Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCCI. VTRVM MARTVBES IN BENEFICIIS, QVAE EORVM ORATIONIBVS CONFERVNTVR, IPSI INTERESSE CREDENDI SVNT REBVS HV- MANIS. EX EODEM LIBRO.

Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos quibus indicant oportet audire. possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur, hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. nisi essent angeli, qui possunt interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: co contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt qui hinc illum quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae [*]( 21 Luc. 16, 22 ) [*]( 2 locum tormentorum P 4 sciait F: nesciuit P 6 nobis cura GP 9 CC.C.I F: CCCXVI P CCCXVin Ov 10 in beneficiis (in det. m. 2) P 11 sunt P\'V: sint P1 12 eodem libro F: libro secundo de cura mortuorum gerenda P 14 agitur P\'F: agatur P\' 17 qaibus V: quibus haec GP 20 nisi essent F: nisi enim essent G nisi essent enim P 22 auferri PF afferri G 23 ergo hic F: hunc ergo P 25 aliqaa G P: alia F )

973
necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur.

Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnia, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum (rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. [*]( 6 cf. II Cor. 12, 2 16 cf. Io. 2, 9 ) [*]( 1 et quoa-ea nosse GPl: dd. P1; om. V 4 hic F: hiuo P 8 quonam F: quo G qm P 9 orationibus F: orantibus GP 20 mortnoa P sarget V: resnrgit G resurgat P 21 exanimis] ex exanimus corr. P\' a uigilante Opt: uigilante Pl bl s uiuente F 24 miraculis P 25 rebus a: om. GPV )

974

Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem. [*]( 26 cf. I Cor. 12, 7 ) [*]( 1 questio V uicerit V: uicit GP 7 omni mortalium GP: omnium ortalium F 8 supplicantium GP 11 concretus (nobis om.) P nec remotus (del. m. 2) P 12 miiuBteria GP: mysteria F 15 quando uult quomodo uult GP 18 commendet a: commandata PV commenda" (ti add. m. 2) G 19 ut GP: om. V debeat F: possit GP attingi-naleat GP: om. V abstrusior P 21 fiant GP: finiant F praesentiam GP: praesentium F 23 audeo] audio P ab V: a P )

975

CCCII. ITEM DE OBLATIONE VEL ELEMOSVNA PRO DEFVNCTIS. EX EODEM LIBRO.

Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint . et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur. [*]( 16 cf. Eph. 6, 29 ) [*](1 cap. CCCII ex CCXCVIII corr. V: CCCXVII P CCCXVIIII at) 2 elymosina G elemosynam P 3 eodem libro V: libro seeundo P 7 omnibus GP: omnia V 8 pro GPV: om. a comparantur P\'V: comparatur GPl 13 quod PV: quo a 14 ftat PV: fiant a 16 carnem OPVcarnet V1 17 pro carnem V 18 cesserit G gerebat V: regebat G **gebat (re raa.) P 21 huius V: eine GP 23 memorias GP )

976

CCCIII. . DE SENTENTIA DOMINI DICENTIS: QVI VIDERIT MVLIEREM AD CONCVPISCENDVM. EX LIBRO I DE SEBMONE DOMINI IN MONTE.

Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur.

Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non [*]( 2 (5. 14) Matth. 5, 27 sq. 12 cf. Matth. 5, 17 ) [*]( 1 cap. CCCIII ex CCXCVIin ras. corr. V: CCCXVHI P CCCXX Gv 3 concupiscendam P 11 moechetar G\'P"V: moeebatur GlPl 12 praecipit P"V: praecepit GPl 14 concnpiuerit (u del. m. 2) P 16 titillare V 17 plane PV: plene a refrinetur F; corr. m. 2 21 audiuimus P 22 quod GPV (cf. p. 810, 6): quo a 24 assurgit GP: asaurget V )

