Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCLXXVII. DE DECEM VIRGINIBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti omnes huius similitudinis partes. de qua tamen [*]( 1 Io. 2, 20 9 cf. Io. 19, 41 sq. 16 Io. 2, 21 ) [*]( 7 dictam V: traditura a 19 cap. CCXCIIII Gv; num. om. P 27 apocrypha V: apocriphae G apocrife P 28 minus GP: om. V mihi minus congruere GP )

883
expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconuenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea conuenientiam non inuenerit. quid autem mihi uideatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero, breuiter et diligenter exponam.

Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.

Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi. sed quia ista [*]( 7 Matth. 25, 1 sqq. 18 Luc. 6, 30 ) [*]( 4 2 in ea V: eam P 5 dominus V: dominus deus P 9 ammittantur G amittuntur V 11 cur] qor (u add. m. 2) P 13 quidquid P\'V: quidquit P1 quid G 19 quid GP: quod V posset PY: possit G dando GP: dandum V 21 quamquam GP: qua- quam V 22 rationem V: narrationem P una parte pi V: in una parte P1 in unam partem G 24 uidetur P1 V (cf. Kiihner Ausf. Gr. II p. 523): uidentur GP* 25 continentiam V: conscientiam P a] om. P 26 animae P (et 27) nolnntate V: uoluptate GP ) [*]( 56* )

884
continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana; capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen uirgines, quia utraque continentia est, quamuis diuerso fomite gaudeat. lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera, quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est autem: luceant opera uestra coram hominibus. omnes uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam sponso. intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. non enim possunt qui christiani non sunt sponso Christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumserunt oleum secum. multi enim quamuis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus hominum. non ergo habent oleum secum. nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: propterea unxit te deus, deus tuus oleo exsultationis. qui autem non propterea gaudet, quia deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. prudentes autem acceperunt oleum secum in uasis cum lampadibus suis: laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam, et non in altero. tardante ergo sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, siue eorum qui coram deo exsultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu domini fiat resurrectio mortuorum. media autem nocte, id est nullo sciente aut sperante — quippe cum ipse dicat dominus: [*]( 7 Matth. 5,16 8 Matth. 25, 1 sqq. 16 Ps. 44, 8 21 Gal. 6,4 ) [*]( 1 interiori GV- interiore P 2 conscientiae PlV: continentiae P5 5 gaudeant P quia Y: quae P 7 luceat P 8 lamo padas P 11 quinque] quique (n add. m. 2) Y 15 ipsam laetitiam GP: ipsa laetitia Y 16 oleo G\'P: oleum Gl Y te F: inquit te G pi te inquit P* 19 acciperunt Y uasis V: auis suis P 20 laetitiam GlPVi 14laetitiam Gs 21 se V: se ipsum P 24 continentium] continentiam PYi )
885
de die autem illa et hora nemo scit; et apostolus dicit: dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet; ex quo significat penitus latere, cum uenit — clamor factus est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei: in ictu oculi, in nouissima tuba omnes resurgimus. ergo surrexerunt omnes illae uirgines et aptauerunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, quia lampades nostrae extinguntur: quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere aput deum, qui cordis inspector est. sed quid responderunt sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. unusquisque enim pro se rationem reddet nec\' alieno testimonio quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis apparent, et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum se habere cor? id est quod apostolus dicit: mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque me ipsum iudico. quapropter cum de se quisque aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo potest de alio indicare, cum sciat nemo, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? ite magis ad uendentes et emite uobis: non consilium dedisse putandae sunt, [*]( 1 Matth. 24, 36 2 I Thess. 5, 2 4 I Cor. 15, 51 sq. 8 cf. II Cor. 5, 10 20 Proo. 20, 9 21 I Cor. 4, 3 25 cf. I Cor. 2, 11 ) [*]( 3 paenitus F 4 ei a: et G PV 5 resurgimos O. pi V: resurgemus G\'P\' 7 lampadas P reddendas V: reddentes P 11 extinguuntur GP 15 apud GP 18 adiuuatur GP: adiuuatue V 21 cor GP: corde V 23 cum GP: cumf V 24 possit GP: posset V sententiam] sentiam P 27 emi.te (t ras.) P consilium GP: consilio V )
886
sed crimen earum ex oblico commemorasse. uendunt enim oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando in errorem animas mittunt et eis uana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. emendauit, inquit, me iustus in misericordia et arguit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes et emite uobis, id est: uideamus, numquid uos adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. euntibus autem illis uenit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui iudicat. et* quae paratae erant, id est quibus bonum coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt cum eo in nuptias, id est ubi munda anima sempiterno dei uerbo fecundanda copuletur. clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati — omnes enim resurgimus, inquit, sed omnes minime immutab i In U r - clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. nouissime autem ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis. non dictum est, quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de [*]( 6 Es. 3, 12 8 Ps. 140, 5 21 I Cor. 15, 51 ) [*]( 1 crimen pI V: crimina P* earum V: eorum P oblico V: obliquo GP 6 intellegentibus] tellegentibus P 7 obiurgare P1 8 emendauit GlpV: emendabit G* 9 arguit F: arguet\' GP1 arget P1 13 deo V: domino P quaeretis P 14 illis V: illis emere GP 16 nouerant (a in u corr. m. 2) P 18 intrauerunt P 19 in V: ad P nnbtias V 20 fecundanda GP1 V: fecunda P1 copulatur P 22 resurgemus G2p1 omnes minime V: non omnes GP 23 adytus V 27 sunt V: sint P )
887
alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem dei. sed magna est eius seueritas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. itaque respondens ait: amendico uobis, quod nescio uos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus, uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari. atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, qua uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus inueniatur, etiam cum illa uox media nocte sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt.

Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc ergo desponsata est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo [*]( 23 n Cor. 11, 2 27 cf. I Cor. 13, 12 ) [*]( 5 quia G\'PY: qua Gs 6 intrent G: intret PF 9 ergo Y: itaque P 13 inueniator F: innenietur GP 14 qua GP* : quia pi Y 19 ergo F: enim GP 20 perducenda GV : producenda P 23 uiro GP: uero F 29 enigmate GPV )

888
pignore contingit, quod accepit uirgo ecclesia humili aduentu sponsi sui, quae illo ultimo aduentu, cum ueniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. dedit enim nobis pignus spiritum, sicut dicit apostolus. et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerunt.

CCLXXVIII. DE QVADRAGESIMA ET QVINQVAGESIMA. EX EODEM LIBRO OCTOGINTA QVATTVOR QVAESTIONVM.

Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et [*]( 4 cf. II Cor. 5, 5 14 cf. Rom. 11,36 18 Matth. 22,37 ) [*]( 1 contigit P 2 cum ueniet V: conueniet P 6 nihiLhominus V potuerunt G1pV: potuerint G2p1 8 cap. CCXCIll P CCXCV Gv 9 quingesima P 12 disnoscere P 16 partim] patim P 18 ex toto corde P: ex toto corde et G; om. MV anima (om. et) Gl 19 mente] mente dI/If... (diligere add. m. 2) G post mente spatium uacuum 10 litt. in M, 17 fere litt. m F, in fI\'O scripsit V*: ex tota uirtute 21 septenarius V: sept numerus P )

889
transit, sed semper manet. in qua quisque narratis sibi rebus diuinitus temporaliter pro salute hominum gestis siue gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa sperauerit et quae diuina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere durauerit, recte agit uitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragesimo commendatur, quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero, qui corpori tribuitur, multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragensimum numerum conficit. ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadraginarii numeri simul ductae ad quinquaginta perueniunt; partes autem aequales habet quadraginarius numerus primo quadraginta in singulis, deinde uiginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in uicenis. unum ergo et II et IIII et V et VIII et X et XX simul ducta efficiunt quinquaginta. quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate uitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum. credendo sed etiam intellegendo disciplina firmetur.

Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem [*]( 27 cf. Rora. 1,17 (Abac. 2, 4) Es. 7, 9 29 cf. Rora. 8, 23 ) [*]( 5 agit GP\'V: agat Pl 6 nnmero] in numero (i add. m. 2) P 7 qui GP: quin V 9 amministratio V 10 quadragesimum GP 13 quia V: qui P quadragenarii GP 15 quadragenarius GP 17 duas P: duos V 19 ducta V: ducti P 22 "qualitate (ae add. m. 2) P 28 impetrat GP: imperat V 25 quae V: ea quae GP 29 quod GlPV: quo G\' )

890
corporis nostri, quod quadragesima celebratur. scimus autem, quia, cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam ueritatem intellegere mereamur. talis ecclesia, in qua nullus erit maeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. propterea posteaquam dominus noster resurrexit a mortuis, XL diebus peractis cum discipulis suis — eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet — ascendit in caelum et decem aliis diebus peractis misit spiritum sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed diuina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadraginario denarius adderetur. et ideo iam hoc totum, id est quinquagenarius dierum numerus laetitiae celebratione signandus est.

Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos ecclesia huius temporis; neque in sinistram; habet etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses [*]( 1 I Io. 3, 2 12 cf. Act. 1, 3. 9 et Act. 2, 1 sqq. 19 cf. Luc. 5, 6sq. ) [*]( 6 maeror GP: memor V 8 propterea] add. P\' 10 ipsa) ipBa V (m. let 2) 11 pertine.t (n ras.) P 13 diuina V: ad diuina GP 14 contuenda GP: et contuenda V 15 quinquagenario GP 19 gaudii et caritatis V: gaudii et securitatis GP X 20 ante] ane (t add. m. 2) V 21 coeperant Y ut (u ex e corr. m. 2) P 23 deiteram GP 24 habet GV: habet .... (enim ras.) P 25 bonorum malorumque V: malorum bonorumque GP significetur G )

891
exisse significat. post resurrectionem uero, cum uellet ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dextram partem, et capti sunt ingentes pisces CLIII mirantibus discipulis, quod, cum magni essent, retia non sunt disrupta. horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus uero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis et animo continebitur fides atque sapientia — quia animo ternarium numerum tributum diximus — quinquaginta ducimus ter: fiunt CL. cui numero trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata est; ita fiunt CLIII, qui numerus piscium ad dextram partem captorum inuenitur.

CCLXXVIIII. DE EO QVOD DICIT APOSTOLVS: INVICEM ONERA VESTRA PORTATE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet [*]( 3 cf. Io. 21, 6 et 11 17 (21. 27) Gal. 6, 2 25 Io. 13, 35 ) [*]( 2 sancti futuri G\'P: sanctificaturi Gl futuri (om. sancti) V 3 retia GP: retiam Y dexteram GP 5 magni V: tam magni GP 8 perfectam G: perfecta PY 12 fiunt Y: et fiunt GP 16 cap. CCXCnil P CCXCVI Gv 18 LXXXIIII quest P 27 onera (h ras.) P 28 portate GlPV: portare G* sempiternum GP: serpentium MV )

892
sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera I nostra, quae inuicem portare iubeamur. nunc uero, cum in hac I uita, id est in hac uia sumus, onera nostra portemus, ut ad eam uitam, quae caret omni onere, perueniamus. sicut enim de ceruis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, superinuicem portent, ita ut posterior super anteriorem ceruice proiecta caput collocet, et quia necesse est unum esse, qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, uicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret: ita inuicem onera sua portantes fretum transeunt, donec ueniant ad terrae stabilitatem. istam ceruorum naturam fortasse intenderit Salomon, cum ait: ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur tecum. nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.

Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, ille te lenitate et tranquillitate supportet. hoc exemplum ad id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit [*]( 5 cf. Plin. n. h. 8, 82, 114 15 Prou. 5, 19 ) [*]( 5 studiose P 6 insulas P\'V: insulam P1 pascuorum GI PV: pascuarum G* 7 capitum GP: papitum V 8 ceruicem GlPl 9 esse V: necesBe (eras.) P 15 intenderit GIPV: intenderat G\' 20 Bustinet P 23 aduersum P 25 te lenitate V: de lenitate P 26 sunt onera P\'V: onera sint G ant (om. onera) P1 snnt tempora a portantium] om. P1 28 autem GP: enim V\' )

893
et pertinaciam nondum uicerit, alius uero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit, debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se inuicem non ualent, cum aduersum se intenditur. nam aduersus aliquem tertium et duo irati sibi conueniunt et se tolerant, quamquam nec tolerare se inuicem (dicendi sunt, sed potius se inuicem) consolari. sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet; si autem aduersum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. et ideo in huius modi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua uis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae ualeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit. non enim se proicit, ut ambo iaceant, sed incuruat tamen, ut iacentem erigat.

Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine homi- Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum. huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine [*]( 20 Philipp. 2, 5 sqq. 26 Philipp. 2, 4 31 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 7 dicendi sunt-innieem o: om. GPV 12 suscipienda GP: wscipiendas V 16 tamen PVi tantum a 17 ulla GP: illa V 23 Bimilitudine V (cf. 729, 8): similitudinem GP 26 superius autem y: superiuB enim GP 27 intendentes GtpV: intendens G\'I 31 et sine] sine (eras. et) P )

894
peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra, ita et nos libenter ad eius imitationem inuicem onera nostra portemus.

Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.

Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten- . tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem\', sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,\' sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse [*]( 11 I Cor. 9, 22 24 Philipp. 2, 3 ) [*]( 4 enim V: om. GP cogitatio GP: cogitio V 7 alio PF: aliquo G uidemus (e ex i corr. m. 2) P 13 cupiebat GP: cupiebam V liberare P compatiendo V: compatiendo enim GP 15 mendaciis V: mendaciis suis P 20 contundendam P: contuendam GV ne] ne* (c ras.) P 21 nulla GP: nullam V (m. 1 et 2) 23 adolatione V 24 uti V: ut P 27 existi. memus] exfstimemus V 28 sed nos-existimemos GP: om. V sed nos GlP: et nos G\' )

895
esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior, etiam si bonum nostrum, quo illo uidemur superiores esse, non sit occultum. istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes caritatem faciunt onera fraterna inuicem non solum aequo animo sed etiam libentissime sustineri. nullo modo enim de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.

Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per [*]( 25 Matth. 9, 12 ) [*]( 1 esse] om. P superior G\'PV: .11 superior G\' 3 et augentes] adaugentes P 5 sustinere P enim V: autem GP 9 utique V: itaque GP ingerentis V: in gerendis P 11 possit (i ex e corr. m. 2) P 12 receptam V: praeceptum P amicitias V: amicitiam GP 13 audemus P\'V: audeamus G audiamus P1 16 comitate GP: comitata V summissione V 18 aliquoties GP 20 quemaramodum V: quodam modo GP )

896
uerbum dei, quanto minus eum qui propter nos uideri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere et, quod est grauius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: nolite iudicare, ne iudicemini, et: qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. saepe autem illa quae bona sunt prius apparent; in quibus etiam temerarium beniuolentiae iudicium cauendum est, ne, cum totum bonum putaueris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inueniant et grauius offendant, ut eum quem temere dilexeras, acerbius oderis. quod nefas est, quia etiam si nulla eius bona praecederent et haec quae post apparuerant mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignera nos debent ad posteriora toleranda constringere ?

Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum. [*]( 6 Matth. 7, 1 et 2 23 I Cor. 8, 11 ) [*]( 1 propter nos GPV: propterea nobis a 6 qua F: in qua GP mensura GxPV: mensa Gl 7 remetietur V: in ea remetietur G in ea remetie.tur (n ras.) P 9 beneuolentiae GP 12 aceruius V 13 et o: om. PV apparuerunt P 16 pignerl l": pignora GP 23 et F: om. P 25 quo a: quod F in qao, GP 29 ne PJ": ne nos G )

897

CCLXXX. DE HAERESI PELAGIANA. EX LIBRO DE HAERESIBVS AD QVODVVLTDEVM DIACONVM, SVB TITVLO LXXXVIII.

Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur — propter quod ait: nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo — et qua diffunditur caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique: "ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus [*]( 7 cf. Eph. 1, 5 8 cf. Col. 1, 13 10 Io. 6, 65 12 cf. Rom. 5, 5 cf. Gal. 5, 6 15 Io. 15, 5 ) [*]( 1 cap. CCLXXX. (I ras.) V: CCXCV P CCXCVII Gv 3 sub MV: quae est sub P 8 eruimur GMP: erimur MlVl erimur (pi add. m. 2) V* 13 hac GP: hoc V posse hominem credant GP 17 correctioni V: correptioni GP 18 actenua G 19 supponeret P 26 accepit PlV: accipit Pl existimantes GPVi oitu a 27 ipso] lib ipso (ab add. m. 2) G ) [*]( vmi. ) [*]( 57 )

