DE FALSIS ET DECEPTORIIS PVRGATIONIBVS. EX EODEM LIBRO IIII T. XII.
Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo, quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus, quos tanto maligniores quanto superbiores suae societati inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum, tanto grauius anima ruitura, quanto sibi uidetur erecta sublimius.
DE HIS QVI SIBI PVRGATIONEM DE VIRTVTE PROPRIA POLLI- CENTVR. EX EODEM LIBRO IIII T. XV.
Sunt autem qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari; quos ipsa superbia maxime maculat. nullum enim uitium est, cui magis diuina lege resistitur et in quod magis accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa [*]( 1 praeponendo G1v ipsae ponendo D 2 exorreat G\' 4 iudiaait D sit DG\'P 8 Ex eod. 1. IIII. de falsis et cetera T 9 sci augnstini episcopi add. P 10 Dequaquam] sic nequaquam P hic quamquam G\'v sacrilegas legas T ; legas del. m. 1 12 trahit Gv superiore D 14 superiores DGlPo societatis D\'PT 80cietates D* inspirant Glv 15 pennas G\'PT 17 animae DGPTv ruiturae DGPTv uidentur G\'v erectae G2v 18 Ex eod. 1. IIII. de his cetera DGfJ 20 quidam ante qui add. G3P2 21 inherendo P* 23 resistatur Gs quo D oaius PT 24 summam D )
104
interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeuiens et ad terram repromissionis repugnando transitum negans per crucem domini, quae Moysi manibus extentis est praefigurata, superetur. hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum ascendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam ? aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno, ad eam uenienti, quo dedignatur ille portari?
QVOD TESTIMONIA QVAEDAM VENTVRVM CHRISTVM PRAENVN- TIAVERINT, QVAEDAM VENISSE TESTATA SINT. EX EODEM LIBRO T. XVIIII.
Ecce ad quod missus est filius dei, immo uero ecce quod est missum esse filium dei. quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur, ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. at testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt, quaedam uenisse testata sunt. factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. et [*]( 1 nisi aut T 2 difficientem D interpraetatur DT seuiens libri 3 promissionis PT 4 mosi T in manibus P extensis T 5 operitur Dl iste Dl 6 potuerit D\' 7 incommotabilis P ueritate Gl ueritates D1 10 erabescente D1 Glv 11 conacendere DST 13 eum D\'Gv uenientemD quod DOl illi 01 portare D 15 testa P sint om. Gl 17 es GlP quid G1 18 quicumque G* 19 mundaramur Ppr. contemplendam T 21 amissionis Gpr. 22 ad DG Plv sed T 23 factam (h 24 quam Gv factae sunt omnes creaturae T 26 demissis DGlP )
105
nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.
ITEM DE EODEM MEDIATORIS SACRAMENTO. EX LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM PRIMO.
Quapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est: consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo [*](1 magni Dl uidentar T 2 crederitur D crederentur T ugnas D1Gv magna P magnos Gv 5 portentia Gl eis (om. ia) D 9 sit om. D; esse Gl esset (om. ipee) GHf 10 rationales T rationabilis D\' 11 sapientis D\' 14 prudentia DGv 16 eandem D 18 moriretar GlJP salute D salutis Pl etpatiendo a in marg. inf. 21 anima DGv rationali DGlPTv oreretnr T 23 optimum P1 25 mortis T debetur Gw 26 at] uita Gpr. 27 et om. T nobilia DQv )
106
libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.
QVID PLATO POSSET, 81 VIVENS INTERROGARETVR, DE CHRISTIANA RELIGIONE RESPONDERE. EX LIBRO DE VERA RELIGIONE.
Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem [*]( 1 Plat. Tim. p. 29 c Cic. Tim. 3 12 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 thimaeum G thimeum BPv 4 ab G* in ras. reuocaremur GIPTh reuocarimur D 7 et a: om. libri 9 temporalis DGTv temporales P1 que Gv 10 himie DGlPv aBsummis DP 14 ∙ē∙ post factus add. P 16 est post magnum add. DGv et prius om. DGxPl 18 aliquanto D 20 discensionem DP1v 21 ipsi P1 apostolus DP1Т1v1 apostol G 22 possit P si uiuens possit DGtJ )
107
uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a magistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum, si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ui, si qui possent percipere, non prauis opinionibus
[*](2 de eius discipulis P 4 sed] semper T uidiri D uidere Gv 6 st GlPl 7 inaenBibilium Gv 8 hac D\' impraesae DOl 9 oppinionee v generent D G P1v 11 se om. T mu GH 12 distantem Gv 13 unam DGlP 14 crederint D sit cQtera G1 in ras. 17 datam T 18 affeciatnr D efficiatur Plv 19 meriri D merere 01 20 consuetudine DGlP 22 imaginibna] in manibus T 23 pbantasmatae T phantasmae P1 U queant 01 26 quaererent 01 26 existerit Pl 27 saltim GT1v si uir Gv sibi P si (om. aere) T ualeret Gv 28 puuis DG ) 108
multitudinis implicati uulgaribus obruerentur erroribus, eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri nisi quem forte ipsa dei uirtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum nec hominum magisterio, sed intima inluminatione ab incunabulis inlustratum tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt et omnia perpetiendo quae horrescunt ei omnia faciendo quae mirantur genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret de honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possi existimari quanti honores debeantur sapientiae dei, qua gestante ille et gubernante pro uera salute generis human magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mere retur. quae si facta sunt, si litteris monumentisque cele brantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus cole batur deus et ubi talem nasci oportebat, per totum orben terrarum missi electi uiri uirtutibus atque sermonibus diuin amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disci plina inluminatas terras posteris reliquerunt; et ne de prae teritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie pe gentes populosque praedicatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil; si ad ho percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur e tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tine
[*]( 22 Io. 1, 1-3 28 Mattb. 6, 19-21. ) [*]( 1 implicati nulgaribus P"T: tamultuosi (lti D) uulgi DGPlv; t a m. 2 in G 2 iudicarent PT illi D 6 infirmitate D roborarit Pl 7 magestate GlT 8 orrescunt T orriscunt J inborrescant P 9 miratur DP\' 11 facili P 12 existimai Gv quae DGlPlT 13 illo T 14 mererentnr Gtv 15 mon mentisque G2v 19 sic P\'v conflrma P1 22 populusqi DGl principium D 26 percipiendo DGl 27 anriendae G1 mentes D 28 abscondere P thesaurus D ) 109
et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis: accepisti alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt; quae autem non uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus: nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt; si tot iuuenum et uirginum milia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur; quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, tamquam peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni per
[*]( 5 Gal. 6, 8 8 Luc. 14, 11 9 Mattb. 5, 39 11 Ibid. 44 Luc. 17, 21 12 II Cor. 4, 18 15 I Io. 2, 15 et 16 ) [*]( 1 eiterminant Grv furis D\' effodiant P1 et] ef 01 3 tioea neque om. T exterminant G2v 4 effodiant Pl thesauros Gl 5 luxoriosis 01pl 9 accipisti D 11 dilegite D 13 sed—uidentur om. v 16 dilegire D 18 urbem D1 22 pulularunt DGlPv 24 peruersa v persam 01 25 perhibe- Uitar e1 26 ut post tamquam add. G\' 27 talia disputasse Gv 28 talia T pollicitatione et sponsione DGv ) 110
omnes terrarum partes, quas homines incolunt, sacra christiana traduntur; si haec cotidie leguntur in ecclesiis et a sacerdotibus exponuntur; si tundunt pectora qui haec implere conantur; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc uiam, ut desertis diuitiis et honoribus huius mundi ex omni hominum genere uni deo summo totam uitam dicare uolentium desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur; si denique per urbes atque oppida, castella, uicos, agros etiam uillasque priuatas in tantum aperte suadetur et appetitur a terrenis auersio et in unum deum uerumque conuersio, ut cotidie per uniuersum orbem humanum genus una paene uoce respondeat sursum cor habere se ad dominum: quid adhuc oscitamus crapulam hesternam et in mortuis pecudibus diuina eloquia perscrutamur? si quando autem ad disputationem uenitur, Platonico nomine ora crepitantia quam pectus uero plenum magis habere gestimus?
Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam uirtute purgandam summo deo subicere atque subiungere uanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt, si tamen cum his dignum est disputare. qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant deum et cedant deo, per quem populis iam omnibus haec credenda persuasa sunt. quod utique ab ipsis fieret, si tantum ualerent; aut si non fieret, crimen inuidentiae uitare non possent. ergo cedant ei a quo factum est nec curiositate aut inani iactantia impediantur, quominus agnoscant quid intersit inter paucorum timidas coniecturas et manifestam salutem correctionemque populorum. illi enim si reuiuescerent, quorum isti nominibus [*]( 2 cottidie Pv 4 adgrediuntnr DGPv 6 dedicare D 7 terrarum om. T 8 se D orbis D\' 9 pribatas T1 tantam v1 a om. D 11 cottidie PTv 12 respondeant D corda p2 dominum] deum D\'G Pt\' qui P1 13 eiternam DGXP mortuus 01 16 gestemus 01 17 sensibilim Gl 19 unum G1v unam D 20 est dignum cum his Gv 21 et prius del. m. 2 in G dm D 23 ab] ad D 24 fierent DT euitare Gv credant Dl 26 qui minus Gv 28 reuiuisoerent GXP* nominibus] in (om. D) hominibus DT )
111
gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus, dicerent fortasse, si tales essent quales fuisse memorantur: haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursus agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur hominibus et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt; aut si hoc non faterentur nec facerent in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus uiscoque reuolare. nam tertio uitio curiositatis in percontandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri.
Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam qui eadem sacra suscipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uideremus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret. haereses namque tam innumerabiles a regula [*]( 4 curre P talia D1 6 populos Glv et] sed G* contnetudine DGl 7 illas D1 10 mutas P1 mutis P* motans D sentiiB Glvl 11 recentiorem G1 nostrorum] numerum 01 numero D nimirum G2v 12 post hoc ras. 6 litt. in G 13 siperbia Gl remanentis D\' 14 dixer P 15 ///uolare P; re ras. rariositates D percunctandis G2Pv 16 quos G1v iste Gl ow. D maximae T nun P 17 ad zpiana salutc D 18 ille GlPl predirentnr (pd. D) DGxv 19 quo DGlPv 20 cuius DT" 21 quq Glf) suspiciebant P 22 bona T diuerea Gl 23 scolis P stolis D testem multitudinem DG1 24 uiderimus D 26 heresis Glv innumerabilis Gt )
112
christianitatis auersae testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de patre deo et sapientia eius et munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur quam ueritas postulat. sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus nec sacramenta nobiscum communicant. quod in illis minus mirandum est qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt; sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione quamuis parium sacramentorum propria uocabula propriosque conuentus non in sermone tantum sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani et Ariani multique praeterea; nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est. posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere, nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes rudimenta noui populi ab humilitate surgentia in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt aduertere atque ita in uetere homine remanserunt. quae cum ita sint, neque in confusione paganorum neque in purgamentis haereticorum neque in languore schismaticorum neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos
[*]( 19 cf. Matth. 3, 12 ) [*]( 1 auersi D ammitti PT amitti 01 7 communicent PJ nimis G2v 11 qui-celebrantes om. v quia DGlP 12 cebrantis et diiparis D1 13 difendere T 15 propriusque DGlln 17 fotiniani Gv potiniani P arriani libri 18 scismata v 19 uentilationes DxGl 20 lenitate P1 21 uni om. D 25 ueteri G2v 26 in alterum om. Glv 27 scismaticorum v schismatorum T ) 113
qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.
Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.
QVAM CONGRVE HOMINIBVS SAPIENTIA DEI CHRISTVS HVMANITATE SVBVENERIT. ITEM EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.
Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam cam ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter — nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato — sed hominibus [*]( 20 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 1 quia D ortodoxi DGt) orthodizi T1 2 integritates Gl 3 enim] omnia D 4 prouectos D2G1P1 5 uigilare GIV; eui II m. 2 in rtll. P uoluerunt D gentibus D* 6 operationes G1 8 comparationem T: comprobationem DPv 11 ammittendi T amittendi GPv carnalis D1 14 tegminibus P; t et g a m. 2; teominibufl T 16 subueniret Gv 18 nulla T1 beneficentius T beneficins G1v beneficiis DGl genere D 20 hominum v 21 habitabit Gl 25 non id postea D aethereo P 36 tollerantiam GTv ) [*]( VIllI. ) [*]( 8 )
114
in uero homine apparuit. ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. et ne quis forte sexus a suo creatore se contemtum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, [licet ementes et uendentes flagellando eiecerit e templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit?] uetere quippe seruitute transacta tempus libertatis inluxerat et opportune iam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio. miraculis conciliauit fidem deo, qui erat, passione homini, quem gerebat. itaque loquens ad turbas ut deus nuntiatam sibi matrem negauit; et tamen, ut euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat; doctrina enim deus apparebat, aetatibus homo. item aquam in uinum conuersurus ut deus dicit: recede a me, mulier; mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea. cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit; honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit; carnales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contemsit; contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit; iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? dolores cOrporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est; mori metuebant: morte multatus est; ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est;
[*]( 4 cf. Retract. 1, 13, 6 11 cf. Matth. 12, 48 13 cf. Luc. 2, 51 15 Io. 2, 4 17 cf. Io. 19, 26 sq. ) [*]( 3 contentum G1 suscipit DT ex om. GlPl 5 eiecit DGPv de DGPv hoc quid T 7 suasiones et potestates Gl ueteri DP 8 aeruituti D oportune DGPv 9 esse T 10 reconciliauit D 11 passioni D passione P regebat DGPlv 13 subtitus G1 doctrinam D 17 quia Gl mOliretur GlP 18 sattelitis DG1 19 adpetebant DG adpetebat P1 20 inhihabant GlPl 23 sustenuit D 25 dampnari Gl dolore Gv dolore D execrebantur T1 ) 115
omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus carendo uilefecit; omnia quae uitare cupientes ab studio deuiabamus (ueritatis) perpetiendo deiecit. non enim ullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea quae ille contemsit aut fugiuntur quae ille sustinuit. tota itaque uita eius in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. resurrectio uero eius a mortuis nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt deo, satis indicauit, et quemadmodum cuncta seruiant creatori suo siue ad uindictam peccatorum siue ad hominis liberationem quamque facile corpus animae seruiat, cum ipsa subicitur deo. quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri numquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et uindictam potuit. et haec est disciplina naturalis christianis minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata.