977
innotescat hominibus. ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est lubrico et uolubili, hoc est temporali corporum motu, quia et si qua talia phantasmata intus uersantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt, et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus, et ideo quanto inlabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto conuenientius serpenti comparatur. tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei, quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eua delectatio, in ratione uero tamquam in uiro consensio. quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur, iustissime omnino. non enim cogit qui suadet, et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. nec quisquam hoc facere cogitur, et ideo, si fecerit, sine iusta defensione punitur. non enim hoc committit inuitus. uerum tamen delectatio ante consuetudinem uel nulla est uel tam tenuis, ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum est inlicita. cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. si autem etiam in factum processerit, uidetur satiari et extingui cupiditas; sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem uertit. hanc enim uincere difficillimum est; et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem atque ordinem et uir Christo et mulier uiro subicitur. [*]( 9 cf. Gen. 8, 1 30 cf. I Cor. 11, 3 cf. Eph. 5, 23 ) [*]( 1 innotescat V: innocentescat P 9 illi V: illic P 14 cogit P: coget G contigit V 19 committit GP: omittit V 22 quisque G: quiqae P quisquis V 23 facto P 25 multa P 26 consuetudine P 28 et pi V: ut P1 miliciam G malitiam (?) P ) [*]( VIm. ) [*]( 62 )
978

Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras.

Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat — Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat — quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uoluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam . uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se [*]( 11 Marc. 5,41 Luc. 7,14 12 Io. 11, 33. 38. 43 17 cf. Col. 3, 5 Eph. 5, 5 25 Rom. 7, 24 sq. ) [*]( 1 peccandum ptV: peccatum GP* 6 processit V: procedit GP assensio G V : ascensio P 7 praemitur V sepulcro GP 12 fremuit post (om. et) P 15 libidinosam V: et libidinosam GP 18 nomine GP: nomen V appellat GF: appellet P malum (?) V 19 quando GP: quomodo V 20 inferiorem P 23 indomitac GP: indomitate V 24 uiolentiae P 27 christum V: christum dominum nostrum P )

979
infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium, nec paruulus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae, et ideo beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.

CCCIIII. DE EO QVOD DOMINVS AIT: OMNI PETENTI TE DA, EX EODEM LIBRO.

Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris.

Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur. [*]( 3 Matth. 5, 4 6 (et 18) Matth. 5, 42 19 II Cor. 9, 7 ) [*]( 2 parnnlns V: parnns GP 5 cap. CCCXXI G v; num. om. P 6 de eo GV: deo P ait dominus GP 7 eodem libro] lribro (sic) de sermone domini in monte P 9 dari V: dare GP potest scripsi : potes G P V 13 cui iuste G3: cuius te GP quod iuste V ) [*]( 62* )

980

CCCV. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: CAVETE, NE IVSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBVS FACIATIS. ITEM EX LIBRO DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECVNDO.

Cordis mundatio est tamquam oculi, quo uidetur deus; cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subripere sordes aliquas de his rebus, quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, ueluti est laus humana, si quidem non recte uiuere perniciosum est. recte autem uiuere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placeret recta uita hominum? si ergo inter quos uiuis te recte uiuentem non laudauerint, illi in errore sunt; si autem laudauerint, tu in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte uiuis, etiam si nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona uita, sed in (te) deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis uiuit bene, ut illud impleatur quod ait Dauid: in domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. sic enim [*]( 2 Matth. 6, 1 23 Ps. 38, 3 ) [*]( 1 cap. CCCXX P CCCXXII Gf) 3 faciatis coram hominibus GP item F: om. GP libro-secundo P: eodem libro V 6 quantam GP: quanta F 7 quae tali ocolo GP: quae talio loco V 13 placeret F: placet GP 15 errore] erro P 18 recte PF: om. G 21 in te deum scripsi: in deum GlV deum G\'P 24 mansneti et laetentur F: mites et iocundentur GP (cf. tamen p. 990, II) )

981
etiam simulare bonum libebit, si non attenditur, nisi ut homo laudet: qui quoniam uidere cor non potest, potest etiam falsa laudare. quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. non ergo habet simplex cor, id est mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte uiuit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. de cuius conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.

