Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

QVOD DEI LEX ALTA QVAEDAM DISCIPLINA SIT. EX LIBRO II DE ORDINE INTER CETERA ET AD LOCVM.

Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur, oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit; et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse peruersa non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, [*]( 1 ammirabiliua DT amirabilius Glvl 2 spectatur D 5 et inter c. Gv 6 cernerent D 9 sicut D 11 demonstratur D G1 demonstret G1v pollitiatur Gl 14 primo DGP dicor T 15 uiciendum Gl 16 quod om. v 17 at] ad P 18 deridantur v 19 nomo T 21 multitudines D\' multis G\'v 23 animantibus G1 manifestatus adesse D(?)Glv 26 transscribitur G Tv )

125
quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant; amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant; nihil eneruiter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate [*]( 2 nosesse G1 3 Beqj D 4 uita T adolisoentibus P 5 beneriia D uenereis v 6 guttoris D inmoderato DO Po culto D\' ornato D\'GIPv 7 innanibus 01 negutiis D pigritia G2v 8 ęmultatione T inuidientiae P1 10 tutus D 11 ineruiter DOl 12 audaciter PT autdacter G* 13 frenant P\' 14 uellint DG\'P\' 15 minimum P 16 at pi 17 pntant v quo Gl 18 eius D\' 19 delectat Gt 20 non sint DOPv: sunt T inuido D inuitio v 23 nimine D rempuplicam P1 24 aministrare D perfici] perfecti T 26 conuerteret DG1P1 27 decoctae D decocte Ol )
126
seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum [*]( 1 loca Glv longo D amicus DGlPx 2 habiant 01 hebere G\' 3 spectantibus Gv superb. D superbi Gl superbis ne G2vcurrent Gv apti v 4 dō D cogitant Pl 5 optant v tranquillitate DT 6 sibi] siue GPlv 7 peceatamque T peccatamque v 8 erudire G-v; ri debeant a m. 2 in ras. P 9 instituerent v1 11 re om. D ratione priorem (om. est) D aliud - aestimatur a m. 2 in marg. inf. P 12 plures Glv apetendo G-v 13 multitudine DGlT 15 peritos et imperitos D 17 docilis esse DGv esse docibi a m. 2 in ras. P bona D 19 uita Dv 20 per] pro Gl" 21 praedita GfP 24 conprehenditur T 25 ante et add. DGPv uniuersorum uniuersorum om. DGPlv )

127
principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque notis constanter operam dederint, aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere [*]( 2 oltramD1 4 uocis D contemnentis D 7 inconcusso P* inquonasse D 8 minus (om. ue) DG*Plv 9 dificilius D liberare G laborare PI" est add. P7 10 firma om. DGPv summae atq (om. ea est quae) D 14 perituram v perituraurum D\' furtunarum G1v;om. T 15 cupiditas GlPv 19 ipsum propter G depressit D 21 que tanta (oml et) D possint Gv faciant GPvv 22 pendant P\' 23 humilitatem DG1 P1v 24 initia G1v initio 03 infirmiusque P 25 dispotitionum D combagibus P1 26 misteriorum DP ministeriorum Gv )
128
qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.

QVOD AMORE SE SEQVENTIBVS DEVS AVCTORITATIS VIAM SEPTEMPLICITER MVNIVERIT. EX LIBRO DE MORIBVS ECCLE- SIAE CATHOLICAE.

Quaeramus quemadmodum sit homini uiuendum. beate certe omnes uiuere uolumus; beatus autem neque ille dici potest qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiam si optimum sit. nam et qui appetit quod adipisci non potest cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non esset fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset aegrotat. nihil autem istorum animo contingit sine miseria: nullus igitur illorum beatus est. quartum restat ubi beata uita inueniri queat, cum id quod est hominis optimum et amatur et habetur. quid est enim aliud quod dicimus frui nisi praesto habere quod diligis ? praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate uiuere cogitamus. nam quisquis quod se ipso est deterius sequitur, fit et ipse deterior. oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi; sed tale esse debet quod non amittat inuitus. quippe nemo potest confidere de tali bono quod sibi eripi posse sentit, etiam si [*]( 1 quae Glv indica 01 ad post indicia add. GXPX 2 taliter DG\'Pv 3 furtunae Gxv 4 maioris D2O1v 5 quisquia P 7 amores sequente D auctoritat€ sua P 8 ex eodem P 10 beatae DT beati GP1v 12 qualecumque-quod amat add. m. 2 in marg. G 13 h. et quod P 14. 15. 16 qui] quae 61 14 adepisci et 16 adepisceudum D 16 apetit P 17 isto DGv 18 igitur] autem P quarum Glv quantum P beate G2v 19 inueniri (om. uita) 01 uiuere G2v quaeat D1 23 est] eius 01 deteriur D1 25 ammittat P )

129
retinere id amplectique uoluerit. quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse quis potest? quis uero dubitet hominem sapientem si sequi satis putauerimus, auferri nobis etiam repugnantibus posse? deus igitur restat, quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate uiuimus. secutio ergo dei est beatitatis appetitus, consecutio ipsa beatitas. sed quo pacto sequimur quem non uidemus? aut quomodo uidemus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est, ut in lucem ueritatis aciem titubantem uelut ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. quam uiam nobis deus et patriarcharum segregatione et legis uinculo et prophetarum praesagio et suscepti hominis sacramento et apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione muniuit; quare ratiunculas nostras diuinis submittamus affatibus.

Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere iubes. diliges, inquit, dominum deum tuum ei toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. quid uis amplius? et Paulus: diligentibus, inquit, deum omnia procedunt in bonum. dicit etiam ipse dilectionis modum: quis ergo nos separabit a caritate Christi? et cetera; et post pauca: certus sum enim quia neque mors neque uita et reliqua. si ergo nulla res ab eius caritate nos [*]( 19 Dent. 6, 5 et Mattb. 22, 37 22 Rom. 8, 28 24 Bom. 8, 35 25 Rom. 8, 38 ) [*]( 3 seque Gx 4 auferre G1v 5 aseqaimur P assequemur Qv 6 niuemua D 7 appeditus D1 beatitas] beatitatis D1 pacio T 8 uedemus P1 9 sumus homines T 10 quo D 12 opagata D1 oppacata P inducant D auctoris D 14 homines DT 15 apostolQ D1 . testimonia P1 martirum P 16 muniunt D rariunculas D 19 iubis D1 diligis DP1 21 et om. T 23 etiam] enim D 24 caretate D Christi] dei P 26 nos om. P ) [*]( vnn. ) [*]( 9 )

130
separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? nemo nos inde separat minando mortem; id ipsum enim quod diligimus deum mori non potest, nisi dum non diligit deum, cui mors ipsa est non diligere deum, quod nihil est aliud quam ei quicquam in diligendo atque sequendo praeponere. nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus deo, nostra mente potentior. non separat uirtus; si illa uirtus hic nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens deo; sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur deo; si in nobis est, ipsa coniungit. non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei a quo nos separare moliuntur artius inhaeremus. non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit deus et nihil est ipso deo melius, qui iam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.]

X. DE PRINCIPIO GENESIS. ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Mosen quod de his [*]( 1 quid-separat om. Gv non solam in marg. add. P1 2 separat inde P inde] unde v 3 deo Gv 4 cui] cum G2v dilegere D deum om. Gv 5 in om. P 7 angelos D 8 inheremoB vl dm D 11 inherendo T sin] si in P 12 sin (om. in) DGlv alia G\'tJ 14 seperant D hoc] eo G7v 16 non] nos Gl promisio P 18 post est add. P: n separat altitudo neq; pCundtI. Si haec uerba scilicet altitudinem vel pfundita 20 de om. T genesi T 21 inter cetera et ante ad add. DGPTv 22 dicendum D 23 et 24 moyses et moysen DGfJ moises P dicos MV 24 dicerit D )