898
quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc, per donum spiritus sui ut quae didicerimus esse facienda faciamus. ac per hoc diuinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie uiuitur, I ut scilicet, cum sit dei donum scientia, quae sine caritate inflat, non sit dei donum ipsa caritas, quae, ut scientia non inflet, aedificat. destruunt etiam orationes, quas facit ecclesia siue pro infidelibus et doctrinae dei resistentibus, ut conuertantur ad eum, sine pro fidelibus, ut augeatur in eis fides et perseuerent in eo. haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam dei, qua libera- I mur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. quod quidem Pelagius, in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare conpulsus est, sed in posterioribus suis scriptis hoc inuenitur docere. in id etiam progrediuntur, ut dicant uitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum et ex his ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad deum: dimitte nobis debita nostra. paruulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos contagium mortis prima natiuitate contrahere. sic enim eos sine ullo peccati originalis uinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda natiuitate dimitti, sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis ueteris absoluti. nam etiam si non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem dei, sed tamen aeternam et beatam quandam uitam suam. ipsum quoque Adam dicunt, etiam si non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed condicione naturae. obiciuntur eis et alia nonnulla, [*]( 6 cf. I Cor. 8, 1 18 cf. Eph. 5, 27 19 Matth. 6, 12 ) [*]( 7 ctiam F: et P 10 eo (sc. deo) G\'PV: ea G\' 13 palestiDQ V 16 habere omnino P 17 his] is P ecclesiam GP: ecclesia V 26 ab GP: ubi V 27 baptizantnr P 29 si non peecassetmoriturum GP: om. MV peccasse«t (n ras.) PI )
899
sed ista sunt maxime, quibus intelleguntur etiam illa uel cuncta uel paene cuncta pendere.

CCLXXXI. ITEM DE EADEM PELAGIANORVM HAERESI. EX SERMONE AD POPVLVM.

Illa duo: "dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et: ne nos inferas intemtationem quando Pelagianis obiciuntur, quid eos putatis respondere? horrui, fratres mei, quando audiui. ego quidem non audiui auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Vrbanus noster, qui hic presbyter fuit et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma et ibi cum quodam talia sentiente confligeret uel se conflixisse referret, cum urgueretur pondere orationis dominicae — urguebat enim eum et dicebat: ,,si in nostra potestate est non peccare et in nostra potestate est omnes peccatorum temtationes solis uoluntatis nostrae uiribus superare, quare deo dicimus: ne nos inferas in temtationem?" — quid eum putatis respondisse? "rogamus" inquit "deum, ne nos inferat in temtationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate, ne ruam de equo et ne frangam pedem, ne latro me interficiat et quid huius modi. haec enim" inquit "non habeo in potestate: nam uincere temtationes peccatorum meorum si uolo, et possum, nec dei adiutorio possum."

Videtis, fratres, quam maligna haeresis. uidetis, quemadmodum omnes horretis. cauete, ne capiamini. noui enim calliditates et tergiuersationes hominum impiorum auersorum a [*]( 6 Matth. 6, 12 sq. ) [*]( 1 roaxime (a add. m. 2) G quibus V: ex quibus a et ex quibus GP 3 cap. CCLXXXI. (I ras.) V: CCXCVI P CCXCVIII Gv 8 pelagianis obiciuntur PY: pelagiani subiciuntur Pl 18 in tomptationem inferas P 19 inferat V: inferas GP 25 maligna] magna P uidetis quemadmodum-horretis GP: om. MV quemammodum (quem in ras. a m. 2) G 26 fcorretis (h add. m. 2) P ) [*]( 57* )

900
ueritate et, quia iam in suas sententias acciderunt, uinci nolentium; uidete, obsecro uos. ecce enim inuenit quod diceret, ideo nos dicere: ne nos inferas in temtationem, ne aliquid nobis contingat quod non habemus in potestate secundum corporis temtationem. inde ergo dicebat dominus: uigilate et orate, ne intretis in temtationem? hoc dicebat: uigilate et orate, ne pedem frangatis aut ne caput doleatis aut ne in damnum incurratis? non hoc dicebat. sed quid dicebat ? quod Petro dixit: rogaui pro te, ne deficiat fides tua, rogaui, inquit, pro te, dicit deus homini, dominus seruo, magister discipulo, medicus aegroto: rogaui pro te. quid ne deficiat? quid? manus tua, pes tuus, oculus tuus, lingua tua, aliqua paralysis, id est dissolutio membrorum? non, sed ne deficiat fides tua. secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra.

Quare pro nobis rogatur deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt nos non debere a sempiterna maiestate, sed habere\' in potestate. benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras,\' quas super uos facimus, euacuant, exinaniunt, elidunt. au-i distis me, credo, fratres mei, quando dico: conuersi ad dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseuerare in mandatis suis, ambulare in uia recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono et cetera talia. prorsus, inquiunt, hoc\' totum in potestate nostra est constitutum. ergo nos inaniter talia uobis optamus. defendamus nos et uos, ne et nos sine causa benedicamus et uos sine causa amen suscribatis. fratres mei, amen uestrum suscriptio uestra est, consensio uestra est, [*]( 3 Matth. 6, 13 5 Matth. 26. 41 9 Luc. 22, 32 ) [*]( 1 snas PF: sna G acciderunt V: rc;eciderunt (a ras.) G ceciderunt P ninci GV: uinculo P nolentium] neglegentium PI de -I 2 nite (de add. m. 2) P ecce enim PF: ecenim G quod (o ex i corr. m. 2) P 13 paralysis PF: paralysi a dissolutio PF: dissolntione a 16 rogare nobis F: rogare pro nobis P 17 magestate GP sed habere in potestate GP: om. MV 19 auditis P 22 recta G P: rectae V e*ruditionis F 26 subscribatis GP 27 subscriptio GP )

901
adstipulatio uestra est. ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et uos, defendamus nos de apostolo Paulo, uideamus, si talia optauit plebi suae - audite quid dixerit — qualia oramus super uos. audite, quid dixerit quodam loco. rem breuem dico. quid dicis, o noue haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio diuinae gratiae implere possimus? hoc dicis? "hoc" inquit. ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio dei? "plane" inquit; "liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit." quid est ergo, quod ait apostolus scribens ad Corinthios? oramus ad deum, ne quid faciatis mali. attendistis, audistis, accepistis et, quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid orauit apostolus. oramus, inquit, ad deum, ne quid faciatis mali. poterat dicere: monemus uos, ne quid faciatis mali, docemus uos, ne quid faciatis mali, iubemus uobis, praecipimus uobis. quod quidem si diceret, certum diceret, quia et uoluntas nostra agit aliquid; non enim uoluntas nostra nihil agit. sola non sufficit. maluit tamen dicere: oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intellegerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua uoluntate se uitare malum, sed adiutorio dei implere quod iussum est.

Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite uoluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. utrumque enim in scripturis habes: et praecipitur et oratur. quod praecipitur, hoc oratur. uidete quid dico. praecipitur, ut intellegamus. quomodo praecipitur, ut intellegamus? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. audistis, quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est. "quomodo" inquis "peto?io\\ audi scripturam. [*]( 11 II Cor. 13, 7 28 Ps. 81, 9 ) [*]( 1 condemnet GP 3 plebi. (s ros.) P 10 suffieit P\'Y: sufficiet P1 14 deum] dominum P poterat dieere - 15 mali OP: om. MV poterat P: propterea Gl praeterea G\' dicere] diceret G* 20 sola GV: solum P 27 quomodo praecipitur (percipitur 1\') ut intellegamus PV: om. G 29 quia pI V: quod P* )

902
quid tibi iussum est? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. quia iussum est, agnouisti uoluntatem. audi, quia oratur, ut agnoscas gratiam: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. iussum est, ut habeamus sapientiam: quia iussum est, lego. "ubi legis?" inquit. audite: qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. iam ille quid dicit? uides, quomodo nobis praecipit deus, ut sapiamus. ergo sapientia in nostra est potestate? iam dixi, praeceptum audiui, uoluntatem cognoui audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. de sapientia agitur, quae iussa est nobis. audiamus, quid dicat apostolus Iacobus: si quis autem uestrum indiget sapientia,I postulet a deo, qui dat omnibus affluenter. iubetur nobis continentia. ubi iubetur? apostolus ad Timotheum: contine te ipsum. iussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est. sed nisi deus adiuuet, remanemus. conamur quidem facere uoluntate et nititur aliquid uoluntas; non praesumat potestas, nisi adiuuetur infirmitas. certe enim iussum est: contine te ipsum. audi alium locum scripturae: et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. et quid, inquit, feci? adii dominum et deprecatus sum. quid opus est multa percurrere, fratres mei ? quidquid nobis iubetur, orandum est, ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos et quomodo aegri iaceamus supini et dicamus: pluat deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere uelimus et, cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus: etiam deus gluttiat de nobis. aliquid et nos agere debemus. studere debemus, [*]( 1 Ps. 3l, 9 3 Ps. 118, 73 6 Ps. 93, 8 12 Iac. 1, 5 14 (et 19) I Tim. 5, 22 19 Sap. 8, 21 ) [*]( 2 agnouisti V: agnouimus P 6 estis V: estis et stalti P 8 praecipit V: praecepit GP 12 sapientia P: sapientiam GV (cf. p. 906,11) 13 afluenter V 17 uoluntate PYY: uoluntatem P1 20 esse potest GP 21 sapientiae V: sapientia GP 24 quidquid V: in eo quod non potuerimus quicquid P 27 agere GP: age Y )
903
conari debemus et in eo gratias agere in quo potuerimus, in eo quod non potuerimus orare. quando gratias agis, canes, ne damneris ingratus; quando autem quod nondum habes petis, caues, ne remaneas inanis, quia impediris.

Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad uos accesserit et dixerit uobis: "quid ergo nos faciemus? nihil habemus in potestate, nisi deus det omnia? ergo non nos coronabit deus, sed se coronabit," iam uidetis, quia de illa uena uenit. uena est, sed uenenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. hoc agit enim hodie satanas, quomodo per uenena haereticorum eiciat de ecclesia, sicut tunc per uenena serpentis eiecit de paradiso. illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica uidebantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi, qui absoluerunt, nescierunt. et forsitan correctus est. desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. forte hoc factum sit. tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresem negans.

CCLXXXII. QVOD MVNDVM DEVS PROPTER GRATIAM SALVET, PR >PTER LIBERVM ARBITRIVM IVDICET. EX EPISTVLA AD VALENTINVM MONACHVM.

Obsecro uos, fratres, sicut Corinthios obsecrauit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id [*]( 25 I Cor. 1, 10 ) [*]( 2 in eo quod non potuerimus] om. P\' caues P: cauis V (cf. Ronsch p. 283) cane G 3 ingratis Gl 4 caues P: cauia V cane G 6 faciemus V: facimus GP nihil V: si nihil GP post habemus ras. 5 litt. (habem\' raв.?) P 7 potestatem V 8 coronanit V 10 enim agit GP 11 uencna G\'P: uena GlV 13 correctio PV: correptio P\' 19 haeresis V: de haeresi. (m ras.) P 20 haeresem V: haeresim GP 21 cap. CCXCVII P CCXCVIIII Gv 22 qwod G\'MPV: quo Gl 23 nalentinum GP: ualentinianum MV 26 id GlV: om. G\'P )

904
ipsum dicatis omnes et non sint in nobis schismata. primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in euangelio lohannis apostoli, non uenit iudicare mundum, sed ut saluaretur per ipsum mundus. postea uero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando uenturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare uiuos et mortuos. si ergo non est dei gratia, quomodo saluat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum?

Prohibet apostolus dicens: nemo glorietur in homine et alio loco: qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis deus non dederit, sed ipsi sibi, non utique in domino, sed in semet ipsis gloriantur. talibus dicit apostolus: quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat uas in honorem, non in contumeliam, nisi deus. sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: quis enim te discernit? posset respondere uel uoce uel cogitatione et dicere: "discernit me fides mea", "discernit me oratio oratio, "discernit me iustitia mea": mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: quid gloriaris, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? sic enim gloriantur, quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis, non in domino gloriantur.

Dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum; alioquin quomodo [*]( 3 Io. 3, 17 5 Rom. 3, 6 10 I Cor. 3, 21 11 I Cor. 1, 31 14 (et 22) I Cor. 4, 7 ) [*]( 3 iudicare V: ut iudicaret G ut iudiret (ca add. m. 2) P 4 mundus per ipsum GP 11 gloriatur V: gloriatur inquit GP 13 deui non V: non deus GP 24 acciperis V aic G\'PV: si Gl 29 piorum GV: priorum P iudicabit (b ex u corr. m. 2) P )

905
indicabit deus mundum? sed misericordiae gratia dei conuertit hominem, de qua psalmus dicit: deus meus, misericordia mea, et: misericordia eius praeueniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit, quando iudicabitur mundus.

Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satis agite inuiolati et immaculati apud deum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimare, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit uobis, ut in omnibus epistulis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt, sicut et ceteras scripturas, ad proprium suum interitum.

Cauete ergo quod tantus apostolus tantum terribiliter dicit, et ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis, quia et liberum hominis arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis [*]( 2 Ps. 68,18 3 Ps. 58, 11 9 Rom. 3, 8 10 II Petr. 3, 14 ) [*]( 1 misericordiae V: misericordia et GP 3 mea et misericordia V: om. GP 9 unde V: unde et P 12 domini nostri PV: domini non Gl in domini GJ 13 patientiam PV: patientia GS potentiam G1 existimare MP* V: existimate CrJPl existimantes Gl 14 eam C\'P: ea MV; om. Gl 15 scribsi M ut 01 P\'MV: ut et G\'p. 20 tantum MV: tam GP 22 liberum M PY: 1. est a et gratia-arbitrium] add. 3/J in mg. 23 adintorium M1 27 intellegerimus MV )

906
praeciperetur dicente scriptura: intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. eo ipso quippe quo praeceptum atque imperatum est, ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: da mihi intellectum, ut discam mandat-a tua, neque in euangelio scriptum esset: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus: si quis indiget, diceret, sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.

Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: "uoluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dextram. sed rursus illi qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut et credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant. ideo uobis dixi: non declinetis in dextram neque in sinistram, hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis: quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait quid ergo dicimus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: [*]( 1 Ps. 93, 8 7 Pa. 118. 125 9 Luc. 24, 45 10 lac. 1, 5 19 Rora. 3, 8 26 Rom. 6, 1 sq. ) [*]( 3 quo] quod P 4 requiret G1 10 apostolus MV: apoetolus diceret GP si quis MV: si quis autem uestrum GP 11 diceret MV: om. GP 12 afluenter MV 15 dexteram GP 16 uitam esse MV: esse uitam P 17 et credatur V: credatur GP 18 bonas G\'V: bona GlP 19 quas GPlV: quae P1 21 dexteram GP 22 nec PV: ne G 27 gratia PlY: gratia dei P\' )

907
absit. si enim mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? nihil dici potuit breuius et melius. quid enim nobis gratia dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato ? ac per hoc ipsi gratiae inuenietur ingratus qui propter illam uult uiuere in peccato, per quam morimur peccato.

CCLXXXIII. QVI SINE LEGE PECCAVEKVNT, SINE LEGE PERIBVNT. EX LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO.

Vbi dicitur: "noli hoc et noli illud", et ubi ad aliquid faciendum uel non faciendum in diuinis monitis opus uoluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. nemo ergo deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat, neque cum aliquid secundum deum operatur, alienet hoc a propria uoluntate. quando enim uolens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: qui reddet unicuique secundum opera sua.

Qui ergo nouerunt diuina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent habere homines de ignorantia. sed nec ipsi sine poena erunt qui legem dei nesciunt. qui enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. quod mihi non uidetur apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significauerit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis quam illos qui sciunt. peius enim uidetur esse perire quam iudicari. sed cum hoc de gentibus et Iudaeis loqueretur, quia illi sine [*]( 17 Matth. 16, 27 21 Rom. 2, 12 ) [*]( 2 tiiuemus PlY: uiuimus P\' 3 nobis GP: uobis V 7 cap. CCXCVIII P CCC Gv 8 peribunt] peribnnt et cetera P 10 ad aliquid G\': aliquid GXPV (el. p. 435, 1) 14 aliquid V: aliquis P 15 facitPP: hoc facit G 16 merces G\'P: mercis GXV 19 eis] cis eis (corr. m. 1) V 24 apostolum (V) P 26 illos F: illi P )

908
lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat Iudaeos, qui in lege peccant, dicere non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quando quidem de illis dictum est: per legem iudicabuntur? sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur, ut pereant. nam si peior est condicio nescientium quam scientium legem dei, quomodo uerum erit quod in euangelio dominus ait: seruus, qui nescit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa. ecce ubi ostendit grauius peccare hominem scientem quam nescientem. nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. uoluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: noluit intellegere, ut bene ageret. sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audiuit omnino quid crederet, sed fortasse, ut mitius ardeat. non enim sine causa dictum est: effunde iram tuam in gentes, quae te non nouerunt, et illud quod ait apostolus: cum uenerit in flamma ignis dare uindictam in eos qui ignorant deum. uerum tamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: "nesciui", "non audiui", ,,non intellexi", uoluntas conuenitur humana, ubi dicitur: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, quamuis peior apparet de quo dictum est: uerbis non emendabitur seruus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. quando autem dicit homo: "non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea [*]( 7 Luc. 12, 48 et 47 15 Ps. 35, 4 20 Ps. 78, 6 22 II Thess. 1, 8 25 Ps. 31, 9 27 Prou. 29, 19 ) [*]( 1 dicere iudacos qui in lege peccant GP 2 perituros GP\'Y:Į peritur P\' 8 (et 10) uapulauit P 12 confugiendam V 14 de quo PlF": quod P1 19 quid V: quod P 27 apparet V- appareat GP )
909
uincor", iam quidem de ignorantia non habet excusationem nec deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet. cui tamen dicitur ab apostolo: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. et utique cui dicitur: noli uinci, arbitrium sine dubio uoluntatis eius conuenitur. uelle enim et nolle propriae uoluntatis est.