Cauete ergo, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, idest: cauete hoc animo iuste uiuere et ibi constituere bonum uestrum, ut uos uideant homines. alioquin mercedem non habetis apud patrem uestrum, qui in caelis est: non si ab hominibus uideamini, sed si propterea iuste uiuatis, ut ab "hominibus uideamini. nam ubi erit quod in principio sermonis huius dictum est: uos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona facta uestra? sed non ibi finem constituit. addidit etiam: et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est si propterea recte facimus, ut tantum uideamur ab hominibus, posteaquam dixit: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, nihil addidit. in quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo [*]( 10 (et 26) Matth. 6, 1 17 Matth. 5, 14-16 ) [*]( 1 attendatur GP ut V: om. P 2 potest etiam F: etiam (om. potest) P 8 quanto GP: quantum F 12 constituere paV: constitueretnr P1 13 habetis F: habebitis OP 20 lnceat GP: luceant V 23 etiam V: enim GP 24 si ibi sit PV: si sibi ipsi sit GP1 25 facimns P\'V: faciamns QP1 28 addidit F: addit P )

982
recte fiat coram hominibus, ut uideamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus.

Nam et apostolus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, cum alio loco dicat: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. quod qui non intellegunt, contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut deo, ad cuius amorem corda hominum nolebat conuertere eo ipso, quod placebat hominibus. itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut deo placeret intuebatur et placendum esse omnibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia deo placere non posset qui non se his quos saluos fieri uellet praeberet imitandum. imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quisquam potest. sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: "in hac opera, qua nauem quaero, non nauem quaero, sed patriam": sic apostolus conuenienter diceret: n in hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos saluos fieri uolo." sicut dicit de oblatione, quae fit in sanctos: non quia quaero datum, sed inquiro fructum, id est: quod quaero datum uestrum, non hoc quaero, sed fructum uestrum. hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur.

. Illi, ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud elemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant, ut [*]( 3 Gal. 1, 10 5 1 Cor. 10, 32 sq. 21 Philipp. 4, 17 ) [*]( 4 plaoete omnibus GIpV: p. hominibus G* 5 et ego F: ego P 7 ae F: si P 9 quod F: qao P 12 omnibus F: hominibus GP 15 pacto P: facto F 16 absordam P 17 non naaem] v non autem F 18 patriam GP: pariam v (rigrts add. m. 2) V 19 deo (om. placeo) P non hoc F: in hoc P 20 salaas P 25 facerent PF: offerrent a )

983
glorificentur, sicut superius tractatum est. laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant. te autem faciente elemosynam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.

Nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis. elemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae suae laudis humanae appetitio, cum elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere.

Vt sit elemosyna tua in abscondito. quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri, quando quidem multi multa mentiantur? quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, quae sunt uisibilia et temporalia. sit ergo elemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi elemosynam faciunt bona uoluntate, etiam si pecuniam uel si quid est aliud, quod inopi largiendum est, non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis rei gratia uolunt misericordes uideri: in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in deum est, elemosynam . faciant et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel cuiusque rei fragilis et temporalis cupiditas. sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram operari in nobis, quando etiam misceri eam uetat operibus [*]( 4 Matth. 6, 3 15 Matth. 6, 4 ) [*]( 8 dextra plV: dextera P* 11 dexterae P\' 12 suae F: tuae GP 18 mentiantur GP 21 tna V: om. G P 26 exeistimanda V 27 elemosinam V 29 cuinsque GP: eiasque V 31 in nobis operari GP )

984
dexterae, ut scilicet non modo temporalium rerum sola cupiditate caueamus elemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundato, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quomodo erit, si duobus dominis seruiet nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? sit ergo elemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi: rectissime omnino et uerissime. si enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia.

CCCVI. CVR ORANDVM SIT DEO SCIENTE, QVID NOBIS SIT NECESSARIVII. EX EODEM LIBRO II.

Quaeri potest, siue rebus siue uerbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam nouit, quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat capaciusque efficit ad excipienda diuina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. non enim ambitione precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non uisibilem, sed intellegibilem et spiritalem, sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in inania et rerum temporalium cupiditate tenebramur. fit ergo in oratione conuersio cordis ad eum qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conuersione [*]( 6 cf. Matth. 6, 24 8 Matth. 6, 4 ) [*]( 1 dextrae GP ut GP: et V sola temporaliom rerum OP 4 mundato V: mundaudo GP 6 seruit GP 8 fragiliumque G: fragilium P7 ftagitinmq. V flagitium P1 elemosina Y 13 CCCXXI (sic) P CCCXVni (del. m. 2) G 14 quur P necessarium nobis sit P 15 ex] item ex P 21 Buam GP: sua V 24 in inania scripsi: inania V in alia G ad alia P )

985
purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem diuinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem; nec solum ferre sed etiam manere in illa, non tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo uere ac sinceriter beata uita perficitur.

