Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCII.SEQVITVB SETEXTVS: VTRVM APVD HAERETICOS FIAT NECNE REMISSIO PECCATORVM.

Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut, si dixerimus dimitti, respondeant: "ergo est illic spiritus sanctus" quia, cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti; si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. ,,et si ita est" inquiunt ,,communio nostra [*]( 1 cf. 1 Cor. 10, 11 8 Gen. 21, 10 11 Mal. 1, 2sq. 20 Mstth. 28, 19 21 Io. 20, 22 sq. ) [*]( 1 ficura A 8 ismaheli AP 4 erit] ri obduxit m. 2 V n 5 pacificifice A ligimam (ti add. m. 2) Y 6 legitimo] legitime e 7 sed] ed Y & P; tras. A 9 unitati V 12 concubito P uno utero] una matre p 18 sunt pi" 14 cap. cern A GCXX P CCXXI Ov 15 sequitar setextas] om. P; B. textas v aaereticos aput r heredicoB A fiat] om. A necne] ne P1; ()III. Ov 17 demittantur A 18 dimitti (di in ras.) V 19 insuflante V inflante v 21 fili A 22 dimittuntur A tenueritis] retiaueritiB A-)

664
est ecclesia Christi. non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio." una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec possunt ecclesiae tot esse quot schismata. si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: "ergo" inquiunt "non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis; quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini."

His ita resistimus, secundum scripturas eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt sibi ipsi respondeant. quaero enim, ut dicant utrum dimittantur peccata ubi caritas non est. peccata enim tenebrae animarum sunt. audimus Iohannem quippe dicentem: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc; nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. si ergo dicimus non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? quid est enim renasci per baptismum nisi a uetustate renouari? quomodo autem renouatur a uetustate cui peccata praeterita non dimittuntur? quod si renatus non est, nec Christum induit. ex quo conficitur, ut denuo baptizandus uideatur, quia dicit apostolus: quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse; et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. quod si ita est, et peccata dimissa [*]( 4 Cant. 6, 8 14 I Io. 2, 11 22 Gal. 3, 27 ) [*]( 2 peccatorum] peccaram A 5 est columba] es columba A matris PH> 6 quot] quod V scismata P" ibi] ibidem v 7 uerum v baptismos (v a m. 2) P baptisma v 8 suscepistis v 9 uos] uox A 10 resistemuB APl 13 audimus AV: audiuimus pt., audiamus P* quippe iohannem APo 15 scismata Pv 16 ezcaecaecarentar (cae del. m. Z) V excareutur (ce add. m. 2) P exercerentur v 18 enim] om. v renoaare P 19 renoaantur V a] om. P* 20 renatus] natas Pb 21 quia] quid P 22 quotquot] quoquod P1 23 in] om. A 25 Christum] xpo A )

665
sunt. quomodo ergo dicit Iohannes: qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc, si iam facta est remissio peccatorum? an non est in schismate odium fraternum ? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia nisi odium fratris?

Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: "non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis, et propterea nec baptismum Christi." nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, Magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt: "ita u, quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero, cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. "quia" inquiunt "postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores apostolos credidit."

Quid, si ad ipsum baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata an non sunt dimissa ? eligant quod uolunt; utrumlibet elegerint, sufficiat nobis. si dimissa dixerint, quomodo ergo spiritus sanctae disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto operatus est peccatorum remissionem? si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? quod si dementissimum est dicere, fateantur uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor [*]( 1 I Io. 2, 11 20 Sap. 1, 5 ) [*]( 1 iohannis Å 2 si] sed v 4 dixerit (it ex im corr.) P pertioaciM A 7 remiscio A 9 quia] qui Pv 10 solnettd* Å ille (e ex i corr.) P symon P 11 nero] uerum P 18 13 fobuntur (te add. m. 2) P 14 in sorte] om. 17; in sorte in sorte (corr. m. 2) V in sortem A 16 apostolas AV1 17 ad] om. P1 18 ei] om. v dimissa] ei dimissa Pv 19 eligerint V 20sanctaeV:sanctasAPv(cf. p. 667,1) 21 remissionemoperatasest peccatoram APv 22 postea] post P 23 nerolore (do add. m. 2) Å baptizandos P1 25 baptismum Å baptiiare P )