Sed metuendum est, ne ista omnia diuina testimonia et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione arbitrii sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae dei locus non relinquatur et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in domino gloriari et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Hieremiae prophetae dicentis: maledictus homo, qui spem habet in homine, et firmat carnem bracchii sui, et a domino discedit. cor eius. intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. quia enim non dixit propheta: "maledictus homo, qui spem habet in semet ipso", posset allcui uideri ideo dictum esse: maledictus homo, qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. ut ergo ostenderet sic se admonuisse neminem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea, cum dixisset: maledictus homo, qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem bracchii sui. bracchium pro potentia posuit operandi; in nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. ac per hoc firmat carnem bracchii sui qui potentiam fragilem at- . [*]( 3 Rom. 12, 21 16 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 uincar P iam P\'V: ita P1 3 dicitnr F: dicit GI lob apostolo F: apostolus GP 9 arbitrii V: liberi arbitrii GP1 10 piam GP: om. V 11 andeat] (e in i corr. m. 1) P 14 domino F: deo P ipso G P: ipsam V 17 brachii GPV 20 posset PV: poflsit P\' 22 habeat spem PF: spem habeat G 23 ammonuiaвe GP: iam monuisse V neminem F: hominem GP habere V 25 (et 28) brachii GP 26 brachium GP )

910
que inualidam, id est humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat nec adiutorium sperat a domino. propter hoc enim subiecit: et a domino discedit cor eius. nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem bracchii nostri, nec a domino discedat cor nostrum,: sed ei dicat: adiutor meus esto, ne derelinquas me.

Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur conuertenos, deus. meminerimus deum dicere: proicite a uobis omnes impietates uestras, cum ipse iustificet impium. meminerimus ipsum dicere: facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo uobis. quomodo ergo quod dicit: facite uobis, hoc dicit: dabo uobis? quare iubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturas:; est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat, ut faciat cui iubet? semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. gratia uero dei semper est bona et per hanc fit, ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit uoluntatis malae. per hanc etiam fit, ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata, cum uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. ad hoc enim ualet quod scriptum est: si uolueris, conseruabis mandata, ut homo, qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat et oret, ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. sic quippe adiuuatur, ut [*]( 6 Ps. 26, 9 7 Es. 45, 22 8 Ps. 79, 4 9 Ezech. 18, 31 10 cf. Rom. 4, 5 Ezech. 18, 31 11 Ezech. 36, 26 24 Eccli. 15,15 ) [*]( 5 brachii GP 7 memineremus V 12 quomodo ergo-dabo nobis GP: om. V 13 quod GSP: om. Gl 15 quia GP: quid V 16 est autem V: est GlP autem est G\' nobis GP: nobis V 17 bona (om. est) P 18 est mala V: mala est GP 20 bonae qui prius - bona uoluntasj om. P1 23 cum noluerit V: quae uoluertt GP 25 nondum GV: nondum accepisse P 26 plene se G, nelle GP: oni. V )

911
faciat quod iubetur. tunc enim utile est uelle, cum possumus, et tunc utile est posse, cum uolumus. nam quid prodest, si quod non possumus uolumus aut quod possumus nolumus?

Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt: "non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri". quis hoc nesciat ? et ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. denique ipse qui dixit: si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? iam certe mandata acceperat: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. cum ergo uerum sit quod dixit: si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in psalmo: pone, domine, custodiam ori meo? non ei sufficit mandatum dei et uoluntas sua, quando quidem, si uoluerit, conseruabit mandata? quam multa dei mandata sunt contra superbiam. iam nouit ea: si uoluerit, conseruabit ea. quare ergo paulo post dicit: domine pater et deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? iam dixerat ei lex: non concupisces; uelit ergo et faciat quod iubetur, quoniam, si uoluerit, conseruabit mandata. quare sequitur et dicit: concupiscentiam auerte a me? contra luxuriam deus quam multa mandauit. faciat ea, quia, si uoluerit, conseruabit mandata. quid est, quod clamat ad deum: uentris appetitio et concubitus ne apprehendat me? si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: [*]( 8 (et 15) Eccli. 15, 55 10 Eccli. 22,27 13 Ps. 33, 14 17 PB. 140, 3 21 Eccli. 23, 4sqq. 23 Ei. 20, 17 ) [*]( 3 autquod-nolumus GP: om. V 6 et V: sed GP 8 quod lex imperat PV: om. GP1 qui GV: om. P 9 nolueris V: nolueritia P conseruabis V: conseraabitis P 16 quaerit GP: quaeret F 20 ei PV: et si G conseruabit GV: obseruabit P 22 aelationem V 23 concupiscea (e ex i corr. m. 2) P )

912
ex ista oratione mea, qua haec a domino peto, intellegite quomodo dixerim: si uolueris, conseruabis mandata. certum est enim nos mandata seruare, si uolumus; sed quia praeparatur uoluntas a domino, ab illo petendum est, ut tantum uelimus, quantum sufficit, ut uolendo faciamus. certum est nos uelle, cum uolumus; sed ille facit, ut uelimus, de quo dictum est, ut paulo ante posui, quod praeparatur uoluntas a domino, de quo dictum est: a domino gressus hominis dirigentur, et uiam eius uolet, de quo dictum est: qui operatur in uobis et uelle. certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit, ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uoluntati, qui dixit: faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea obseruetis et faciatis. cum dicit: faciam, ut faciatis, quid aliud dicit nisi: auferam a uobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo carneum, unde faciatis? et hoc quid est nisi ut "auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis"? ille facit, ut faciamus, cui dicit homo: pone, domine, custodiam ori meo; hoc est enim dicere:, "fac, ut ponam custodiam ori meo". quod beneficium dei iam. fuerat consecutus qui dixit: posui ori meo custodiam.

Qui ergo uult facere dei mandata et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; potuerit autem, cum magnam habuerit et robustam. quando ergo martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est magna caritate, fecerunt. de qua caritate ipse dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, [*]( 2 Eccli. 15, 15 7 Pron. 8, 35 8 Ps. 36, 23 9 Philipp. 2, 13 12 Ezech. 36, 27 et 26 19 Ps. 140, 3 21 Ps. 38, 2 27 Io. 15, 13 ) [*]( 1 qua GP: quae V 2 certum est-mandata GP: om. V 4 ab illo - 8 uoluntas a domino] add. G\' in mg. 6 uelimus F: uelimus bonum Gt P 9 de quo F: et de quo P 11 sed illefaciamus GP: om. V 17 ut ospV: del. m. 2 G 22 mandata V: mandatum GP 24 potuerit V: poterit GP 25 ergo V: enim GP magna utique—fecerunt GP: om. V 27 hac Gav: hanc GI P )