131
uerbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque uerum esse: o uita pauperum deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram. qui non mihi hoc dicunt quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Mose sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est; et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem quod contendunt non hoc sensisse Mosen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo; quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt indicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius, sed omnium nostrum quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium; qui enim loquitur in mendacium, de suo loquitur. [*]( 26 Io. 8, 44 ) [*]( 1 loqueris D1G1 Pv loquaeris T respondere DVT 2 aliquando DG1v 3 ille sensit DGPTv 4 ut. uerum nostrum D* ut. uerum noeter G1v 5 utrumque] totumque D1G1v uorum om. Dlv 6 corde P 8 aederant D1 sed] se P 9 moyse G1P1 mori T moysi G2P2v myose Dl 10 sed] se P uera D\' -11 uero DIGI 13 alternum est om. T 18 uirum D ideo] deo D\'G\'v amant T 14 alterum est om. D1G1PTv 19 tyfus V typus G\'PfJ tipus D* tempaa D1 efl P pperit D1 90 alius Mv aut illius onte sed add. 03 21 noetroram DGlPv communione V 22 imoDens D nolemai D\'MTV habire D1 25 commune G1P1 lOam D\'P 26 in MY: om. DGPTv ) [*]( 9* )
132
attende, iudex optime deus, ipsa ueritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et uide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando si ipse Moses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter duo praecepta caritatis sensisse Mosen quidquid in illis libris sensit nisi crediderimus, . mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia cuius dicta conamur exponere. [*]( 3 cf. I Tim. 1, 8 14 cf. I Cor. 4, 6 15 cf. Deut. 6, 5 et Matth. 22, 37 ) [*]( 5 uocem D" (in mg.) MV: uoluntatem D1G1PTv paucificam T ante si add. P: uocem 6 uitemus D* quod] quae Pl dico D\'P dicis-quod om. D\'Gv 7 quaero P1 uidimus Dl inuidemus (om. id) P 13 ea T uiderimus D 16 et post corde add. G3PT anima et ex DGPTv nostra} nam G\'v 17 post nos ras. 3 litt. in V propter] p. quae G\'T 18 moysen DGPv moisen T quicquid GPv 22 erui] serui MV timere D\'G\' moysei MV 24 quam] q; iam Va )
133

XI. ITEM DE EODEM PRINCIPIO, QVOD MAGIS PROSIT MVLTIPLEX SENSWM PROLATIO, 81 NON SIT CONTRA FIDEM. EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsum tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: "dixit deus: fiat illud, et factum est illud", cogitant uerba concepta, finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circuminspicit. quorum si quispiam [*]( 1 eap. XXVI DGPTv 2 de] ex DOPTv 3 fidelem T 5 parnnlo co P\' 6 qaelibet Gx 7 que 01 locarum D eodem] eorum P 8 dispensata oris G2v sermocinatoris D sermocinatoribus P aermone G2v 9 modolo Gx scatetet (et a m. 2) P 11 loquillaram D amfractuB T 13 aliqua MY molem DGTv inmenti D* immense Gxv potestate D\'G\'T 14 ipsam DG Tv 15 dua MV magno v 16 contenerentnr D conterentur 01 17 f. illad] f. lui P1 et-illud om. v 18 concepta MY: coepta DGPxTv et fioita DGPTv temporalib. MV 19 corum P eristeret P1 22 sine T 23 infirmatas T 25 cireuminsp. — uilitatem a m. 2 in marg. inf. M circumspicit DGPTv )

134
quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat donec uolet.

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opacata frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos; uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram [*]( 1 in ante dictorum eras. in M conas V curas P 2 tu post et addl DIP 8 miserire Dl quae GlfJ 6 uerba om. Gv opaca GPTv opaga D 7 fructecta T eius D* 8 carpiunt P 9 tua] iuum G1 tuum est G2v aeterna D1G1 est stabile G. 10 et futura om. D1 Buperare G1v 15 dissimilitndine v in forma MPlV 18 remotiora P 19 locua JDP1 loca v pulcras D uariationes a: narrationee DMP1 TV" 22 respicit Pv 23 loquetur a aliud Dlt) ididsm P1 26 qui] om. T; quae v 27 fecit P alius—terram om. T1 hoc ipsum v )

135
creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspcimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum quae commemoraui difficillime intelleguntur, duo media [*]( 1 materiarum MV credidit P 2 unum T* 4 nominae D\' 5 omnibua D2P2 materia ex materie correctum P 6 terri P id post modo add. DPTv 7 consnmaretnr P sensiblisque P 8 molis D 9 prumtasque D prnmptasque P\' proptasque T 10 degestasque P* 11 uisibilem atque inuisibilem T adque P 13 snscipimns Po 15 primum D\'o 17 comrptibiliBque T 18 formata et uninersa v 19 potest D 21 primum inf. D* 22 formattl D* absordus P1 modo] quomodo D1P1v 28 aeternitati D\' 25 tempora v dictione D 26 sonos J)* )