CCCVII. DE DIFFERENTIA TEMTATIONIS, ET QVOMODO DIABOLVS STETERIT ANTE DEVM, VT PETERET IOB TEMTANDVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Sexta petitio est: et ne nos inferas in temtationem.

nonnulli codices habent inducas, quod tantundem ualere arbitror. nam ex uno graeco, quod dictum est doeveyxyg, latine utrumque translatum est. multi autem deprecando ita dicunt: "ne nos patiaris induci in temtationem", exponentes uidelicet, quomodo dictum sit inducas. non enim per se ipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in temtationem induci sinat. aliud est autem induci in temtationem, aliud temtari. nam sine temtatione probatus esse nullus potest, siue sibi ipse, sicut scriptum est: qui non est temtatus, qualia scit? siue aliis, sicut apostolus dicit: et temtationem uestram in carne mea non spreuistis. hinc enim eos firmos esse cognouit, quod eis tribulationibus, quae apostolo secundum carnem acciderant, [*]( 11 Matth. 6, 13 22 Eccli. 31, 10 24 Gal. 4, 14 ) [*]( 2 cnpiebantnr ptV: capiebantur F1 5 quo G2V: quod GIP 6 perficitur GW-. perficit P percipitur G1 7 cap. CCCXXII P CCCXVIllI Gv 10 libro 55. V: eodem libro P 12 tantundum P 13 tioeviyxgs] irenencis V imemcis P inemcis (i. e. Iviyxrp) G 15 exponentis P 16 quomodo V: quoquo modo P 17 inducit V: indicit P 20 temtatione induci ... V 26 acciderant P1: accederant Y acciderunt P\' )

986
non sunt a caritate deflexi. nam deo noti sumus et ante omnes temtationes, qui scit omnia, antequam fiant.

Quod itaque scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, illa locutione positum est ut sciat pro eo quod est: ut scire uos faciat, sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros facit, et innumerabilia huius modi, quae siue in consuetudine loquendi siue in sermone doctorum sine in scripturis sanctis reperiuntur. quod non intellegentes haeretici, qui ueteri testamento aduersantur, uelut ignorantiae uitio notandum putant eum de quo dictum est: temtat uos dominus deus uester, quasi in euangelio de domino scriptum non sit: hoc autem dicebat temtans eum; nam ipse sciebat, quid esset facturus. si enim nouerat cor eius quem temtabat, quid est quod uoluit uidere temtando? sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui temtabatur suamque desperationem condemnaret saturatis turbis de pane domini, qui eas non habere quod ederent existimauerat.

Non ergo hic oratur, ut non temtetur, sed ut non inferamur in temtationem, tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. uasa enim figuli probat fornax, homines uero iustos temtatio tribulationis. Ioseph uero temtatus est inlecebra stupri, sed non est inductus in temtationem. Susanna temtata est, nec ipsa inducta uel inlata in temtationem, multique utriusque sexus. sed Iob maxime, cuius admirabilem stabilitatem [*]( 3 (et 11) Deut. 13, 3 13 10. 6, 6 28 Eccli. 27, 5 24 cf. Gen. 39, 7-12 25 cf. Dan. 13,19sqq. 27 cf. Iob. 1, 11 ) [*]( 4 uester F: noster P 5 sicut diem OP: sicntidem F 6 laetos OV: laetus P faciat V: facit GP 12 uester] uester nt sciat (del. m. 2) P 13 hoc V: hoc est P 18 habere OP: haberent F 19 eisistimauerant F 20 temtetur V: temptemur 0 P 23 homines uero F: et homines P 24 uero F: ergo GP 26 multique F: multique alii GP )