913
quam ut animam suam ponat pro amicis suis. unde et apostolus dicit: qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, etsi quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis dilectio. ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore dominum ter negauit. timor enim non est in caritate, sicut ait Iohannes euangelista in epistula sua, sed perfecta caritas foris mittit timorem. et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat, quando dicebat domino: animam meam pro te ponam. putabat enim se posse quod uelle sentiebat. et quis istam etsi paruam dare coeperat caritatem nisi ille, qui praeparat uoluntatem et cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut uelimus operatur incipiens qui uolentibus cooperatur perficiens? propter quod ait apostolus: certus sum, quoniam qui operatur in uobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. ut ergo uelimus, sine nobis operatur; cum autem uolumus et sic uolumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur. tamen sine illo uel operante, ut uelimus, uel. cooperante, cum uolumus, ad bona pietatis opera nihil ualemus. de operante illo, ut uelimus, dictum est: deus est enim, qui operatur in nobis et uelle; de cooperante illo, cum iam uolumus et uolendo facimus: scimus, inquit, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. quid est omnia, nisi et ipsas terribiles saeuasque passiones? [*]( 2 Rom. 13, 8 sqq. 8 cf. Matth. 26, 70 et 75 9 I Io. 4,18 13 10. 13, 37 18 Pbilipp. 1, 6 24 Philipp. 2, 13 26 Rom. 8, 28 ) [*](1 ponat F: ponat quis P 7 legis F: legis est GP 8 nondum] nodum P 10 epistola GP 11 foris F: foras GP 14 uelle F: se uelle P 22 cooperatur] quo operatur P illo G* PY: ullo 01 ut uelimus uel cooperante] add. G1 in mg. 23 cum PF: quod G ualeamus (a del. m. 2) P 26 facimus V: agimus P 27 cooperatur a: cooperantnr PF ) [*]( VIIII. ) [*]( 58 )
914
sarcina quippe illa, quae infirmitati grauis est, leuis efficitur caritati. talibus enim dominus dixit esse suam sarcinam leuem, qualis Petrus fuit, quando passus est pro Christo, non qualis fuit, quando negauit Christum. istam caritatem, id est dinino amore ardentissimam uoluntatem, commendans apostolus dicit: quis nos separabit a caritate Christi? et cetera.

CCLXXXIIII. QVOD CORDIS INDVRATIO PRAECEDENTIBVS MALIS FIAT. EX EODEM LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO.

Scriptum est in Prouerbiis Salomonis: sicut impetus aquae, sic cor regis in manu dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. et in psalmo CIIII legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit deus: et conuertit cor eorum, ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. in litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt. in epistula Pauli apostoli ad Romanos: propterea tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immunditiam; item paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: sicut non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. et ad Thessalonicenses in epistula secunda ait de quibusdam: pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati, ait. [*]( 2 cf. Matth. 11, 30 6 Rom. 8, 35 10 Prou. 21, 1 13 Ps. 104, 25 16 Rom. 1, 24. 26. 28 23 II Thess. 2, lOsqq. ) [*]( 1 infirmitate P1 5 uolnntatem V: caritatis uoluntatem P 7 cap. CCXCVIIII P CCCI Gv 10 prouerbis P1 16 (et 22) epistdla GP 23 de] de II fol. 250* de V 24 reciperunt V salui GP: om. V fierent GV: erent P 25 mittet PI\': mittit GP1 27 ait PlY: om. Q; eras. in P )

915

His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem, iusto. fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud deum. ac per hoc, quando legitis in litteris ueritatis a deo seduci homines aut obtundi uel indurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur, ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: insipientia uiri uiolat uiam eius, deum autem causatur in corde suo. gratia. uero non secundum merita hominum datur; alioquin gratia iam non est gratia, quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. si autem potens est siue per angelos bonos siue per malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem: quid mirum est, si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona?

Sed suspicentur homines quaelibet opera bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam; sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur. de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam [*]( 8 cf. Rom. 9, 14 12 Prou. 19, 3 14 cf. Rom. 11, 6 ) [*]( 2 longum PF: perlongum (per del. m. 2) G 9 uel PF: aut G 10 indurari F: obdurari G\'P obdurati G1 12 uiam V: uiaa GP 16 bonos F: uel bonos P siue per malos V- uel malos P 23 opera F: merita P et merita G ) [*]( 58. )

916
libero uterentur arbitrio. et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia apertissime nullo bono merito praecedente. alioquin gratia iam non esset gratia. et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta dei prouidentia in manibus piorum quomodocumque perueniunt, aliquando filii fidelium non eam consequantur aliquo impedimento exsistente, ne possit periclitantibus subueniri. fiunt uero ista per occultam: dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae. quod ut apostolus diceret, quid praedixit? intuemini enim. agebat autem de Iudaeis et gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est ad gentes, et ait: sicut enim aliquando uos non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate: ita et hi non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem ueritatem, sed magnam profunditatem, quomodo conclusit deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala, ut uenirent bona, mox exclamauit atque ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! haec enim iudicia inscrutabilia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogitantes et procliues ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum putabant et iactitabant apostolos dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. quod absit ut apostoli [*]( 11 Rom. 11, 80sqq. 21 Rom. 11, 33 26 Rom. 3, 8 ) [*]( 1 arbitrio uterentur P 6 consequantur GlpV: consequantur G5 existente G P: exsiste V 7 perecletantibus V 9 uiae V: ui.ae (t ras.) P uiae eius G praedixit V: praedixerit GP 10 enim. agebat (distinxi) V: aiebat enim GP* agebat enim P* autem V: om. GP 13 in F: om. P 14 hi F: hi nunc GP 16 iJIfidelitate V: incrodulitate P 17 ammirans V 19 conclosit GlMP*V: conclusi P1 concluserit G3 omnes in GilltPY: omnem Gl infidelitate G3 P\': infidelitatem G1 infedilitate P1 infinnitate MY ut] om. G1 20 uenirent (i ex e corr. m. 2) P )
917
dicerent, sed homines non intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit apostolus: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit it delictum, superabundauit gratia. sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseuerent in malis et reddi sibi existiment bona. non itaque debent dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, sed: "fecimus mala, et uenerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona." propter quod scriptum est in psalmo: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. prius itaque non ideo uenit filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, hoc autem propter misericordiam; postea uero propter iudicium uenturus est iudicare uiuos et mortuos, quamuis et in hoc tempore ipsa saluatio non fiat sine iudicio, sed occulto; ideo ait: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant.

Ad occulta ergo dei iudicia reuocate, quando uidetis in una causa, quam certe habent omnes paruuli, hereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri, ut baptizetur, illi non subueniri, ut in ipsa obligatione moriatur, illum baptizatum relinqui in hac uita, quem praesciuit deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita, ne malitia mutaret intellectum eius, et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam deo, aput quem iustitiae fons est et sapientiae, sed, sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod peruenistis, in eo ambulate, et hoc quoque deus uobis [*]( 2 Rom. 5, 20 7 Rom. 3,8 11 Ps. 100,1 13 cf. Io. 3,17 17 Io. 9, 39 24 cf. Sap. 4, 11 28 cf. Philipp. 3, 15 sq. ) [*]( 2 snbintraui V 4 superabnndabit V 8 fecimus G2P\': faciamus GlPlV 9 pro bonis-recipimu9 GP: om. V 10 recipimtw p2: recepimus GPl bona pro malis G quod GP: om. V 14 autem V: om. GP propter iudicium PV: per iudicium G 16 occulta P 20 paruuli PlY: populi P\' 23 hac] banc P 26 apud GP 27 quod F: quo P 28 post ambulate add. P: et si qui aliter sapitis uobis deus P )

918
reuelabit, etsi non in hac uita, certe in altera. nihil est enim occultum, quod non reuelabitur. quando ergo audistis dicentem dominum: ego dominus seduxi prophetam illum, et, quod ait apostolus: cuius uult miseretur, et quem uult obdurat, in eo quem seduci permittit uel obdurari mala eius merita credite, in eo uero cuius miseretur gratiam dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit deus: ego induraui Pharaonem uel: induraui aut indurabo cor Pharaonis. non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente scriptura: et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et ipse Pharao per liberum arbitrium. certi ergo estote, quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. reddet omnino deus et mala pro malis, quoniam iustus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est. tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia. [*]( 2 cf. Matth. 10, 26 3 Ezech. 14, 9 4 Rom. 9, 18 9 Ex. 10, 1. 4, 21. 7, 3 13 Ex. 8, 32 19 cf. Matth. 16, 27 ) [*]( 2 audistis F: auditis GP 6 cuius GP: cui F 13 cynomia PV cinomya G 14 noluit F: uoluit P 18 qui modo PY: quomodo P\' 20 mala pro malis GPV*: mala pro bonis VI 21 et bona pro malis, quoniam bonus estj om. V bona pro malis a: b. p. bonis G b. p. nobis P bonus (est eras.) P 22 et bona pro bonis-bonna F: om. GP )
919

CCLXXXV. BINA QVAEDAM DIVIDIT: POSSE NON PECCARE ET NON POSSE PECCARE. SIMILITER ET DE MORTE. EX LIBRO DE CORREP- TIONE ET GRATIA.

Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat.

Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. numquid dicturi sumus: "non potuit peccare" qui tale habebat liberum arbitrium? aut: "non potuit mori" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut: "non potuit bonum deserere", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua?

Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo [*]( 17 cf. Gen. 2, 17 ) [*]( 1 cap. CCLXXXV (V ras. V) MY: CCC P CCCII Gv 2 bina] bona MV (sic et p. 28, 27) non peccare GP: peccare MV; post hoc verbum spat. uacuum 3 litt. in V 5 potuerit V: potueris P 6 facta GP: factum V 7 pro peccato F: per peccatum GP 10 bina GP: uina V. 13 bonum V: et bonum P 15 tale GP: talem V 27 aliud est F: aliud P )

920
aliquid fit. nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen, cum affuerint alimenta, eis fit, ut uiuat qui mori uoluerit. ergo adiutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit, ut uiuamus. at uero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. adiutorium est enim non solum, sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. quapropter hoc adiutorium et quo fit est et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit. alimenta uero non consequenter faciunt, ut homo uiuat, sed tamen sine illis non potest uiuere. primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret, ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. nunc uero sanctis in regnum dei per gratiam dei praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. non solum enim dixit: sine me nihil potestis facere, uerum etiam dixit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos,\'ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. quibus uerbis eis non solum iustitiam uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos ponente, ut eant et fructum afferant et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: "non manebit"? quis audeat dicere: "forsitan non manebit"? sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei, sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. pro his igitur interpellante Christo, ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per [*]( 20 Io. 15, 5 21 Io. 15, 16 28 Rom. 11, 29 ) [*]( 2 affuerint V: affluerint P 9 numquam erit G P: om. V p2V: possit G posse P1 manebit-dicere PV: om. G ) [*]( 6 solum] 1 ex c(?) corr. m. 1 V 12 quo GP: qua V 15 posset 24 illa GP: -illam V 27 non )
921
hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inuenit finis.

Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide. cum uideret ille bona praesentia, quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent? unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et acceperunt tantam per istam gratiam libertatem, ut, quamuis quamdiu hic uiuant pugnent contra concupiscentias peccatorum eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant cotidie: dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. de quo peccato, quoniam non expressum est, [*]( 13 cf. I Cor. 7, 25 15 cf. II Tim. 1, 7 20 Io. 8, 36 24 Matth. 6, 12 26 I Io. 5, 16 ) [*]( ! II 1 perseuerauit P 8 libro (e add. m. 2) P arbrio (it add. II. 2) P 11 quae fnerat-fntura GP: om. V 12 isti G\'P: iste 61 14 acciperunt V acceperant P 17 ullo GP: ulla 7 cum] qum F 21 acceperunt PV: accepit GP\' tanm tam 1": tamtam V tantum GP1 22 uiuant V- uiunt (u add. III. 2) GP pugnent GP: om. V 25 peccato V: peccata P 26 non] mon V )

922
possunt multa et diuersa sentiri. ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. huic peccato ultra non seruiunt, non prima condicione sicut ille liberi, sed per secundum Adam dei gratia liberati et ista liberatione habentes liberum arbitrium, quo seruiant deo, non captiuentur a diabolo. liberati enim a peccato serui sunt facti iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseuerantiam illo qui eos praesciuit et praedestinauit et secundum propositum uocauit et iustificauit et glorificauit.

Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate,\' uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat, quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus? hinc apostolis dicebatur: si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam: si uolueritis et obaudieritis me, cum sciret. ipse in quibus operaretur et uelle; et similia multa dicuntur. propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiam qui bene currunt, timeant, dum occultum est qui perueniant — propter huius ergo utilitatem secreti credendum\' est quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi. usque in finem in fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere et aliquandiu fideliter ac iuste uiuere et postea cadere neque de hac uita, priusquam hoc eis contingat, auferri.I quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam, qua pie uiuitur, peruenirent, deinceps iam [*]( 2 cf. Gal. 5, 6 6 cf. Rom. 6, 18 13 cf. Rom. 11, 20 17 cf. II Cor. 12, 7 18 Io. 15, 7 20 Es. 1,19 21 cf. Philipp. 2,13 ) [*]( 6 captiuentur F: quo captiuentur GP 18 manseretis Y 20 prophetam] phetam P obaudieritis PF: audieritis a 22 propter F: nam propter GP )

923
securi numquam se ab illo esse casuros. quae praesumtio in isto temtationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando superbia ulla esse non poterit.

CCLXXXVI. QVOD NEC GRATIA PROHIBEAT CORREPTIONEM NEC CORREPTIO GRATIAM. EX LIBRO DE CORREPTIONE ET GRATIA.

Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus . pereat? neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus apostolus, qui dicit: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete, ne quis pro malo malum alicui reddat. ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione neglegatur. dicit enim: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. quod de his peccatis accipiendum est, quae non latent, ne contra domini sententiam putetur locutus. ille enim dicit: si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. uerum tamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: si nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? quae cum ita sint, nec gratia [*]( 12 I Thess. 5,14 sq. 17 I Tim. 5, 20 20 Mattb. 18,15 22 Matth. 18, 17 ) [*]( 1 illo PV: ipso G esse casuros J!: esse securos (s prior ex c corr. m. 1) V casuros esse G 6 cap. CCLXXXVI (VI in ras.) V: CCCI P CCCIII Gv 14 pro malo (ex malu corr. m. 2) malum V: malum pro malo GP 16 corripitur] corripiatur Pl 17 neglegatur V: neclegitur P neglegitur G 18 argue V (cf. p. 642, 20): corripe GP ceteri V: et ceteri P 22 seueritatem G V: ueritatem P )

924
prohibet correptionem nec correptio negat gratiam, et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio neglegatur, omnia uero haec cum caritate fiant, quoniam caritas nec facit peccatum et operit multitudinem peccatorum.

CCLXXXVII. . DE PRAEDESTINATIONE, QVAE NON POSSIT ESSE SINE PRAE- SCIENTIA, PRAESCIENTIA VERO POSSIT ESSE SINE PRAEDESTI- NATIONE. EX LIBRO AD PROSPERVM ET HILARIVM.

Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse. potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: fecit quae futura. sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata, quia, etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum — unde dictum est: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt - non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus Abrahae in semine eius fidem gentium dicens: patrem multarum gentium posui te - unde dicit apostolus: ideo ex fide, ut secundum gratiam, firma sit promissio omni semini — non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona, quae pertinent ad colendum [*]( 6 cf. I Petro 4, 8 14 Es. 45, 11 17 Rom. 1, 2SI 23 Gen. 17, 5 24 Rom. 4, 16 ) [*]( 5 quoniam GP: quod iam V 6 operit V: cooperit P 7 cap. CCCII P CCCini Gv 8 esse posait P 10 hilarium F: ad hilarium P 18 reprobum sensum MV: reprobam mentem G P (cf. p. 914,21) 28 quia etsi G\'P: quae si MV quia et sic Gl )

925
deum, ipse facit, ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt, ut ipse faciat quod promisit. alioquin ut dei promissa compleantur, non in dei, sed in hominum est potestate, et quod a domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam deo, quoniam quae promisit potens est et facere. non ait: "praedicere" non ait: "praescire". nam et aliena facta potens est praedicere atque praescire; sedait:potensestetfacere, ac per hoc facta non aliena, sed sua.

An forte opera bona gentium deus promisit Abrahae in semine eius, ut hoc promitteret quod ipse facit, non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem sic apostolus loquitur. filios quippe deus promisit Abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur; quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem, profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide — iustus enim ex fide uiuit, et: omne, quod non est ex fide, peccatum est, et: sine fide impossibile est placere — nihilominus, ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet, hoc est: nisi habeat homo fidem ex semet ipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat, Credamus cum Abraham, quoniam quae promisit potens est et facere. promisit autem filios Abrahae. quod esse non possunt, si non habent fidem. ergo ipse donat et fidem.

Sane cum apostolus dicat: ideo ex fide, ut secundum [*]( 5 Rom. 4, 20 sq. 18 Rom. 1, 17 (Abac. 2, 4) Rom. 14, 23 19 Hebr. 11, 6 30 Rom. 4, 16 ) [*]( 7 potens est GPV: potest a 11 eias F: ipsius GP 14 facturos GP: facturas Y 15 deus GP: dei V 20 placere GlPV: placere deo 03 25 possit F: posset P 26 non V: nos P 27 uetat] add. P1 Bt(p1\'. uers. 29 habent V: habeant GP\' hebeant Pl )

926
gratiam firma sit promissio, miror homines infirmitati suae se malle committere quam firmitati promissionis dei. "sed incerta est mihi" inquit "de me ipso uoluntas dei". quid ergo? tuane tibi uoluntas de te ipso certa est nec times: qui uidetur stare, ne cadat, timeat? cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem caritatemque committit?

