium est bonorum uirorum et beniuolorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt et ostentant in persona quod non sunt. hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. et est uere multum canendam et molestum simulatorum genus, qui cum omnium uitiorum accusationes odio et liuore suscipiant, etiam consolatores uideri se nolunt. et ideo pie cauteque uigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere uel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit [*]( 6 Matth. 7, 3 15 Matth. 7, 4sq. ) [*]( 1 deum GP\': deo P\'F intentione V: intento Gap inter Gf1 et PV: quia et P1 4 repraebendnnt V 8 feruenti Harttl: feruet V forte GP 9 autem F: autem interest GP 10 et odium F: atque odium P 12 acciperit Y appellaretur PlY: appelletur P1 14 potes GP: putes F corrigere F: corrigeret P 21 beneuolorum GP 24 acciperis PY 26 libore F )
Nam et illud quod dicit apostolus: factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem; his qui sine lege quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucri facerem eos qui sine lege sunt; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi uolunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur, sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui nolebat subuenire tamquam suam cogitabat. hoc enim et praestruit dicendo: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. quod ut intellegas non simulatione, sed caritate fieri, qua infirmis hominibus, tamquam nos simus, compatimur, ita [enim] monet alio loco dicens: uos in libertatem uocati [*]( 13 I Cor. 9, 20aqq. 26 I Cor. 9, 19 30 Gal. 5, 13 ) [*]( 1 quo V: quod P 4 uel V: aut P 10 non GP: nos V 11 congemiscamus P 17 qui sine lege V (c(. p. 856,10 Ransch l. c. p. 443): qui sine lege sunt F1 q. sine lege erant P 18 sed sim F: sed P 21 omnibus-lucri facerem GP: om. V 23 intellegi PY: intellege Pl intellegere G 26 praestruit V: perstruit P 30 emm] PY, indueii om. a )
Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen, ut etiam in his ipsis non nobis, sed deo ut seruiatur instemus. ipse est etiam, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro inuidentiae uel malitiae uel simulationis, et uideamus eicere festucam de oculo fratris nostri.
Habitat in singulis deus tamquam in templis suis et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo. quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in psalmo scriptum est: dominus diluuium inhabitat, quamuis propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine in Apocalypsi significat, possit congruenter intellegi: dominus diluuium inhabitat. sequitur autem: et sedebit dominus rex in aeternum, utique in ipso templo suo iam in uita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. deus igitur, qui ubique praesens, est et ubique totus praesens nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est, [*]( 13 CoL 2, 9 19 (et 22) Ps. 28, 10 21 cf. Apoc. 17, 15 ) [*]( 1 occasione F: occasionem P 2 in inuicem F (cf. Bdnsek l c. p.233): inuicem GP 8 ipse (om. est) Gl etiam V: enim finis GP; e. lex fort. 10 et F: ut GP 11 nostri F: om. GP 12 cap. CCCXXVIII P CCCXXV G CCCXXX v 16 habitat F: habitat itaque GP 20 quamuis F: quamuis et GP 25 qui PV: om. a )
De ipso uero capite nostro apostolus ait: quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. non ideo corporaliter, quia corporeus est deus, sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis — nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus, sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat — aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illnd, euangelista quid hoc esset consequenter exponens ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui.
Quid ergo est? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro, uelut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamuis diuinitas habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus, omnis plenitudo diuinitatis P nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus, quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepertitus. ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam? est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro factum est; nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae [*]( 3 Col. 2,.9 8 cf. Col. 2, 17 10 Act. 17, 24 14 Io. 2, 19. 21 30 Io. 1, 14 ) [*]( 1 propitius V: et propitius GP capitur: capitur (distinxi) V: capitur GP 17 hocine V: hocne P 23 quinquepartitus P 24 in ceteria - est tactru OP: om. V 26 illo corpore P )
Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium. aequalem patri eundemque hominis filium, quo maior est pater, ut ubique totum praesentem esse non dubites tamquam deum et [*]( 19 I Io. 4, 8 ) [*]( 2 singularis GPl V: singularis ergo P* 3 aliquibus GP: aliquis V 6 sacrilegus V: sit sacrilegus P 9 quo GIPV: et quo Gl 11 fas GV: uas P 12 nefasque de ea V: de qua nefas (nec fas G\') est uelle Gap de qua est uelle G\' 18 adiuuit PV: adiuuet G1 adinuat G1 rite PV: recte P1 15 distentione V: districtione P 16 cogitare te extendis G: cogitaret utendi V cogitare* extendis (t ras.) P 18 sic institia V: non iustitia GP 20 cogita] cogitas P 23 oboedientia. (m ras.) P 25 deum F: dominum GP )
Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali.
Diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. sic autem necesse erat, ut carnaliter cohirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli.
Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris uirum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechumenus uel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit uirgo, non peccat, et: quod uult faciat; non peccat; . nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiam si catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum qui excessit uxorum numerum singularem non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum [*]( 17 I Cor. 7, 28 19 I Cor. 7, 36 ) [*]( 1 templo a: templum GPV 3 cap. CCCXXVIIII P CCCXXVI G CCCXXXI v 9 sed diuersa (sed del. m. 2) P 10 coirent G P 14 acutius V: quod acutius P cathecuminus V 15 censaerunt GP: consueuerunt V 16 nam - peccata GP: om. V 17 acciperis F 21 catbecumina V 28 uxorum GP: uiorem Y 26 necessarium PF: necessariam a )
Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, [*]( 5 I Cor. 4, 5 ) [*]( 7 in unum et unum PV: unum et in unum GPI. 8 nullae P: nulla V 10 nunc V: tunc P 14 uiuus (PP1: uiuos 01 uiuisi V unius Pl 17 cap. CCCXXX P CCCXXVII G CCCXXXII c 18 ex eodem V: item ex P libro] 1. de bono coningali P 22 quoniam oportet hominem GP: op. h. quoniara V 25 in aomnis (om. et) P 26 et hoc V: hoc P )
Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones. sed quam multi sunt ii eadem uirtute animi, quibus temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei, . etiam in hominum procedat?
Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. [*]( 3 cf. Leu. 15, 19 11 cf. Num. 19, 11 23 cf. I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 accidere V: accedere P 2 solita V: soluta P mensuum PV (cf. Honsch p. 265): menstrua a 3 eadem V: eas eadem P 4 praecepit P 5 conceptu a: concepto PV aedificatione P 8 fluidum V: fluuidum P 14 cap. CCCXXXI P CCCXXVIII G CCCXXXIII v 15 bel latente (b in v corr. m. 2) V 16 bono] boDe (no add. m. 2) V 20 uirtutem V 21 deest OP: deesse V qua P: quam V quia G 24 habitu animus V: animo habitus P anima hominis III11u (uirtus add. m. 2) G ) [*]( VIIII. ) [*]( 64 )
Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?\'
Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari.
Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti: "tu ergo melior quam Abraham ?" dicat: "ego quidem I non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est USUS Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset."
Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea [*]( 2 (et 7) Matth. 11, 19 21 (et 24) Io. 3, 13 sq. ) [*]( 1 num GP: Dam V 11 et imptias recaunti (recnssanti P1) <yP: OM. V 12 ego G V: e.go (r ras.) P 18 melior est v: sed melior est GP castitas OP*: caritas V; om. P\' 15 castae V 16 sine GPlV: nisi P* sxvpr. uers. 18 asus (om. est) P 20 cop. CCCXXXII P cccxxvnn G CCCXXXIIIIv 22 moyses GP haeremo V 24 inquit V: om. P )
Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem indeserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per\' Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis, a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo signi- ficandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur?I a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. [*]( 6 Io. 3, 14 sq. 10 cf. Num. 21, 6 sqq. 27 Io. 3, 15 ) [*]( 1 omnia (a add. m. 2) P 2 nnum V: miura est GP 5 et mira V: mira (om. et) P miraque a 7 nioyBes GP 11 confitens P\'Y:I confitenter P1 12 moysen GP 18 quidem F: quippe GP 21 similitudine. (m ras.) P 23 conspiciebat G-P: concnpiscebat V 26 a peccato GP: peccato V (cf. p. 191, 13. 870,19. 929, 29) )
Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra — quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus — aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter [*]( 2 cf. Io. 11, 43sqq. 7 Bom. 6, 9 ) [*]( 1 cap. CCCXXXIlI P CCCXXX G CCCXXXV v 2 resurrectioni GP*: resurrectionis pi V 6 promissa Y 10 fine GP: finem 7 12 niri PlY:\' nirili GPl 15 niri PY: nirili GPl primi GP: niri Y 24 coeundo GP 26 interest pt Y: intersit P1 27 coeuntibus GP 28 similiterque] similiter*** (que ras.) P )
Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad propinquiora, tardius ad longiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit: ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutu facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine mira non sint quae ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uidentur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciunt, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit resurrectione futura et tota et integra redditurum. [*]( 17 I Cor. 15, 52 25 cf. Rom. 1, 20 ) [*]( 4 aduerterint (i ex e corr. m. 2) P 8 naturae V: ovu GP 13 raparabuntnr V1 16 longiora F: longinquiora GP 19 et ineffabili (et del. m. 2) P nutu G PY (c/* Ktihner Ausf. Gr. 1 p.264): nntui a facile PV: ita facile G 29 absumit V: adsuniit P 30 resurrectioni P1 futura et F: futurae** (et rag.) P et integra redditurum. Quomodo] add. P* in mg. )
Quomodo autem contrarium est et Christum post resurrectionem cibatum et in resurrectione, quae promittitur, ciborum indigentiam non futuram, cum et angelos legamus huius modi escas eodemque modo sumsisse, non ficto phantasmate, sed manifestissima ueritate, nec tamen necessitate, sed potestate? aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. futurae ergo resurrectionis corpus inperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit, inperfectae felicitatis, si cibis eguerit.
Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus: propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter appareret. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent: et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum uiderant resurrexisse monstraret. quid est ergo quod dicitur: "si propter incredulum fecit, finxit" ? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut si cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa exsistente causa per artem effecit potius, ut essent, quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur. [*]( 1 autem V: om. P 3 huius V: eius OP eiusdem a 6 absoruet Y 7 iste (e ex a corr. m. 1) V 9 potuerit GP: potuerint Y 10 Christum] ipo P 14 appareret PV 17 aedificabat GPIY: aediflcationis P* 18 in] del. P\' 20 uero (ro add. m. 2) G 21 quisquam GY: quisque P pro patria GP: propria V 23 ut si (= ac ai) Y: ut OP 25 gloriarum GP: gloriam Y 27 effeeit o: efficit PV )
Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera, significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. quod dictum est: assumit secum alios septem, intellegitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. cupiditas enim carnis expulsa per paenitentiam a consuetis operibus, cum non inuenerit in quibus delectationibus requiescat, auidius redit et rursus occupat mentem hominis, si, cum pulsa esset, neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo dei per sanam doctrinam. et quoniam non solum habebit illa septem uitia, quae septem uirtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisin se ipsas uirtutes habere simulabit, propterea assumtis secum aliis septem nequioribus — hoc est ipsa septenaria simulatione — redit illa concupiscentia, ut sint nouissima. hominis peiora, quam erant prima.
Sumtus ad turrem aedificandam — uires ad discipulatum Christi obtinendum — et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia — simplicitatem Christi dimicaturi [*]( 2 (et 4) Matth. 12, 48 7 Matth. 12,45 21 cf. Lac. 14, 28 sqq. ) [*](1 cap. CCCXXXIIII P CUCXL Gb; hoc cap. bis (hic et ante cap. CCCXXVIIII) exhibent GPv 4 immundus spiritus P ab hominem V 6 continentiae pi V: conscientiae P 10 non Y: om. P auidius GP: habidius V 11 cum pulsa PF1: compulsa V e corr. esset] e prior del. m. 1 V 15 hypocrisin V: hypocriwm ia P 16 simulabit] bexu corr. tn. 1 V 20 cap. CCCXXXV P CCCXLI G 21 quaestionum euangelii scdm P ss. V 25 uiginta V )
De eo quod dicit dominus scribis uel doctoribus Iudaeorum: tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis: quod in scriptura dei [*]( 3 Luc. 14, 33 9 Luc. 14, 30 12 Luc. 14, 32 21 (et 24) Lac. 11, 52 ) [*]( 1 eius] del. P1 3 ita enim-sunt eias G\'PY: om. 01 concludit G\'PY: tunc claudit P1 nunc claudit 01 8 turre P 13 significans Pl V: significat P1 19 uigiti V 20 eius sunt V: sunt eius P* possidet G pi 21 quae uncinis inclusi exhxbent OPv, om. MV cap. CCCXXXVI P CCCXLII G ad scribis P 22 item] iterum Gv 23 scribis Gv: sobrii. P 24 tulisti" (s add. m. 2) P 25 introibunt G )
Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat — quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit — eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio [*]( 1 intellegere] intellere P ab] om. 01 3 cap. cecXX. (I rcu.) V CCCXXXVII P CCCXLin 0" 4 Bcripturae] scripturae sacre P1 6 sint V: sunt P 7 XVIII t. XLII Y: XVn titulo xm P 8 ptolomeorum Yj tic ubique 9 machedonis V 12 terrore V- terroribus P 16 habere coepit P 23 concupiuerat P bibliotheca GP 24 hebraeos P 25 etiam ille P 26 tribubns P: tribna V seni a: seniores PV).
Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei [*]( 2 mirabile PY 4 sederent pa V: sederint P1 7 ita Y: om. P 9 acciperant V 14 cap. CCCXXIl. V CCCXXXVIII P CCCXLIII G 15 auctoritate] om. Ml 20 illa MPY: illa est a 21 quinta GMP: quanta V 28 esset GMP: esse V )
Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis [*]( 348\' ) et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta [*]( 27 Qen. 1, 1 28 Io. 1, 1 ) [*]( 1 uersuum MY: aeraum P 4 aut MV: uel GP 5 faciunt MV: faciant GP 10 (et 16) apud GMP 14 isto. (s ras.) M esaiam alia PV: esaiani aliam M 17 atque idem spiritus GP: om. MY 19 propheticae MPlV quia GPV: qua M in illis OPm. MV 20 paciB GMPY: unu. pacis a 23 hoc ex apeculo et quae secuntur desunt in GPx 25 canhonica Y )