987
in domino deo suo cum illi haeretici hostes ueteris testamenti ore sacrilego irridere noluerint, illud prae ceteris uentilant, quod satanas petiuerit eum temtandum. quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam ualentibus, quomodo satanas cum deo loqui potuerit, non intuentes — non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint — deum non loci spatium mole corporis occupare et sic alibi esse, alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per partes diuisum, sed ubique perfectum. quod si carnaliter intuentur quod dictum est: caelum mihi thronus est et terra scabillum pedum meorum - cui loco et dominus attestatur dicens: non iuretis, neque per caelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia scabillum est pedum eius — quid mirum, si in terra diabolus constitutus ante pedes dei stetit et coram illo aliquid locutus est? nam quando illi ualent intellegere nullam esse animam quamuis peruersam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur deus? quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem nisi deus? de qua lege apostolus dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia illorum et inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium in die, qua iudicabit deus occulta hominum. quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione uerum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini [*]( 11 Ea. 66, 1 13 Matth. 5, 34 sq. 21 Bom. 2, 14—16 ) [*]( 1 deo domino GP 6 sint PY: sunt P1 7 corporum P 9 magestate P 12 (et 14) scabeUmn GP 15 constitatus GP conjtituitur V 18 ullo V: nullo P 19 deus GVi dominus P вcribsit V scrib*it (s ras.) P 24 contestantem V 26 excusantium V: defendentium P 27 iudicauit P )
988
ueritatis, a quo uel tenuiter pro sui capacitate inlustratur, ut uerum aliquid in ratiocinando sentiat: quid mirum, si diaboli anima praua cupiditate peruersa quidquid tamen uerum de iusto uiro cogitauit, cum eum temtare uellet, ipsius dei uoce , id est ipsius ueritatis uoce, laudasse perhibetur, quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit? quamquam etiam per creaturam corporalem atque uisibilem deus plerumque locutus est seu bonis seu malis tamquam omnium dominus et rector et pro cuiusque rei merito ordinator, sicut per angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt, et per prophetas dicentes: haec dicit dominus. quid ergo mirum, si quamquam non ipsa. cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam deus locutus cum diabolo dicitur?

Nec dignitatis esse arbitrentur et quasi iustitiae meritam. quod cum illo deus locutus est, quoniam locutus est cum anima angelica, quamquam stulta et cupida, tamquam si, loqueretur cum anima humana stulta et cupida. aut ipsi dicant, quomodo locutus est cum illo diuite, cuius cupiditatem i stultissimam arguere uoluit dicens: stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; et quae praeparasti . cuius erunt? certe hoc ipse dominus in euangelio dicit; cui haeretici isti, uelint, nolint, colla submittunt. si autem hoc mouentur, quod temtandum iustum satanas petit a deo, non ego expono, quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in euangelio ab ipso domino discipulis: ecce, satanas expetiuit uexare uos quomodo triticum; et Petro ait: ego autem postulaui, ne deficiat fides tua. cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me . [*]( 12 Hagg. 1, 2 Ee. 43,1. 45,1 20 Luc. 12, 20 26 Luc. 22,31 eq. ) [*]( i 1 pro sui GP: posui V 5 laudasse G\'PV: laadesse Gl au- I disle G1 8 deus GP: das V 13 ipsa G\'PV: ipsam Gl in ipes ! a cogitationem G\' 14 accommodata V cum diabolo locutos P 15 dignitatis GP: dignitate V 16 quoniam locutus est] OM-I V quoniam G: quod P 18 humana GP: om. V 19 est Y:I eet deus GP 27 expetiuit V: peti.it (u ras.) PI )

989
quaerunt exponunt sibi. si uero non ualuerint hoc exponere, non audeant id quod in euangelio sine offensione non intellegunt, in aliquo libro cum temeritate culpare.

Fiunt igitur temtationes per satanan non potestate eius, sed permissu domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro dei misericordia probandos et exercendos. et interest plurimum, in qualem quisque temtationem incidat. non enim in talem incidit ludas, qui uendidit dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus dominum negauit. sunt etiam humanae temtationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius, quam christiana tranquillitas postulat. de quibus apostolus dicit: temtatio uos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: fidelis deus, qui non uos sinat temtari super quam potestis ferre, sed faciet cum temtatione etiam exitum, ut possitis tolerare. in qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse, ut non temtemur, sed ne in temtationem inducamur. inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. sed cum temtationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut aduersis oriantur, nemo frangitur aduersarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.

CCCVIII. DE SEPTIFORMI SPIRITV ET SEPTEM BEATITVDINIBVS SEPTEM- QVE PETITIONIBVS. EX LIBRO S. S.

Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo [*]( 14 I Cor. 10, 13 ) [*]( 1 uero F: uere P 4 satanam GP 5 permissu V: permiMO P 12 irritatur GP: irratur V 15 non uos GlpV: uos non G\' 16 super V: supra GP 17 exitum PV: pronentum a 25 cap. CCCXXIII (sic) P CCCXX G 26 septemque V: et septem GP 27 a. s. Y: de sermone domini in monte II P )

990
manauit. si enim timor dei est, quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus, ut sanctificetur in hominibus nomen dei, timore casto permanente in saeculum saeculi. si pietas est, qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus, ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terras in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino, inquit propheta. laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur. si scientia est, qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia, cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus. nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus, ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est, quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, dimittamus debita debitoribus nostris et oremus, ut nobis nostra dimittantur. si in nobis intellectus est, quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temtationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex [*]( 1 cf. Matth. 5, 3 3 cf. Ps. 18, 10 4 cf. Matth. 5, 5 8 Matth. 25, 34 11 Ps. 33, 3 17 Rom. 7, 23 sq. 20 (24.27) cf. Matth. 5, 6sqq. ) [*]( 1 quo V: ei quo P 3 sanctificetnr GP: sanctificemur V 6 ei resistamus (ei del. m. 2) P 11 iocundentnr P (cf. p. 980, 24) 19 scriptura m. 1 fol. 275* homo-po 992, 8 conici utrum fere ptane nw- nuit in V 26 ut nobis V: ut et nobis P 27 in nobis F: - GP mundicordes PJF: mundo corde GPl )
991
bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. temtationes enim de his rebus, quae graues et calamitosae uidentur hominibus, non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetas putant. si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus, ut liberemur a malo. ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater.

CCVIIII. DE IEIVNIO ET LAVANDA FACIE VEL VNGVENDO CAPITE. VNDE SVPRA.-

Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim uultum suum, ut uideantur hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. uos autem ieiunantes ungite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes, sed patri uestro, qui est in abscondito; et pater uester, qui est in abscondito, reddet uobis. manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii eius.

In hoc autem capitulo maxime animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo [*]( 6 cf. Matth. 5, 9 8 Rom. 8, 15 Gal. 4, 6 13 Matth. 6, 16 sqq. 25 cf. Rora. 8, 29 ) [*]( 5 laetas PF: laetandas G si GP: sic V 7 oremus] n ex e, ut uidetur, corr. m. 1 V 10 cap. CCCXXIIII P CCCXXI G 11 uel GV: et P unde supra V: ex eodem libro secundo (M G) GP 16 perciperunt V 17 ungite GP: ungete V (w. 1 et 3) 20 qui est GV (m. 1 et 2): qui uidet P )

992
periculosiorem, quo sub nomine seruitutis dei decipit. qui ergo immoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat, non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemtu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecipit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. cum enim coeperint aliquibus temtationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua. non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oues non habent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt.

Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: uos autem ieiunantes unguite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes. non enim quispiam recte praeceperit, quamuis faciem cotidiana consuetudine lauemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lauandi ad interiorem hominem pertinere. unguere ergo caput ad laetitiam pertinet, lauare autem faciem ad munditiam,%et ideo caput unguit qui laetatur interius mente atque ratione. hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est; et hoc facit qui non foris [*]( 10 Matth. 7, 15 sq. ) [*]( 8 contemtu a: contentas PY 9 ambition\' (e add. m.2) V 10 praecepit P 11 cognoscotis PF1: cognoscitia F1 18 habent (cf- Bdnsch l. c. p. 447sqq.) V: debent GP 21 angite PP* 23 praeceperit P\': praeciperit F praeceperat P1 faciem PF1: facie F1 26 ung..endi (u ras.) Y 27 ung.ere Y 28 ung*it (n ras.) V 30 praeeminet P 31 gubernari P: gnnernare F1 gubernare F1 )