,,Sed cum dicitur" inquiunt "si credideris, saluus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in dei est potestate". cur non utrumque in dei, et quod iubet et quod offert? rogatur enim, ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides. et in suis igitur incrementis et in suis initiis dei donum est fides. sic autem dicitur: si credideris, saluus eris, quemadmo-is dum dicitur: si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, uiuetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur, ut autem uiuamus, offertur. num igitur placet, ut facta carnis mortificare non donum dei esse dicamus neque id donum dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio uitae, si hoc fecerimus, oblato? absit, hoc ut placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis, quorum mox apostolus ora obstruxit adiungens: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt, ne facta mortificare nos carnis non per dei, sed per nostrum spiritum crederemus. de quo dei spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout. [*]( 4 I Cor. 10, 12 8 Ep. Hilarii (Aog. ep. 226) § 2 15 Bom. 10,9 16 (et 18) Rom. 8,13 26 Rom. 8, 14 29 I Cor. 12, 11 ) [*]( 1 gratia V infirmitati GP: infirmitatis V 5 ne cadat timeat V: uideat ne cadat P 18 offertur V: aufertur P 19 niuetis-mortificemus GP: om. MV spiritum G1 25 obstruiit GV: obstuxit P 26 dei sunt V: sunt dei GP )

927
uult. inter quae omnia, sicut scitis, nominauit et fidem. sicut ergo, quamuis donum dei sit facta carnis mortificare, exigitur tamen a nobis proposito praemio uitae: ita donum dei est et fides, quamuis et ipsa, cum dicitur: si credideris, saluus eris, proposito praemio salutis exigatur a nobis. ideo haec et nobis praecipiuntur et dona dei esse monstrantur, ut intellegatur, quod et nos ea facimus et deus facit, ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechihelem apertissime dicit. quid enim apertius quam ubi dicit: ego faciam, ut faciatis? locum ipsum scripturae attendite, et uidebitis illa deum promittere facturum se ut faciant, quae iubet, ut fiant. non sane ibi tacet merita eorum, sed mala, quibus se ostendit reddere pro malis bona hoc ipso, quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit, ut faciant diuina mandata.

Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum uere esse gratiam, id est non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum eloquiorum testimoniis asseratur, tamen apud eos, qui, nisi aliquid sibi assignent quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquando in aetate maiorum iam utentium uoluntatis arbitrio. sed ubi uenitur ad paruulos et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum, quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ut pertineant ad liberatorem hominum, nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum.

Quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita, et [*]( 4 Rom. 10, 9 9 Ezech. 36, 27 22 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 3 tamen V: autem P 6 ideo F: ideo enim GP dona GP: dono V 7 intellegatur P1: intellegantur PV 21 aliquando PF: aliquantum a 24 quia] lquia V 29 enim GP: eniam F dicuntur GP: dicunt V 30 infantili] infantia (ia in ili corr. m. 1) V infanti*li (a ras.) G )

928
ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala, non eorum uitam bonam uel malam deo remunerante uel damnante, sed nullam? apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. ait enim: omnes: astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. gessit, inquit, non adiunxit: "uel gesturus fuit". sed unde hoc talibus uiris in mentem uenerit nescio, ut futura, quae non sunt futura, puniantur aut honorentur merita paruulorum. cur autem dictum est secundum ea quae per corpus gessit hominem iudicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus nec per ullum corporis membrum, et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena iustissime debeatur, sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo: non est deus? quid est ergo: secundum ea quae per corpus gessit, nisi secundum ea quae gessit eo tempore, quo in corpore fuit, ut per corpus intellegamus per corporis tempus? post corpus autem nemo erit in corpore nisi resurrectione nouissima, non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia.

CCLXXXVIII. QVOD OSTIVM VERBI APERIATVB, CVM COR AVDIENTIS APERI- TVR, VT CREDAT. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat, et initio fidei facto ea quae ad [*]( 5 (et 17) II Cor. 5, 10 16 Ps. 13, 1 24 cf. Col. 4, 3 ) [*]( 3 uel malam GP: sed malam V nullam GP: nullum V 4 fi-xit (n ras.) P transgridi V 6 astabimus V: stabimus P ferat PV: referat G 23 cap. CCCIII P CCCV G" 24 aperitur ut PF: aperuit et Gl aperiat et G* 25 supra scripto Y: II P 26 cum sensus GP: consensus V aperitur GP: audiatar Y i 27 intio (i add. m. 2) V )

929
aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat, ne per infidelitatem corde clauso ea quae dicuntur improbet ac repellat? unde et ad Corinthios ait: permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, et aduersarii multi. quid hic aliud potest intellegi nisi praedicato ibi per eum primitus euangelio credidisse multos et multos eiusdem fidei aduersarios extitisse secundum illud domini: nemo uenit ad me, nisi cui datum fuerit a patre meo, et: uobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum? ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, aduersarii autem multi ex eis quibus non est datum.

Itemque ad eosdem in secunda epistula idem apostolus: cum uenissem, inquit, Troadem in euangelio Christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, quod non inueni Titum, fratrem meum, sed uale illis faciens exii in Macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae; ecce unde gratias agit: quia Christi bonus odor sunt apostoli deo et in his qui salui fiunt gratia eius et in his [*]( 3 I Cor. 16, 8 sq. 8 Io. 6, 65 10 Matth. 13, 11 15 n Cor. 2, 12-17 ) [*]( 14 eosdem V: eoa P epistola GP 15 troadem Pl: troade OP* V euangelio GV: euangelium P 17 quod PV: eo quod G 18 faciens illis P exii P\'V: eii GIPI exiui G\' machedoniam V ae euangeliaanti GP: euangelizati V 29 in his qui salui GP: his q. s. V (cf. p. 191, 13. 870, 19)\' ) [*]( Vnll. ) [*]( 59 )

930
qui pereunt iudicio eius. sed ut minus suscenseatur haec parum intellegentibus, ipse admonet, cum adiungit et dicit: et ad haec quis idoneus? uerum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significauit apostolus. quid est enim: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi, nisi apertissima demonstratio etiam ipsum initium fidei donum dei? non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. hoc donum caelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut scriptura dicit in Actibus apostolorum, deus aperuerat sensum eius et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur. sic enim uocabatur, ut crederet. agit quippe deus quod uult in cordibus hominum uel adiuuando uel iudicando, ut etiam per eos impleatur quod manus eius et consilium praedestinauit fieri.

Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon teste scriptura probauimus: quod deus uult fieri nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari corda, ut hoc uelint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam, de qua disseruimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud nihil dicere et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero caeleste optinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed, puto, propter regnum caelorum, non propter regnum terrenum esse dictum: inclina cor meum in testimonia tua, uel: a domino gressus hominis diriguntur, uel: paratur uoluntas a domino, uel: dabo eis cor aliud, et spiritum [*]( 5 Col. 4, 3 10 Act. 16,14 14 cf. Act. 4, 28 16 cf. I Reg. 10, 26 cf. I Para!. 12, 18 20 cf. PhiUpp. 2, 13 26 Ps. 118, 36 Ps. 36, 23 27 Prou. 8, 35 28 Ezech. 11, 19 ) [*](1 succenseatur GP 3 hae (c add. m. 2) V 5 sinral P: si- mus F; om. G et] om. Pl 7 fidei V: fidei esse GP 16 paralypomenon F 17 scriptura teste GP quod F: cum GP nisi F: quod non nisi GP 18 corda F: eorum corda GP 23 obtinendum P 27 diriguntur F: diriguntur et uiam eius uolet GP )

931
nouum dabo eis. audiant etiam illud: spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis; audiant: a domino corriguntur gressus uiri; audiant: omnis uir uidetur sibimet ipse iustus, dirigit autem corda dominus; audiant: crediderunt quotquot erant praeordinati in uitam aeternam a m. audiant et alia, quaecumque non dixi, quibus ostenditur deus ad regnum etiam caelorum et ad uitam aeternam parare et conuertere hominum uoluntates. cogitate autem, quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum uoluntates operari deum et ad capessendum regnum caelorum homines operari uoluntates suas.