136
facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat quomodo prior sit sonus quam cantus? ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest. sic est prior materies quam id quod ex ea fit: non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior interuallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur. tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit nec ex eo quicquam reperies quod resumtum arte componas; et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior: neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quando quidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus; sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. hoc exemplo qui potest [*]( 2 incommutabilia (om. mutabilia) v 3 priore D1 atutum M acotum (u ras.) D acuto P* 4 ///agnoscere (om. magno) M denoscere DPl 8 prior om. P quia-prior in marg. inf. pi ipse Pv fecit v 9 tempore om. P1 10 sonus Dv informis DI" canto Dl 11 furmam D pr. 12 arcba v 14 at] sed Pin ras. cantum DMV 15 eius] est T 16 canticum P 17 repperies libri 18 qui] quia P 20 priore D 21 perficiendi (om. per) DPTv popotentiam V pr. potentia DMPv 22 cantandi MY" 23 canto Dv 24 post sonus add. D*: uerum etiam speciosus 25 uerum - sonus om. MY sonus om. D )
137
intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum egerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior — quia profecto meliora sunt formata quam informia — et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret.

In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

lta cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non [*]( 2 terram (nec) DF; m expunxit m. 1 in V 3 rurum T\' exser T aerum v 5 narrare DlPT uelud P 6 com (o ex u corr.) D profectu D 7 informa DP praecedetur P praeceditar e aeternitatg P 9 sententia post diuersitate add. D condiam (om. cor) T pareat D 10 miseriatur D\' lege om. D; legS P 11 utamur (uta am. 2 in ras.) D ac] hac D 12 moyses PTfJ 13 hii MVv 14 nestio D1 15 loquutus MV 16 pftruolis D1 bona om. DPTv 17 cupiose D 19 dominum on. DPTv 20 uana D\'T 21 scriptore D1 22 honeremns D\' relante D1 24 utilitatis] uti (ut M) litteris MY 25 cum aliia P1 26 relegiosius D )

138
utrumque potius, si utrumque uerum est ? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit ? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ei multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. [*]( 18 cf. Ps. 142, 10 ) [*]( 2 aliud omnino DPTv quis (om. piam) T in om. D 3 quur DM illa] i. omnia DTv omnia illa P q quem D1 quę v 5 intrepitus D\' 7 uere D carpere P possit D 9 huc D 11 uerum D 12 ea. P 13 hic om. D uere D 14 nondum possumus v 15 inuenire DP 16 es et] esset v 17 quia P uidet DPTv 18 deducit P\'v lętare v 19 eis] his 0 si ille - sententiam om. Dpr. 20 uiris DT" 21 si ig. MPXV: sit ig. DPTv illam MV 23 demonstrans f) demonstra T 25 parcas D )

139

XII. ITEM DE PRINCIPIO LIBRI GENESIS. PRINCIPIVM LIBRI GEITESIS AD LITTERAM.

Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel moneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit attendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia. si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caelum et terram, utrum spiritalis corporalisque creatura [*]( 5 cf. Matth. 13, 52 15 I Cor. 10, 11 17 Gen. 2, 24 18 ef. Ephes. 5, 32 ) [*]( 2 Principiumlibri (primi add. D9) de geneai ad litteram DPTv; et qaod sps dl supferebatur sap aquas add. P 4 biperdita Gl 5 eraditum om. P 6 nono 0 7 autem add. P1 supr. uers. 8 omniub;∗ V (a ras.) 9 narrantur 01 10 monimtor D\'P\' 11 tanto modo DGl 15 haec autem 01 16 illis (OM. in) T genisi D 18 ecclesiam DlGlPl 19 scrudaada D* alligoricam D allegoriam Gl 22 in tral. in P 24 operarQ V* operarari P operi 11 25 caeli et terrae DO P r, utrum—terrae om. T1 )

140
caeli et terrae uocabulum acceperit an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita sicuti esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles? an caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio quo facta est perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc imperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur, corporalis quidem eo quod dictum est: terra erat inuisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est: tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem, quo solo modo formari potest ut non sit abyssus, et inluminari ut non sit tenebrosa? et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux, quae si esset, utique super esset et tamquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est? [*]( 1 acciperit DGlMV tantammodQ v 2 spiritale GIPI 4 utri*sque (u ras.) D 5 terram DPV pro spiritales G1P1 7 conuersatione D1G1v 8 corporis Gx 10 materea Dl uisus DGlPlv 11 perceptabiles GIV 12 qua v pr. 14 ininperfecta MV 15 abissum D 17 utri.sque (u ras.) D 18 autem post terra add. T 20 arant P 21 tenebrosQ P 22 solum T 23 formare T abisus D 25 quia non erat add. D* in ras. 26 superfunderet DGlMPTV 27 incummutabile Dl incommutabilem MV incorporalem Gt V incorporali M incorruptabile T 27 est deus DGTv )
141

Et quomodo: et dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux. quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram: fiat lux, eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux. an etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius meus dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est. et si ita est, qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux? quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium. quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux, et quis erat quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio? quid ergo dicemus? an id quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo [*]( 17 Mafctb. 3, 17 22 cf. Gen. 11, 7 ) [*]( 1 dixit (om. et) D 3 dš (s a m. 2) D: deo OlPv dei T 5 quomo P est] est ergo T ergo est P 7 fia P 9 temporalis teroporaliter P 14 tales Ov creaturas G\'v 16 dicentes D1 19 hanc G* sonante om. P 20 uox ista DOPTv 22 quae iam P* 23 loquutus MV 24 at P 25 haec om. P 26 dicimus DGP\'v 27 intellegimus P diceretur DGPv 29 ipsnd MV perteneat D )

142
dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei, patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus quando et aliquando, aeternum tamen est uerbo dei quando fieri aliquid debeat, et tunc fit quando fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.

Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; ut quod dixit deus: fiat lux, et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur. et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra, et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus, fiat lux, et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit deus, et deinde per partes exequendum quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est quia per uerbum suum fecit quidquid fecit? [*]( 1 Io. 1, 1 et 8 ) [*]( 1 erat ante apud om. Gv 3 satis—facta Gs: om. libri 5 qaod] quo D lax om. D 6 deo patri PT quaeternas D 8 temporalia P 9 uerba DP* 10 debuisset in MV; t et i a m. 2 m F 13 spiritalis GPv quid - spiritale om. D1GP1v 14 creatura esse prima P 17 nt] et D 18 reuocante et creatore G3: reuocantem et creatorem libri 19 intellegitur DlGlv 21 terram D 22 terram DMV 23 caeltt P 24 quod] quae P <4 D cum Gv 25 exequendo D 26 est om. D\' )

143

An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis sine corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum [in natura uerbi eius coaeterni reuocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur? in qua conuersione et formatione, qua pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et imperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id quod principium est insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae, per id autem quod [*]( 18 cf. lo. 10, 30 ) [*]( 3 forma 01 formam uerbi (m u et bi a m. 2 in ras.) D 5 uolaentem DIGITv uolaentes Ppr. coaeternS P 6 imitatur (imi a m. 2 in rtJI.) D inperfecio P 7 aammae TV 8 imitator G* 10 id (om. est) D\' 11 sit 01 13 in natura-po 145, 23 trinitatis agnoscimas desunt in MV reuocantis (re a m. 2) D: prouoeautis OPv 15 execuntur P 18 similitudinem 01 pari] patri P qaia DP 19 hac D1 haec Gv 20 fili P1 23 in om. OP 24 fili DOxP cummemoratio D1 25 quid D\' et dixit DGPv 26 creturae p 27 existens Ppr. quod] i D5 )

144
uerbum est insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statu hoc est quod ille.

Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere sed etiam hoc est uiuere quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam: quia non sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. ideoque interrogatus quis esset respondit principium, quia et loquor uobis. quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam: quia [*]( 21 Io. 8, 25 ) [*]( 2 emitando D 4 quid Dl 6 et ante etiam add. G ei uiuere GPv et uiuere D 7 uera P 9 uerbo] uero DlOlv 10 (esse) qua 01 quam D1Pv q, D* 11 incommutabile Gl 12 formator Dx autem om. DIG1v13 sapientiam T 14 exsistit P uiuit 01 17 nollo D\' 18 creatore D\' 20 posset D 21 quia] qui Gv et om. P 23 quid Dl aeterno] et nono v more si om. 01 24 qo aeternum P benignitatis DIGl 26 pterea P 28 ferebatur v aquas P )

145
riae aquae nomine appellare uotuit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formam. sint omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari; atque concrescere ; siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem: e superferebatur utique spiritus dei quia subiacebat scilicet bonae uoluntati, creatoris quidquid illud erat quod -formandum perficiendumque incheauerat; ut dicente deo in.] r uerbe suo fiat lux, in bona uoluntate hoc eat in beneplacito eius pro modo sui generis maneret quod factum est et ideo dictum est quod placuerit scriptura dicente :- et facta est lux; et uidit deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae quae caeli et terrae nomine i. propter id quod ( de illa perficiendum erat commemorata est trinitas insinuatur creatoris- nam- ; di,.. cente. scriptura, in principio fecit deus caelum et terram, intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium 1 est;,, dicente autem scriptura, et spiritus dei superferebatur super aquam, completam commemorationem trinitatis agnoscimus ita et in conuersione atque perfectione creaturae ut rerum species digerantur, eadem, trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generatio, cum dicitur dixit. deus et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae [*]( 1 mateream D\' 3 appellens D\' 8 uolontati (ntati a m. 2) D uolentati Ta I queqa G1 10 uolontate D \' bono placito DP " 11 manerit D .12 placueret G114 exhordio T M ia antenomine add. D1 patri G3: patris DG1PTv " per G2: et D1G1v om. PT r creatae] eteaterae (ur a m. 3) D \' 23 cognoscimue D 24 conuersione D conuersatione P2(in ras.) v conuefsatioeum G1 te post atque add. Ov perfectione -D \'; ut] utrum (om. rerulffy P\'1 \'• 25 dege∗rantur D digeratur v insinuatur Wfi 28 generator G2P2Tv1 generatur DG1Pv1 dicetur Ol 27 qua a: quo Itbri ) [*]( vnn. ) [*]( 10 )
146
modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.

Sed cur commemorata prius quamuis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei, prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quae diligit subiciatur, propterea cam commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait; et alio loco: supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuare spiritum dei ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit ut fieret. duo quippe sunt propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo quod maneret, spiritus dei ferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc et de omnibus: manent enim [*]( 14 I Cor. 12, 81 15 Eph. 3, 19 ) [*]( 1 modolo D 3 quur DPT quorum memorata (om. cur) MV cummemorata D 6 inferentem G1v 8 aegeDus MV indiguus v 9 cum om. DPl memoraretur Gv 10 beneuolentia PT 11 neceeritate Dl 12 habundantiam T abundantiae M 13 memorat T dic«turus (i ras.) D 16 at] et MV 17 ferri-cui in ras. MI superferre Ox cHmodins P 21 enim om. P 23 sit] fit V* 24 saperferebatar P\'T 26 deus om. Gv bona DGPTv 26 de prius om. T et alterum om. GPTv maDe. T manente Gl manente Dlv )

147
quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque retum temporalium saeculorum pulchritudo contexitur.

XIII. OOKTRA BO8 QVI DICVNT: NVMQVID IBI FVIT MOVSES, QVAHDO PBCIT DEVS CAELVM ET TBR&AM, VT CREDATVB EI? EX LIBRO DE CTVITATE DEI XI 1NTBB OETBBA ET AD LOCVM.

Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus deus est; sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit. mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. ubi eum audimus P nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio feoit deus caelum et terram. numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. locuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet annuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram; qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei, [*]( 19 cf. llatth. 18, 10 ) [*]( 1 quidam D* supergressam DlIITV bolabilitatem F1 2 nero] ergo DQPv 3 modo D1G1v deeoessionem P1 disoesrioaem G1v, eeMionem T 4 temporalium MY: om. DQPTv saecularis P paloritado DP 6 oap. XXVIH DPT XXVIIII 0 VIIII r 6 mosee T 7 terra T ut—ei om. P\' 8 XII P inter—locum om. DQPTv 10 eet deas v 12 audiai. bu P\' 18 melios D1 14 deaa om. (h 16 non om. T qaem T 17 tranefert (ert a m. 2) D amicus 01 amicts G2v9 19 ennarnit 01 narrat P loquuntur GIPT 20 uolontateqae D\' 21 his] eis D 98 teetes Pl eat] et D1G1P1 credeadom T\' ait) sic y ) [*]( 10* )

148

XIIII

1 Cum igitur unum mundum \' ingenti. quidem mole corporea, finitum tamen et loco\' suo determinatum et operante \\deo factum esse dicant,\' quod respondent de infinitis extra mundum locis cur in" eis eis opere deus cesset, hoc sihi respondeant de infinitis ante mundum temporibus cur in eis ab opere deus cessarit.\' et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed, isto iii quo est loco mundum. constituerit cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem qua id factum est nulla possit humana comprehendere I natura: ita non est consequens ut deo aliquid existi- .[..

149
150
cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt. qui die quarto factus refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uecasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris, [*]( . 21 Gal. 4, 26 22 I Thess. 5, 5 ) [*](2 motabiliB v se om. T 4 deus fecit PTv 5 sexte add. P* in marg. perficientur v6 nocatio P1v 7 aut etiam impossi- Wle PTv 8 nottu P1 10 prioree PTv 11 uerbo dei PTv 12 eadem MV 13 nocta MV , lux sit P H quod v alterante T mota F* 19 significatūv 20 spiritalibusP 24 noctisrF; ram.2 25 diei PTv: die MV (cf. btd. ad Cyprianum ed. Hartel) 26 scientia] seientiae MV comparationem MTVi conparatione P0_ )

151
nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed: facta est uespera et factum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cam ad laudandum et amandum refertur creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.

Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requiescunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia [*]( 82 Pb. 148, 5 ) [*]( 1 nergitnr P1 in rat. 2 relinqaetar P denumeraret v 5 foeta v 6 cognitio] cogitatio Pb 7 quam P* in rat. cam OM. MV 8 qua] qaae v ideoq; v quae - potest om. T quae MV: qui P (ā in ras. a m. 2); on. v 10 cognitionem PT U ipnu P1 m ras. 20 fere litt. iptius-cognitione om. v cognitionem MPTV firmamenti- interP2 in marg. 12 post inter add. v: ipsos dies unus est, Cam in cognitione 18 cognitionem MV 15 luminariūP2 in ras.luminaris v 17 nttiUum P1 uolatitium] aolaiam v 24et requies PTv 25 domos P )

152
res aliqua laetos facit; quanto magis eadem domus pulchritudine sua faciat laetes habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut "theatra plaudunt" "prata mugiunt",cum in iliis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam illo quo signifieatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eerum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere ; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est; promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et I sabbati . praecepto praecepto legis in ueteri dei populo figuratum est,-.-..

XV. QVOD LVCIS NOMINE] ETIAM ANGKLI SIGNIFICATI ATQVE CREATI POSSINT INTELLEGI. EX EODEM LIBRO XI INTRA CETERA ET AD LOCVM.

Vbi de mundi constitutione sacrae litterae to:cuntur\',\' non euidenter dicitur utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine ubi dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uel potius lucis huius de qua loquor significati sunt. non autem esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, [*](1 (et 2) lactus P1; ante 1. ras. 9 litt. prècritadine v i 3 dicantur v quo] quod P -i 5 plaudunt et mugiunt P: bis] ilHt v \' boues] uobes F 6 in Ulo PT \' 9 profetica et 12 profetia P 11 conscribta V 13 et ante per add. v -15 enim (om. et), Pv 16 uetere Tt - 17 cap. XXX PT 18 lacis]lucus Tx .19 inter—locum om. T -81 łoquuntur PT 22 sunt Px 28 si om. P1v 26 exsistimo V 27 in om. P1v. )

153
154
ergo erant angeli, quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? absit. in promtu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret. numquidnam secundo? ne hoc quidem; tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. nimirum ergo si ad istorum dierum opera dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri, sed idem ipse unus ad implendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter (senariam uel) septenariam cognitionem: senariam scilicet operum, quae fecit deus, at septimam quietis dei. cum enim dixit deus: fiat lux, facta est lux; si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum dei filium, ut ea luce inluminati, qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit lux non in se ipso, sed in deo: a quo si auertitur angelus, fit immundus, sicut sunt omnes qui uocantur immundi spiritus, nec iam lux in domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit. [*]( 23 Io. 1, 9 ) [*](2 ergo om. Po factas 2* dicimas Pv 8 promptam T qaod vpr. 4 distincta P 5 sumpserunt Pv 6 ne] nec v 10 quae] qui PY 14 senariaa uei o: om. Ubri septinariam v 16 facta] et facta PTv 24 inlaminaait v 26 lux sit Tv 30 ammiseio T )
155