993
quaerit laetitiam, ut de hominum laudibus carnaliter gaudeat. caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. nemo quidem umquam carnem suam odio habuit, sicut apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris uir, cui uero caput est Christus. interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso, quo sic se ieiunando auertit a uoluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. ita enim et faciem lauabit, id est cor mundabit, quo uisurus est deum non interposito uelamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus est et simplex. lauamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris atque conspectu oculorum meorum. ab his igitur sordibus facies nostra lauanda est, quibus dei aspectus offenditur. nos autem reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformabimur.

Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam uitam pertinentium et sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque conduplicat, ut ea quae uidemur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus, quo dominus praecipit, id est quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis uitae adipisci uolumus. debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. inclinet ergo deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. finis enim praecepti est caritas de corde [*]( 3 Eph. 5, 29 5 I Cor. 11, 3 12 Es. 1, 16 16 II Cor. 3, 18 26 cf. Ps. 118, 36 27 I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 laudibus hominum P 3 nmqa- (quam add. m. 2) V 5 uero V: uiro GP 7 quo V: qui P 10 deum P\'V: dominum P1 12 est V: om. P 14 conspoctu V: a conspectu P 16 autem V: enim GP 17 eadem (n add. m. 2) V 18 cogitatio OPi cogitatione V 19 e*t sanciat (s ras.) V 20 conduplicat GPV: cor duplicat a 21 quo PXV: quod P1 praecepit P 22 quia eos OlPV: quia 808 60S G\' 25 temporalem P V ) [*]( Yim. ) [*]( 63 )

994
puro et conscientia bona et fide non ficta. qui autem propter suam de hac uita necessitatem fratri consulit, non utique caritati consulit, quia non illi quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, uel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad uidendum deum, in qua sola uisione est beatitudo certa atque perpetua.

CCCX. DE EO QVOD AIT DOMHTVS: 81 ERGO LVMEN, QVOD IN TE EST, TENEBRAE SVNT, IPSAE TENEBRAE QVAN- TAE SVNT? EX LIBRO S. S.

Lucerna corporis tui est oculus tuus. si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? qui locus sic intellegendus est, ut nouerimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna, fine illo caritatis, quia plenitudo legis caritas. oculum ergo hic. accipere debemus ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus. quae si munda fuerit et recta et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. quae opera omnia totum corpus appellauit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super [*]( 12 Matth. 6, 22 sq. 20 Rom. 13, 10 27 Col. 3, 5 ) [*]( 2 de GPV: in a fratri V: fratri suo P 5 facit pIV: fit Pl 8 cap. CCCXXVI P CCCXXII G CCCXXVII v 10 ipsae F: ipse P; om. G 11 libro 68. V: eodem libro secundo P 16 sunt tenebrae V: s. ipsae t. GP quantae G: quantae erunt P; om. V 19 in GSpV: del. G* 20 plenitudo V: et plenitudo GP 25 opera quaedam GP )

995
terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam et cetera talia.

Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est, bono animo nos facere quod facimus; omne enim, quod manifestatur, lumen est. nam et ipsa facta, quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum et ideo tenebras eas uocauit. non enim noui, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit, et fieri potest, ut uel faciat ex ea uel propter eam patiatur aliquid mali, cum ego, cum darem, non euenire uoluerim neque hoc animo dederim. itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat, et ideo lumen uocatur: inluminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus est et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. lumen enim dicitur, quia nouit quisque, quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est: si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum . terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia, etsi bene alicui proueniat quod tu non munda et recta intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi prouenerit. [*]( 5 Eph. 5, 13 21 Matth. 6, 23 ) [*]( 10 propter eam V: propterea P 11 cum ego F: quod ego OP 13 uocabitur (corr. m. 2) P 14 mluminabitttr P 16 post appellatae sunt adnotat G\': in alio codice hic insertum. et duplici corda quasi umbra 20 umbra Gl; corr. m. 3 22 quantae V: quantae sunt P 26 proueniet P munda et recta V: recta et munda Q recte et manda P ) [*]( 63» )