Iam uero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus quid aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit? nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt; et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur nec suauiter inueniretur ueritas. neque si essent in scripturis sacramenta et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum cognitione actio conueniret. nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur, populus timore constrictus [*]( 2 diniabamns Gl 3 ueritatis a: om. libri perendo P1 iecit GlPl elegit G2v 4 quae-fugiuntur v1 in marg. inf. 5 nutenuit D uita eius T 6 disciplinam horum T 7 nihilomium DGlPv 9 quemammodum DT siue - peccatorum om. (h 13 modo effieitur G2P1v 14 ante et haec add. P1 heri; expunxit *. 2 ad haec D 15 autem om. D 17 potius DGPlv 18 post partim add. T1: apertissimis param; fitl. m. 2 20 impliuit D 21 expositi Gl 22 facillimae DT 24 scribturis DT sacramenta T: om. DGPv ) [*]( 8* )
116
tempore seruitutis in uetere lege multis sacramentis onerabatur. hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam dei, quae per prophetas uentura canebatur. quae ubi uenit ab ipsa dei sapientia homine assumto et in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi, hoc est sub uno deo liberae multitudinis continerent. multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt; ita nec seruiliter alligant, sed exercent liberaliter animum.
ARGVIT VOLVPTVOSOS, CVRIOSOS, SVPERBOS. EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.
Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qu?: propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia [*]( 1 ueteri G*v legem Dx honerabatur DPl 2 utili tabu Gl utilitatis v utilitatib; DP 3 quae] at G2v ab om. G2v ad D ipsam D 4 et libri: a quo a libertate T 5 e ante pauca add. Gtv 7 haebreo T 9 renouata P 10 se P* se et DGv 11 uoluptuosus DP1T1 curiosos om. Pl superbus P1 15 uanum DGlP* aliquando expectaculo Gv specta saeculo (sae add. m. 2) D dilectatus P 16 ezpetent D2T. expetenti Gl -18 quoque 01 20 oferri T auferre DGP1v 21 aduersitatis DGl 26 sibi a m. 2 in ras. P domina T )
117
uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. dic, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt ot dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare molientibus: non temtabis, inquit, dominum deum tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem; qui uni deo tantum sub- iectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione
[*]( 4 I Io. 2, 16 11 Matth. 4, 1-10 et LucI 4, 2-12 ) [*]( 1 hominibus GlPl 2 sum v studio P\' 3 intellere P non T 4 omnem D 7 notata sunt DGPv et post nam add. P* 8 uoluntatis P1 iDfirmę P1 amatoris GlPl significet P1 9 curiosus et superbua DOlPl 10 cauendū P 11 inquid 01 at ille] ait illi G\'v 12 solut P solo pane P 15 decepi D 16 uoluptatem D\' uoluntate P\' 17 proBtratiB T 19 ille T1 20 incelebra T 21 se om. Ov praecipitarit 01 precipitare P 28 intelligerimui Gl ) 118
iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.
QVOD MELIVS SIT AB HOMINE QVAM A VITIO VINCI. EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.
Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uinoere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud uitium.
Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit [*]( 1 specolo T 8 hos oculos D osoculos Gx hosculos v praecipipitatur P cognuscat D 4 quod] quia GP1 7 qui D* 9 turpidine Gl turbidine v exercibilius DGl 15 quolibet v 17 homini Otv 18 ad ante ab add. G1 uersario Gl 19 eripere G1v 20 cruciatus P1 21 pcipiendum P1 24 ille DP inuidit DG1P1 26 ammittere T 27 quem GlTl )
119
tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare
[*]( 2 cf. Tob. 4, 15 4 Rom. 13, 10 6 cf. Matth. 5, 44 23 cf. Lnc. 9, 60. 62 et 14, 26 ) [*]( 2 uellit G2v1 accedere DPl malo DPl 6 noster D\' 9 auferi T 10 inuictus P1 si] se D 12 balnea G1v auineaJa v uictam Gv 13 uoluntatis P1 15 foeto G1 quod 9 amandna Dlh; ab P1; b in ras, 4 litt. homine P1; om. DG" 16 amanda P ad om. P 17 ne] nec DGPv si v 19 quinque T ut adfines v 21 praecepit Gv 22 consuetodine DGXT consuetudinis P1 23 aptum] acceptum P1 regnO P necessetudinea T1 neceesitudinis v 24 ederet DGlPl uidere G1 decet DGPv ) 120
illud quod ad deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. quid ergo mirum, si ad regnum non peruenit qui non communem, sed priuatam rem diligit? immo utrumque, . ait quispiam; immo illud unum, dicit deus. dicit enim uerissime ueritas: nemo potest duobus dominis seruire; nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. uocamur autem ad perfectam naturam. humanam, qualem ante peccatum nostrum deus fecit; reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. diligat homo proximum tamquam se ipsum. certe enim sibi ipse nemo est pater aut filius aut affinis aut aliquid huius modi, sed tantum homo. qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testamento suo ad unam hereditatem uocat.
Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura, [*]( 5 Matth. 6, 24 18 Ex. 20, 17 ) [*]( 3 priuatim DGl 4 ait] aut Gtv 7 uocamur (om. re) DG naturam ad perf. GlPl ad nat. perf. DG*v 8 nostram Glv 10 quam rem v oderemus P1 inde ut G* ut inde v optemus v oderemus D 11 ergo om. Pl temporalis D aeternitates DGlPl 13 ipsi G\'v adfines Pl 14 tantummodo D 19 ipse in ras. a tn. 2 G 22 cogniti Pl 24 fili D 29 pactam T posse; e a m. 2 in ras. P )
121
quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene oantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur
[*]( 3 eantabr D 5 inuidit DPlv cantante GlPl cantantem D 6 ilia 62 quod Gl qld D 7 auferre Pl 8 talius D 8 inuidit DG1P1v cantante D 10 adcommodatius D G1P1v dici] dicipi D decipi Gl quia-potest in marg. vnf. v 11 enim] eam Gv pręueniuDt G2" 13 quod D cantor T 14 queat) quae ait D qua sibi] quasi T ezibeatur T 15 coooinitur P turpos sit D 16 sep P 18 humanisse v 22 quia] qui G1P1v ipse G1 potet P 24 illi D 25 uirissime Pl ) 122
inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam subuersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia
[*]( 26 Rom. 5, 3sqq. ) [*]( 1 beneficontiam GxTv 2 beneuolentiam DP 8 diligit Ov 5 familiarum D prumptiuB DP 6 alliquitur Gl 8 deditus P deditis DGv 9 omnibua] minime DGv 10 coniactioribus T 11 lucorum T 12 iungitur G gignimur T 14 diligere D* quod DPT: qui Gv 16 necI ne P 17 ut om. Gw 18 aufret D si om. Pl 20 conaulationem P 21 offitiosis P 22 expectationem G\' enim om. DGv 24 monimento DGlPl inimititias PT 25 uero P 26 paruO P1 27 post patientia et probatio add. P: autem ) 123
probationem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus.
Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset et amaret sapientiam. quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi et quo debeamus redire correcti. iam uero cuncta spectacula et omnis illa quae appellatur curiositas quid aliud quaerit quam de rerum cognitione [*]( 3 data 01 5 proflcerit P1 discit DGPv 6 eis] in eis G2v 7 coeperint T 9 inuenimas DGPv quid Glv nostro] om. D; non GP1v 10 sine] cum v discedet T 12 uinci P* 14 dilectat P1 15 regnari Pl dilectat P1 wgnatari D 16 eum] enim v \' 19 illa D illum 01 uidit 01 20 M om. v 21 profecit Pl fiat GlP 25 qu5propter D libertates et uere D 26 ipsa GlfJ 27 significemnr GPv quod Gl debemns Glv 28 uero om. T )
124
laetitiam? quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam spectator omnis peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat?