CCLXVII. HVNC MODVM PRAEFIGIT INVENIENDAE LOCVTIONIS, PROPRIANE AN FIGVRATA SIT, VT QVIDQVID IN SCRIPTVRIS EX PERSONA DEI VEL SANCTORVM SAEVVM AVT FLAGITIOSVM IMPERITIS VIDETVR, SALVBRITER FIGVRATVM INTELLEGANT. EX EODEM LIBRO m.
Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. morum honestas ad diligendum deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit [*]( 3 cf. Gal. 3, 24 6 cf. Matth. 12, 2 Lnc. 6, 7 ) [*]( 2 pedagogo V 4 contemnentem GP: contemnente V deum V: dominum GP 11 pedagogo V 14 cap. CCLXXXn P CCLXXXIIII Gv 15 praefigit] praeficit v propriane] propria 9 16 ez persona dei uel sanctorum MV: om. GPtJ 25 fideideum] om. G1 deum MV: deum et proximum G2PtJ cuique sua MV: sna cuique GP sua unicuique v )
855
ad dilectionem dei et proximi cognitionemque proficere. de quibus omnibus primo libro dictum est. sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt, et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit, eoque contingit, ut, si quid scriptura uel praeceperit quod abhorreret a consuetudine audientium uel quod non abhorreret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. non autem praecipit scriptura nisi caritatem nec culpat nisi cupiditatem et eo modo informat mores hominum. item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit scriptura, figuratum homines arbitrentur. non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus: praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio. sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam atque roborandam et cupiditatem uincendam atque extinguendam ualent. caritatem uoco motum animi ad fruendum deum propter ipsum et se atque proximum propter deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter deum. quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. quae cum exinaniuerint animum et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum ant adiumenta quaerantur. item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit, ut prosit proximo,
[*]( 1 de quibus-p. 856, 3 tanto caritatis augetur MV: om. GPrJ 5 regionis a: religionis MV 9 a V: IN (b ras.) M 11 praecipit Y: praecepit M 15 arbitrentur V: arbitrantur M (?) 22 proximo a a: proximum MV 24 flagium (ti add. m. I) M 25 dicitur F: om. M 26 omnium Y: om. M flatia (gi add. m. 1) M priora V: peiora M ) 856
beneficientia nominatur. et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur.
Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur: ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, quem diximus. [*]( 8 Rom. 2, 5-9 19 Gal. 5, 24 26 Hier. 1, 10 ) [*]( 4 facto MV dictoque G 5 scripturis sanctis P ? adj om. 01 aliud (d ex t corr. m. 2) G 8 irae et] irae et cetera o PfJ j quae secuntur usque ad v. 29: quem diximus exhibmt MV, om. GPv 12 quaerentibus MV (cf. Ronsch l. c. p.443)z quaerat a 24 enigma Y 25 figorata M )
857
Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut intemperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. neque ullo modo quisquam sobrius crediderit domini pedes ita ungento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. odor enim bonus fama bona est, quam quisque bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae uaticinatione coniunctio meretricis, nec si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneo nudum esse flagitium est.
CCLXVIII. DE SENTENTIA GENERALIS IVSTITIAE: QVOD TIBI FIEBI KON VIS, ALII NE FECERIS. EX EODEM LIBRO III.
Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse [*]( 11 cf. Io. 12, 3 18 cf. Os. 1,2 23 Tob. 4,15 (Matth. 7,12) a ) [*]( 1 flagiosa (ti add. m. 2) G 2 sunt MPV: sint Gv persooa (}Pt1: personam MV 3 sutit] sint G\' 4 secreta (JSMV: sacrata GlpfJ quisquis autem usque ad finem capitis exhib. MV, om. GpfJ 11 unguento M 12 a] om. M1 14 quisque MV: quisquis a 21 balneo M: ualneo V 22 cap. CCLXXX P CCLXXXV Gf) 24 alii] alio P 27 luce F: lucem GPv putauerunt V: potuerunt v )
858
iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri. quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. non intellexerunt, ne multa commemorem, quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. quae sententia cum refertur ad dilectionem dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. nemo enim uult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum dei, se ipsum scilicet. et nemo uult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit.
Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter deum.
CCLXVIII. ITEM DE PIGVRATIS LOCVTIONIBVS NON INTELLECTIS TAMDIV VERSANDIS, QVAMDIV AD REGNVM CARITATIS INTERPRETATIO PERDVCATVB. ITEM EX EODEM TERTIO LIBRO.
Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.
Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, [*]( 5 Tob. 4, 15 (Matth. 7, 12) 26 Io. 6, 53 ) [*]( 1 per V: pro v ipsa v 2 quae cum sit-esse iiistitiam Gs PV: om. Gł.J 4 nullam (7\'P\'F: nulla Pl UBquam Gav: nuaq; P iustitiam] iustiam P 6 ulla] ullam V 15 cap. CCLXXXIIII P CCLXXXVI (h 16 tamdiu GP\'fJ: tamde V tamdi P1 18 (et 21) perdncatur] producatur v 21 hoc iam GPrJ 25 et V: ad v aut a )
859
non habebitis uitam in uobis, facinus uel flagitium uidetur iubere: figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. sait scriptura: si esurierit inimicus tuus, ciba illum, sitit, potum da illi. hic nullo dubitante beneficientiam praecepit; sed quod sequitur: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, maliuolentiae facinus putes iuberi. ne igitur dubitaueris figurate dictum et, cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficientiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, quo dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subuenitur. item cum ait dominus: qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem uetare putandus est, qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdet animam, id est perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. scriptum est: da misericordi et ne suscipias peccatorem. posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficientiam; ait enim: ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias.
[*]( 5 Prou. 25, 21 sq. Rom. 12, 20 15 Io. 12, 25 20 Eccli. 12, 4 ) [*]( 2 paasioni P*V: passionis Op.łJ dominicae Gay: domini O. Pv 4 eius V: ei Gv 6 hic nnllo-aequitnr GPv: om. V hic] hil P 18 quo V (<n. 1 et 2): qui Gv 14 miseria v 23 intellegas ergo peccatorem GPv: om. V ) 860
CCLXX. QVOD SCIRE DEBEAMVS IN OBSEEVATIONIBVS INTELLEGENDA- BVM SCRIPTVRARVM ALIA COMMVNITER PRAECIPI, ALIA SIN- GVLIS QVIBVSQVE GENERIBVS PERSONARVM. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA TERTIO.
Saepe autem accidit, ut, quisque in meliore gradu spiritalis uitae uel est uel esse putat, figurate dicta esse arbitretur quae inferioribus gradibus praecipiuntur, ut uerbi gratia, si caelibem amplexus est uitam et se castrauit propter regnum caelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt, non proprie, sed translate accipi oportere contendat; et quisquis statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: trade filiam, et grande opus perfeceris. erit igitur hoc etiam in obseruationibus intellegendarum scripturarum, ut sciamus alia omnibus «ommuaiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat, in suo quippe genere curandum est quod ad melius genus non potest erigi.
CCLXXI. QVOD VNA EADEMQVE BES PER SIMILITVDINEM POSSIT ET IN BONAM PARTEM ACCIPI ET IN MALAM. EX EODEM LIBRO III.
Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut quod aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. nam et [*]( 9 cf. Mattb. 19, 12 13 Eccli. 7, 25 ) [*]( 1 cap. CCLXXXV P CCLXXXVII Gv 6 quisque 7: quisquia GPv quis P1 7 esse putat GPVv: esse se putat a 14 etiam hoc Gv 21 cap. CCLXXXVI P CCLXXXVin Gv 22 similitndinea 11 25 praescriptam esse Gv aliquo F: in aliquo (h )
861
in uituperatione posuit fermentum dominus, cum diceret: cauete a fermento Pharisaeorum, et in laude, cum diceret simile esse regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur» sicut hoc est quod de fermento supra diximus. tale est etiam, quod leo aigO-iifcat Christum ubi dicitur: uicit leo de tribu Iuda, significat et diabolum ubi scriptum est: aduersarius uester d\\. bolus tamquam leo rugiena circuit, quaerens quam <deuoret. ita serpens ia bono est: astuti ut şerpentea, in malo autem: serpens Euam seduxit astutia sua. in bono panis: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi,. in malo panis: panes occultos libenter edite; sic e.t alia plurima. et haec quidem quae commemoraui minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari non nisi manifesta debuerunt. sunt autem quae incertum., sit in quam partem accipi debeant, sicut: calix in quam domini uini meri plenus est mixto. incertum est$nim, utrum iram dei significet non usque ad nouissimam poenam id est usque ad faecem, an potius gratiam scripturarum a Iudaeis ad gentes transeuntem, quia inclinauit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos obseruationibus, quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita.
[*]( 1 Matth. 16, 6 8 cf. Lnc. 13, 21 10 Apoc. 5, 5 11 I Petro 5, 8 18 Matth. 10, 16 14 II Cor. 11, 3 15 Io. 6, 51 MProu.9,17 20 PB. 74, 9 - ) [*]( 2 simile OPv. similem V 3 esse pi V: est OPlv post fennejvfcfyn add. V1 in tum; del. m. 2 6 quaequel quaque V 18 bo" (no add, m. a) G astuti PV: -łJtuti est- (ote add. m» ^) (J. 14 enam serp«i» (h astuta» V: to astaiiA GP" ) 862
CCLXXII. DE REBVS, QVAE NON IN CONTRARIA, SED TANTVM IN DIVEВU SIQVIFICATIONE PONVNTVR. EX EODEM LIBRO III.
Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et spiritum sanctum, unde est illud: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius, et si quid aliud atque aliud pro locis, in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. sic et aliae res, non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa sed etiam nonnumquam multa significat pro loco sententiae, sicut posita reperitur. -
Vbi autem apertius ponuntur, ibi discendum est, quomodo in locis intellegantur obscuris. neque enim melius potest intellegi quod dictum est deo: apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi, quam ex loco illo, ubi legitur: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. nec tamen ita, ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento positum legerimus non accipiamus nisi bonam uoluntatem dei. dictum est enim: et scutum fidei. in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas extinguere. nec rursus ideo debemus in annis huiusce modi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: induti, inquit, loricam fidei et caritatis. [*]( 6 cf. Apoc. 19, 6 7 Io. 7, 38 15 Ps. 34, 2 17 Ps. 5, 13 20 Eph. 6, 16 24 I Theu. 5, 8 ) [*]( 1 cap. CCLXXXVTI P CCLXXXYIIII Gv 10 unaquaeque GPłJ: unaquaque Y 14 intellegantar GPv: intellegatur MV melius] in melius v 15 deo] de eo a 16 ex] om. n illo] om. f) 17 domine ut] quam v 18 scutum GPv: secutum MV 19 monimento GPtJ monumento Pl legerimus GP"c: legeremus MPlV 21 possitis] positis v 24 lorica] lurica 01 loricam MP"V: lorica GP\'łJ 25 et caritatis] om. G )
863
Quando autem ex eisdem scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest, id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris, per quem scripturam illam sanctus operatus est spiritus, siue hoc assequatur siue aliam sententiam de illis uerbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. ille quippe auctor in eisdem uerbis, quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit, et certe dei spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari?
Vbi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat, ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. sed haec consuetudo periculosa est; per scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur. [*]( 1 Quando autem usque ad finem capitis exhibmt MV, desunt in G PfJ 17 diuina Y: dina M 22 tutius V: totius M 23 opacatas a: opacatis MV 25 eius MY: om. a )
864
CCLXXIII. DB WODIS LOCVTJONVM, QVOBVM CX)GWTI(QVEM NECBSSARLUI DICIT SCRIPTVRARVM (XMCVRITPATEBVS DISSOLVENDJS. EX EODEM HBRQ m.
Sciant autem litterati modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. quos tamen tropos qui nouerunt, agnoscunt in litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit — VQctfxfiara enim Graeci litteras uocant — signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem, qua loquimur, pertinentium. istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in diuinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. quamuis paene omnes hi tropi, qui liberali dicuntur arte. cognosci, etiam in eorum reperiantur loquellis qui nullos grammaticos audierunt et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. quis enim non dicit: "sic floreas"? qui tropus metaphora uocatur. quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces nec facta est propter pisces? et tamen a piscibus nomen accepit. qui tropus catacresis dicitur. longum est isto modo ceteros [*]( 1 eap. CCLXXXIII (mc) P CCXC QV 4 eodem] om. P libro III] 1. de doctrio* chmtfana, III GPv 6 locutioofis n 6 tropos GV: tropus Pv 7 exsistimare V 9 tropus P eorum** (que add. m. 2) P 10 scientia GPv: scientiam Y 12 iam] add. P* supr. uers. 15 yQa/upaTa] igrammata V gramala (ta add. m. 2) P gramatica v 19 enigma GPVv parabola lP; corr. m. 2 21 loquelia GPv 22 unlgns QPfJ: uultus V (m.t et 2) 23 tropus] trophus P 24 piscinam GPvt piscina V 26 catacresis G Y: catacressis P )
865
persequi; nam usque ad illos peruenit uulgi locutio. qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant; sicuti est quae appellatur ironia uel antiphrasis. sed ironia pronuntiatione indicat quid uelit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: "res bonas facis"; antiphrasis uero ut contraria significet, non uoce pronuntiantis efficitur, sed aut uerba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat, aut consueuit aliquid ita dici, quamuis dicatur etiam non e contrario, uelut cum quaerimus accipere etiam quod ibi non est et respondetur nobis: "abundat"; aut adiunctis uerbis facimus, ut a contrario intellegatur quod loquimur, uelut si dicamus: "caue illum, quia bonus homo est". et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens, qui sint uel qui uocentur hi tropi P quorum cognitio propterea scripturarum ambiguitatibus dissoluendis est necessaria, quia, cum sensus, ad proprietatem uerborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo uel illo tropo dictum sit quod non intellegimus. et sic pleraque inuenta sunt quae latebant.
CCLXXIIII. DE SEPTEM TVCONH REGVLIS, QVIBVS AD INTELLEGENDAS SCBIPTVRAS STVDIOSOS DICIT PLVRIMVM ADIWARI. EX EODEM LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA In.
Prima "de domino et eius corpore" est. in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et ecclesiae, unam personam nobis intimari — neque enim frustra dictum est [*]( 1 qui OPv: quia V 2 dicitur] om. P1 8 (et 4) ironia] hironia G PY antifrasis G antipharais P 4 indicat F: significat P 5 antipbcrasis (a ras.) G antipharsis P 7 sua habet OPv 14 qui nocentur PY: quid uocentur OP* dropi P 15 diaM. lendis P 16 quia] eras. in P 20 cap. CCLXXX 71111P CCXCI (h 21 tyoonii PY: tychonii G tichonii v 28 111] in de aeptem regulis tyconii P 26 iutimare (e in i corr. m. 2) P ) [*]( VIIII. ) [*]( 55 )
866
fidelibus: ergo Abrahae semen estis, cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus — non haesitemus, quando a capite ad corpus uel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. una enim persona loquitur dicens: sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornauit me ornamento, et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est quid Christo, quid ecclesiae conueniat, utique intellegendum est.
Secunda est "de domini corpore bipertito". quod quidem non ita debuit appellare; non enim re uera domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum, sed dicendum fuit: "de domini corpore uero atque permixto" aut" uero atque simulato" uel quid aliud, quia non solum in aeternum uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius uideantur esse ecclesia. unde poterat ista regula et sic appellari, ut dice retur: "de permixta ecclesia". quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando scriptura, cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis, cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorum. que corpus propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. ad hoc pertinet in Cantico canticorum: fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. non enim ait: fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque se esse dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium [*]( 1 Gal. 3, 29 5 Es. 61, 10 22 Cant. 1, 5 25 cf. Matth. 13, 47 ) [*]( 2 abrahae] om. v 3 a capite] capite Y a capiti P 4 una enim persona] add. P\' in mg. 6 sponsam] sponsum v 7 quid Christo, quid] om. v 8 conueniet P 10 appellare fVe: appellari P\' 12 quid OlPVv. aliquid O3 18 ypochritae v 14 uideantur esse V: esse uideantnr GSP uideantur (ll 15 ecclesia (* ex e corr. m. 2) P ista] Bta V appellari (i ex e corr. «. 2) i P 16 quae OPv: qua V 17 ad alios] aliis v 19 aliisj (om. de) v loquitur v unum] una v 20 Umporaiam P communione V 21 cantico OV: cantica P 22 (et 24) pelKtJ GP I )
867
bonorum et malorum. tabernacula enim Cedar ad Ismahelem pertinent, qui non erit heres cum filie liberae. itaque cum de bona parte dicat deus: ducam caecos in uiam, quam non nouerunt, et semitas, quas non nouerunt, calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et praua in directum. haec uerba faciam et non derelinquam eos, mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: ipsi autem conuersi sunt retro, quamuis alii iam significentur his uerbis. sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur. non tamen semper in uno erunt: ipse est quippe ille seruus commemoratus in euangelio, cuius dominus, cum uenerit, diuidet eum et partem eius cum hypocritis ponet.
Tertia regula est "de promissis et lege". quae alio modo dici potest "de spiritu et littera", sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus. potest etiam sic dici: "de gratia\' et mandato". haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. haec est, quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam haeresem uel auxerunt. laborauit in ea disserenda Tyconius bene, sed non plene. disputans enim de fide et operibus opera nobis dixit a deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a deo, nec attendit apostolum dicentem: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. sed non erat expertus hanc haeresem, quae nostro tempore exorta multum nos, ut gratiam dei, quae per dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit et secundum id quod ait apostolus: oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, multo uigilantiores diligentioresque [*]( 2 cf. Gen. 21,10 (Gal. 4, 30) 3 Es. 42,16 sq. 11 cf. Matth. 24, 51 24 Eph. 6, 23 29 I Cor. 11, 19 ) [*]( 1 ismaelem OP 7 mala V: male P 8 alii V: illi P 17 mandato Y: mundato P 20 haereaim 01 ytchonius GP 26 baeresim OP exorta] exhorta V 29 manifeste P 30 uigilantiores OP- nigilantior est V ) [*]( 55* )
868
reddidit, ut aduerteremus in scripturis sanctis quod istum Tyconium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur. ex qua sententia quibusdam dictum est: uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo. unde quis dubitet utrumque esse dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? plura sunt et alia testimonia, quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus, alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.
Quarta Tyconii ista regula est "do specie et genere". sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est, quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis gentium. hanc ille uocat speciem, genus autem omnes gentes. neque hic es discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regione tale aliquid in diuinis reperitur eloquiis. non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, sine Tyro sine Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in scripturis sanctis, quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus. orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est, uel, sicuti iste appellat, generi, cuius haec species. unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant, quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit. constitutum. fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de [*]( 3 cf. Rom. 12, 3 5 Philipp. 1, 29 ) [*]( 1 tychonium GP 5 credatis in eam GP 11 ista F: om. GP 12 partem GP: patrem V 13 unaquaeque GP: unaquaque V 18 ciuitate sed de unaquaque] add. P1 20 reperitur (JlpV: reperiatur GI supr. ttert. 27 sicut P 28 notitiam OP: notitia V )
869
Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. nec species semper exceditur. saepe enim talia dicuntur, quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum ab specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire. facile est quippe illud quod ait propheta Ezechihel: domus Israhel habitauit in terra, et polluerunt illam in uia sua et in idolis suis et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. et effudi iram meam super eos et dispersi illos inter nationes et uentilaui eos in regiones, secundum uias eorum et secundum peccata eorum iudicaui eos - facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israhel, de qua dicit apostolus: uidete Israhel secundum carnem, quia haec omnia carnalis populus Israhel et fecit et passus est. alia etiam quae secuntur eidem intelleguntur populo conuenire; sed cum coeperit dicere eis: et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum dominus, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. sequitur enim et dicit: dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et adspergam uos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris uestris, et mundabo
[*]( 8 Ezecb. 36, 17-19 16 I Cor. 10, 18 20 Ezech. 36, 23-29 ) [*]( 2 uel Y: et P 5 transitnr - de specie] om. P1 9 habitauit (u in b corr. m. 2) P 11 immunditia P menstruatae (ae ex a corr.) P 15 iudicaui P*F: indicabo P1 18 eidem GP: idem V 19 eis V: om. GP 20 et sanctificabo GP: om. Y 22 sciant P 28 aapergam P aqua Y: aquam P 29 simulachris V ) 870
uos, et dabo uobis cor nonum et spiritum nonum dabo in uobis, et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uos et faciam, ut in iustitiis meis: ambuletis et iudicia mea custodiatis et faciatis; et habitabitis in terram, quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in deum. et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. hoc de nouo testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi. scriptum est: si fuerit numerus filiorum Israhel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacram regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus omnibus gentibus redditum. et illud quod ait apostolus, cum testamenti noui gratiam commendaret, ut in comparatione ueteris emineret: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hoc esse. respicit et perspicit dictum, ubi iste propheta dicit: et dabo nobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. cor quippe carneum — unde ait apostolus: tabulis cordis carnalibus — a corde lapideo uoluit uita sentiente discerni et per uitam sentientem significauit intellegentem. sic fit Israhel spiritalis non unius gentis, sed omnium, quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod
[*]( 11 Es. 10, 22 18 II Cor. 3, 2sq. 21 Ezech. 36, 26 ) [*]( 2 nobis P\' (?) V (gr. tv v/uiv): uos GP* (cr. v. 22) 4 iustitiis GP: iustiis V 6 terram V: terra GP 12 arena P 15 regenerationis GP: generationis V 18 ueteris (i ex e corr.) P epistola GP 19 in tabulis GP: tabulis V 20 hoc P(?)V: hinc GP* 21 dictum G\'PY: ductum Gl 24 cor quippe carneum Gay: om. GlP unde PV: uide G 25 carnibus (al add. ta. 2) P post carnalibus add. Glp: cor carneum ) 871
est Christus. hic ergo Israhel spiritalis ab illo Israhel ca.rnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente distinguitur. sed altitudo prophetioa, dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc et, cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. unde et illud quod ait: et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam id ipsum repetens: et ha.bitabitis, inquit, in terram, quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israhel, sed spiritaliter sicut spiritalis Israhel debemus accipere. ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra uiuentium, ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis praedestinationisque firmitate iam data est, quae danda suo tempore patribus credita est. sicut de ipsa gratia, quae sanctis datur, scribens ad Timotheum ait apostolus: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri. datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispensatione ac praedestinatione dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat: quod esse dicit manifestatam.
[*](13 cf. Eph. 5, 27 15 cf. Ps. 26,13 19 II Tim. 1, 9 sq. ) [*]( 1 illo israele P 5 isto F: ipso P 8 ait * (et add. m. 2) P inducam uoa GP: iudicamus Y 9 id] ad PV 10 terram F: terra GP 11 non carnaliter GP: concarnaliter F carnalis] carnali F carnales P 12 spiritales P 15 patribos] partibus P 17 praedestinationisqae F: uel praedestinationis GP 18 patribus F: a patribus GP (sed a ras. in P) sicut] add. P1 supr. uera. 19 thimotbeam V tymotheum P apostolus ait GP 21 gratiam OP: gratia V 22 manifestata GP: manifesta Y 24 dispensatioue Y: dispositione P dis..positione (po ras.) G 25 ac] ac w (b raa.) G 26 manifestam (ta add. tN. 2) P ) 872
quamuis haec possunt intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. et ideo recte dicitur piis, quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.
Quintam Tyconius regulam ponit, quam "de temporibus" appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche ant legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi [*]( 2 cf. Apoc. 21, 1 16 Luo. 9, 28 19 Matth. 17, 1 sq. et Marc. 9, 2 26 cf. Matth. 12, 40 ) [*]( 1 possunt V: poBsint Gt P possit G1 8 poterunt GIp: potnerunt GXV 6 tychonius GP 16 diei] dici P 17 did, quo] diei quod P 20 compotasse V 23 toto V: tota P 25 adiuncto Y: adiuncto scilicet GP die inlucescente GP* V: diem lucescente P 26 tres dies et G pi V: om. P* 27 legitimus P numerus P; )
873
libenter agnoscunt. plerumque enim numeri huius modi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: semper laus eius in ore meo. tantundem ualent et cum multiplicantur siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti — unde possunt et septuaginta anni Hieremiae pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos ecclesia — siue per se ipsos, sicut decem per decem centum sunt et duodecim per duodecim centum XLIIII, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi. unde apparet non solum temporum quaestiones istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.
.Sextam regulam Tyconius "recapitulationem" uocat, in obscuritate scripturarum satis uigilanter inuentam. sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad propria, quae praetermissa sunt, latenter narratio reuocetur; quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. sicut in Genesi: et plantauit, inquit, dominus deus paradisum in Aedem ad orientem. et posuit ibi hominem, quem formauit. et produxit deus de terra adhuc omne lignum speciosum et bonum in escam, ita uidetur dictum, tamquam id factum sit, posteaquam factum posuit hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est quod plantauit deus paradisum et posuit ibi hominem, quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. [*]( • 2 Pa. 118, 164 3 Ps. 38, 2 6 cf. Hier. 25, 11 10 cf. Apoc. 7, 4 19 Gen. 2, 8 sq. ) [*]( 6 ieremiae P 9 XLITTI V: quadraginta et quattuor P 15 inaentum (?) V 17 propria F: priora GP praetermissa GP: termissa V 20 aedem V: aeden G eadem (sed a rae., et m in n ras. corr.) P 22 adhuc de terra GP 24 paradyso G 28 quia GP: qua V )
874
denique secutus adiunxit: et lignum uitae in medio paradiso, et lignum scientiae boni et mali. deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat et re uera hoc sequebatur, atque ait: et sumsit dominus deus hominem, quem finxit, et posuit eum in paradiso et cetera. post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat, non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic uigilanter intellegatur, qua reditum est ad ea quae fuerant praetermissa. itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et gentibus suis. enumeratis quoque filiis Sem dicitur: hi filii Sem in tribubus suis, secun-I dum linguas suas, et in regionibus suis, et in gentibus suis. et adnectitur de omnibus: hae tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus. hoc itaque quod adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, id est una lingua omnium, ita dictum uidetur, tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram, etiam secundum insulas gentium una fuerit omnibus lingua communis. quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: in tribubus suis, secundum linguas suas. neque enim dicerentur habuisse
[*]( 1 Gen. 2, 9 6 Gen. 2, 15 18 Gen. 10, 20 16 Gen., 10, 31 sq. et 11, 1 I ) [*]( 1 adiuncxit P paradiso Y: paradysi P 2 scientiae G\' PV: sciendi Gl 9 ipse ordo P 11 reditum est scripti: re-I dictum est GlPV reditur a G* in mg. 13 hi] hii V 15 gentibus Y: in gentibus GP 16 hi] hii F 17 saas et in V: suas in GP 18 tribus GP: tribabus Y 19 Noe] neo V 22 hoc itaque — una omnibus] om. P 23 lauium Y ) 875
iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. ac per hoc recapitulando adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas, et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. fit ista recapitulatio etiam obscurius. sicut in euangelio dominus dicit: die, quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de caelo et perdidit omnes; secundum haec erunt omnes dies filii hominis, quo reuelabitur. in illa hora qui erit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non reuertatur retro. meminerit uxoris Loth. numquid cum dominus fuerit reuelatus, tunc ista seruanda, ne quisquam retro respiciat, id est uitam praeteritam, cui renuntiauit, inquirat, et non potius isto tempore, ut, cum dominus fuerit reuelatus, retributionem pro eis quae quisque seruauit uel contemsit inueniat? et tamen, quia dictum est: in illa hora, tunc putantur ista seruanda, cum fuerit dominus reuelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis inuigilet, adiuuante alia scriptura, quae ipsorum apostolorum adhuc tempore clamauit: filii, nouissima hora est. tempus ergo ipsum, quo euangelium praedicatur, quousque dominus reueletur, hora est, in qua oportet ista seruari, quia et ipsa reuelatio domini ad eandem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur.
Septima Tyconii regula est eademque postrema "de diabolo et eius corpore". est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodam modo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni, [*]( 10 Luc. 17, 29-32 (Gen. 19, 24) 24 I Io. 2,18 26 cf. Rom. 2, 5 et 13, 11 30 cf. Matth. 25, 41 ) [*]( 1 fecerant (aot erae.) P 2 recapitulandam P 11 erant omnes GPV: erit a 16 ista V: sunt ista P ista sant G seruenda P 17 praeterritam ex pterritS corr. P1 25 quoaique GP: quibusque V 26 qua V: quo P 30 quodam modo GPi quod admodo V supplicium GP: supplicio F ignis aeterni (s aeterni add. m. 2) P )
876
sicut Christus caput ecclesiae, quae est corpus eius, futurum cum illo in regnum et gloriam sempiternam. sicut ergo in prima regula, quam uocat "de domino et eius corpore", uigilandum est, ut intellegatur, cum de una eademque persona scriptura loquitur, quid conueniat corpori, quid capiti: ita et in ista nouissima aliquando in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur ecclesiae, donec unusquisque de hac uita exeat uel a frumento palea uentilabro ultimo separetur. quod enim scriptum est apud Esaiam: quomodo de caelo cecidit Lucifer mane oriens et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona uel ad eandem personam dicta sunt, in ipsa contextione sermonis de diabolo utique intelleguntur, et tamen quod ibi dictum est: contritus est in terra qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse conteritur, nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit puluis, quem proiciat uentus. a facie terrae.
Hae autem omnes regulae excepta una, quae uocatur "de promissis. et lege", aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet, quam ut pos-j sit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. nam ubicumque uelut aliud dicitur, ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. quae cum fit, ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero, ubi non solet, laboratur, ut intellegatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusue dona dei sunt in [*]( 1 cf. Eph. 1, 22 11 cf. Luc. 3, 17 12 Ei. 14, 12 II 20 cf. Ps. 1, 4 ) [*]( 1 quae V- quod P 2 regnum V (m. 1 et 2): regno GP gloria sempiterna GP 5 corpori F: capiti GP capiti F: corpori GP 12 quomodo PV: quomodo enim G cecidit de caelo GP 14 eandem GP: eadem V (m. 1 et 2) 20 proiciat p. Y: proicit P1 )
877
ingeniis hominum uel adiutoria tribuuntur. proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis, quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque, quantum uisum est, satis egimus, non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium litterarum, ut in scripturis sanctis genera locutionum sciant et quomodo apud eas dici aliquid soleat uigilanter aduertant memoriterque retineant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent, ut intellegant. in eis quippe litteris, quarum studiosi sunt, legunt, quoniam dominus dat sapientiam et a facie eius procedit scientia et intellectus, a quo ipsum et studium, si pietate praeditum est, acceperunt.
CCLXXV. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: ABSORPTA EST MORS IN VICTORIAM. EX LIBRO QVAESTIONVM OCTOGINTA QVATTVOE.
Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus ? aculeus autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi [*]( 11 Pron. 2, 6 15 (et 17) I Cor. 15, 54 sq. 25 Gal. 5, 17 ) [*]( 3 tnuoslatis Qi transactis PV 8 aliquid V: aliqui P soleant P 12 * facie (a add. m. S) P procedit V: om. G P 13 ipsum et V: et ipsum GP 14 cap. CCXC P CCXCII Qv 15 (et 18) absorta QV 16 aictoriam PV: nictoria G octoginta quattuor GV: octogesimum P 18 uictoria G 21 signjticare P hoc] ho P )
878
resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio\' dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in\' paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat! animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus. mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio,\' quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet
[*]( 1 resistant F: adaeraantnr P 3 uoluntati V: bonae uolunUti G\'P bonae aoluptatis G* 4 multis V: multas P 5 carere PSY: capere P2 9 bonos angelos V: per bonos a. P 10 moleetetur G PV: molestet a 12 omnino V: omni modo GP cum in paradiao GP: om. V 13 paradyao GP denegatae GP: delectataeI V delectationis G3V: delectationi. (a ras.) P dilectionis G1 bonae uoluntati] bonae uolnntatis V uoluntati bonae GP 17 uenatuB GP: bene natus V 18 subrepens PV: subripiens G\' delectatio GP: delectatione V 20 aculeum V 22 cohibere P1 23 in defectu GP: inde factum V est animae] animae"", (est add. m. 2) P 24 uocauit (uit a m. 2 tn ras. P) PF: uocamus G ) 879
committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis subruitur.
CCLXXVI. DE QVADRAGINTA ET SEX ANNIS AEDIFICATIONIS TEMPLI. EX OMILIA EVANGELII SECVNDVM IOHANNEM.
Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud?
Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse.
Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si [*]( 8 (et 19) Io. 2, 18 sqq. ) [*]( 2 almorta G V uictoria G 4 subrnitnr V: sobrueretur (v add. m. 2) P obruetur Gv ó cap. CCXCIII (h j num. om. P 6 et MV-. om. GP 7 omilia PV: omelia GM 18 post illud add. P1 in mg.: et hoc ex libro anonymo CLIII questionum causa loci peraentis cergimns (?) 18 enangelista M 21 snscitabis MV: excitabis P 23 surrexisse M )
880
enim ista uerba quattuor scribas subinuicem, id est nomina quattuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis — unde dicit dominus a quattuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium — si ergo facias ista quattuor nomina graeca avaroXr;,quod est oriens, dvaig, quod est occidens, agxrog, quod est septemtrio, fxeorjfxjSQia, quod est meridies: avaroXij, durig,aQxrog, fieorjppQia, capita uerborum Adam habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadraginta sex numerum? quia caro Christi de Adam erat. ad litteras computant Graeci. quod nos facimus A litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est B ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta, uocatur in numeris ipsorum quattuor, et sic per omnes litteras numeros habent. M quod nos dicimus et isti dicunt my, XL significat: dicunt enim my TeooaQaxovra. iam uidete, litterae quem numerum habent, et ibi inuenietis XLVI annis aedificatum templum. habet enim Adam alpha, quod est unum; habet et delta, quod sunt quattuor: habes V; habet et iterum. alpha, quod est I: habes VI; habet et my, quod est XL: habes XLVI. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt et inuentus est iste numerus in litteris XLVI. et quia dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. ipsam autem carnem, quam traxit de Adam — Maria enim de Adam et domini caro de Maria — Iudaei crucifixerunt;
[*]( 4 cf. Matth. 24, 81 (Marc. 13, 27) ) [*]( 8 quod F: quid P 5 anatole MV anathole P 6 orieni PV: orientis M dyeia OMPV arctos GMPV 7 (et 8) mesembria 6MPV 11 (et 12) alfa P 12 ubi P: ibi V 18 (et 14) uocantnr P 16 M] om. P* my GPi moe V 17 moe F tesseraoonta PV litterae F: istae litterae GP 18 habeant P inuenietis pI: inuenitis GP* inuentis V 19 alfam P 22 haec OP: hae Y 27 post Adam add. m. rec. P: hinc iam ez libro eiusdem (eina de P) sci angustini in questionum LXXXIHI ) 881
et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruce erant occisuri. illi soluerunt templum XLVI annis aedificatum, et ille triduo resuscitauit illud.
HOC EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.
Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus . conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, quo significat summam — quia VI et nouem et XII et X et VIII in unum coactis fiunt XLV — addito ergo, ut dictum est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.
HOC EX LIBRO TRINITATIS IIII. T. V.
Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus [*]( 20 cf. Io. 2, 20 sq. ) [*]( 1 resuscitaturas GP: se suscitaturus V 2 illi V: illi autem P 4 titulum om. GP 6 CCLXXVI V: ducenti septuaginta sex P 7 procedere MptV: procedere et perfici GPl 13 quo V: quod P quia V: quasi P 18 quo V: quo die GP conceptus V: conceptus est P creditur (r prior ex u uel a corr. m. 1) V 19 eodem V: eo P 21 quot V: quod P 24 Hoc ox libro tuque ad finem capitis exhibent MY, om. G h ) [*]( VIIII. ) [*]( 56 )
882
intellegitur. dixerunt enim, quia XLVI annis aedificatum templum. et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet VIIII menses et VI dies, qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a maioribus dictum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. VIII enim kal. apriles conceptus creditur, quo et passus. ita monumento nouo, quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea, congruit uterus uirginis, quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur VIII kalendas ianuarias. ab illo ergo die usque ad istum computati CCLXXVI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est, quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut euidentissime et robustissime euangelii testimonio declaratur.