996

[Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: id est: si euangelizauero, ut ista fiant in me, id est: si propterea euangelizauero, ut ad illa perueniam et fidem euangelii in cibo et potu et uestitu collocauero. sed quare non est ei gloria? necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo euangelizem, quia unde uiuam non habeo aut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. sic enim iam necessitas erit in euangelio, non uoluntas. uae enim mihi est, inquit, si non euangelizauero. quomodo debet euangelizare? scilicet ut (in) euangelio et in regno ponat mercedem; ita enim potest non coactus euangelizare, sed uolens. si enim uolens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est: si coactus inopia earum rerum, quae temporali uitae sunt necessariae, praedico euangelium, alii per me habent mercedem euangelii, qui euangelium ipsum me praedicante diligunt. ego autem non habeo, quia non ipsum euangelium diligo, sed eius pretium in eius temporalibus constitutum. quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque euangelium, sed tamquam seruus, cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed sustentaculum miserae seruitutis dantur extrinsecus.] [*]( 1 I Cor. 9, 16 sq. ) [*]( 1 quae inclusi om. MY; collati sunt GP" 2 ista s: ita G Pv 6 habeo ex habeam corr. P* 7 aut Gap,,: aut ut G* fructtls (fiorr. m. 1) G 9 est P: erit Gv 10 Md quomodo (sed add. m. 3) G enangelizare Gv: eaangelizauero P in euangelio a: euangelio GlPv (cf. p. 929, 29) in ipso euangelio G3 11 regno GlPv: regno dei Gs ita enim potest non coactus G\': non enim potest non GtptJ non enim potest Gl euangelixae P 14 si coactae Gv: siccatus P 15 quae Gv: quo P 18 in eius Glp,,: in illis GS 22 cibaria a: cibariam GPv sustentaculum Os Pv: ad sustentaculum G3 )

997

CCCXI. DE SOLLICITVDINE CEASTINI DIEI PROHIBITA. EX LIBRO S. S.

Nolite ergo solliciti esse de crastino. non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus; tunc erit illud bonum et perfectum opus. crastinus enim, inquit, dies sollicitus erit sibi ipse, id est ut cum oportuerit sumas cibum uel potum uel indumentum. cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit, aderunt haec, quia nouit pater noster quod horum omnium indigemus. sufficit enim, inquit, diei malitia sua, id est: sufficit quod ista sumere urguebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis. pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. huic ergo poenae temporalis necessitatis nolite addere aliquid grauius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam sed etiam propter hanc explendam milites deo.

Hoc autem loco uehementer cauendum est, ne forte, cum uiderimus aliquem seruum dei prouidere, ne ista necessaria desint uel sibi uel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum domini facere et de crastino esse sollicitum. nam et ipse dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum, ne quis scandalum pateretur, cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur; quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, ludas fuit, qui eum tradidit. [*]( 3 (7.11) Matth. 6, 34 22 cf. Matth. 4,11 27 cf. Io. 12,6 ) [*]( 1 cap. CCCXI. V: cccxxvn P cccxxin G cccxxvm « 2 libro a. 8. V: eodem libro II GP 3 solliciti esse GIPV: alibi. cogitare 0% 5 futarum G3 PV: iterum G\' 7 ipse V: ipsi P 9 urgere GP 12 urgebit GP 14 quam V: quae P 15 nolite GlpV: noli G\' 16 haram GP: om. V rerum GP: reum Y 23 ne quia V: ne quis postea GP 24 animaduertisse V 25 pecunia unde GP: pecuniam de V )

998
sicut et apostolus Paulus potest uideri de crastino cogitasse,\' cum dixit: de collectis autem in sanctis sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans. his et huius modi scripturarum locis apparet dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista deo militat, ut in operibus suis non regnum dei, sed istorum adquisitionem intueatur. ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum dirigitur, ut etiam in istorum prouisione regnum dei cogitemus, w in militia uero regni dei ista non cogitemus. ita enim, etiam si aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram deus sinit, non solum non debilitant propositum, nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant: gloriamur enim, inquit, in tribulationibus.