666
eius in malitia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque ita intellegant in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tum prosit ad remissionem peccatorum, cum quisque reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur et dimitti non sinebantur. sicut enim in illo qui fictus accesserat fit, ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et ueraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc ualere incipiat ad salutem, cum illa fictio ueraci confessione recesserit: sic etiam iste qui baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separauerunt, inimicus caritatis et pacis Christi in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata eius non dimittebantur, cum se correxerit et ad ecclesiae societatem unitatemque uenerit, non iterum baptizandus est, quia ipsa reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum eius in unitate iam prodesse incipiat sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.

Si autem dixerint in illo qui fictus accessit per sanctam uim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ipsius redisse continuo, ut spiritus sanctus et adfuerit baptizato, ut peccata recederent, et perseuerantiam fictionis fugerit, ut redirent, ut et illud uerum sit: quotquot in Christo baptizati estis, [*]( 25 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 abolitione A 3 baptizare P 5 tum V: tunc APv 6 reconc.iliatus (h ras.) V exuitur] r ex s corr. P; Mutus v 9 ueraci] aera ei P aera eius v possit P 10 quod nt v 11 ftctio] factio A 12 iste] ipsi v baptisma] baptizati sunt v amisserunt P 13 eeparanerant (nnt ex ant corr. m. 1) V inimicus] inimiciciis v 14 schismatae V scismatae P 15 corrixerit F 16 baptizandos P1 17 reconchiliatione (h del. m. 2) V 18 eias] om. v iam] om. v 20 sancta v 21 nim tanti] om. v sacramenta v illi] illa v 22 per fictionem AV: perfectionem Pv 23 recederint P1 24 persenerantia v fagerit] fuerit Pl fecerit v 25 qaodqaot (d in t corr. m. 2) PV baptwzati (i ras.) P )

667
Christum induistis, et illud: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum, id est ut et induat eum Christo sanctitas baptismi et exuat eum Christo pernicies fictionis, sicut fit, cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; oculi quidem eius in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest eum lux nisi perfundere transeuntem — si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intellegant fieri qui extra ecclesiae communionem, sed tamen baptismate ecclesiae baptizantur. quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum, et ideo non est eorum qui se separant, sed eius unde se separant. ualet tamen apud eos hactenus, ut per eius lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tamquam redeunte obscuritate, quam lux in transitu excusserat.

CCCIII. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD SINE CARITATE PECCATA REDEANT, QVAE DIMISSA FVERANT, PROBAT PER SERVVM, CVI OMNE DEBITVM DIMISERAT DOMINVS SWS.

Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime dominus in euangelio docet de illo seruo,. quem cum inuenisset debitorem decem milium talentorum, deprecanti omnia dimisit; ille autem conseruum suum, qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non fuisset, iussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. tempus ergo, quo accipitur indulgentia per baptismum, tamquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita, quae inuenta fuerint, dimittantur. non tamen ille seruus postea dedit conseruo suo mutuam [*]( l Sap. 1, 5 ) [*]( 2 et] om. P 8 pernities A 9 ipsum (om. se) v 10 qui 86] qui вe.. (se ras.) P 11 actenus AP 14 ezcuserat (s add. m. 2) P 15 cap. CCIin A CCXXI P CCXXII Gv 16 sequitur setertns] eras. in P; sequitur textus v 18 demiserat A dimiserit v dominos suos Pl 19 demissa P\' 21 depraecanti A 22 con- MnM Mo p 23 denarius AP1 mieertue P 24 quo APv: om. V )

668
pecuniam; quam cum ille non posset reddere, non eius misertus est, sed iam ei debebat conseruus eius, cum ipse rationem domino suo reddens tanti numeri debito solueretur; nec dimiserat conseruo suo quod ei debebat et sic accesserat, ut ei dimitteret dominus. hoc indicant uerba conserui dicentis: patientiam habe in me, et reddam tibi. alioquin diceret: "iam mihi hoc dimiseras; cur iterum repetis?" hoc et ipsius domini uerba manifestius aperiunt. ait enim: egressus autem seruus ille inuenit unum de conseruis suis, qui debebat ei centum denarios. non dixit: "cui debitum iam centum denariorum dimiserat"; si enim dimiserat, non ei debebat. quia ergo dixit: debebat ei, manifestum est quod non dimiserat. et melius quidem fuerat atque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conseruo dimitteret quod ei debebatur et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. nec tamen illud quod nondum conseruo dimiserat impediuit domino eius, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia, quae debebat. sed quid profuit, quando quidem in caput eius propter odiorum perseuerantiam rursus omnia continuo replicata sunt? sic non impeditur baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiam si odium fraternum in eius cui dimittuntur animo perseuerat. soluitur enim hesternus dies et quidquid supra est soluitur, etiam ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo; deinceps autem continuo reus [*]( 6 Mattb. 18, 26 et 28 ) [*]( 11 1 possit Pv non eis (non et u add. m. 2) P 2 eius] suas v ipse] ipsa P1 3 numeris v 5 dimittent A 10 ei] om. P\'v 11 denar. demiserat P1 13 demiserat A 14 debitori] debitori redditoris P redditnro] (uro a m. 2 in ras.) P redditurus v 15 prior] prius v 18 demiserat Šimpetiuit A domino] cf. Rdnsch l. c. p. 413 21 odiorum (or a m. 2 in ras.) P continuo] P* in ras. 22 impeditur (t in ras.) V impetitur à 24 soluetur A soluit v besternus (h add. m. 2) P 25 soluit v hora] ora P momentoque Pv )
669
esse incipit non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt. et saepe ista contingunt in ecclesia.

CCIIII. SEQVITVR SETEXTVS: DE BAPTIZANDO CVI SVBITVM PERICVLVM MORTIS IMMINEAT ET HABEAT INIMICVM, QVEM INIQVISSIME ODERIT.

Nam plerumque fit, ut homo habeat inimicum, quem iniquissime oderit, quamquam etiam inimicos diligere iubeamur et orare pro eis; subito autem periculo mortis incipit perturbari et poscit baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum uerborum uix periculi tempus admittat, quanto minus sermonem longissimum, ut illud odium corde pellatur, etiam si baptizanti sit cognitum. certe ista non solum apud nos sed etiam apud illos euenire non cessant. quid ergo dicimus? dimittuntur peccata huic homini an non dimittuntur? prorsus quod uolunt eligant. si enim dimittuntur, continuo redeunt, euangelium loquitur, ueritas clamat. siue ergo dimittantur siue non dimittantur, necessaria est postea medicina, nec tamen, si uixerit atque id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo baptizatur siue apud illos siue apud nos. sic et illa quae schismatici uel haeretici non aliter habent nec aliter agunt quam uera ecclesia, cum ad nos ueniunt, non emendamus, sed potius approbamus. in quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis [*]( 2 diemm APv: odiorum MY momentarum P1 mementorum A redeuntibus] euntibus A omnibus] omnia V 3 dimisa P 4 cap. CCV A CCXXII P CCXXIIl Gv 5 sequitur setextns] eras. in P; sequitur textus v subitum scripsi (cf u.10): suus M V(cf.p. 22, 26); om. AGPv 7 oderit] o. ex eodem libro v 11 accepit P1 V 12 necessarium (u in a corr.) P 13 admittat] amittat P 17 (et 18) dimittantur A 19 siue ergo dimittantur] si uero d. P1 siue nero dimittuntur v 21 didicerint Y correxit (er add. m. 2) P 22 scismatici Pv 24 emcndamus] emundamus Y 25 dissentiunt. (a ras.) P )

670
non disiunguntur a nobis. sed tamen, quia nihil eis prosunt. quamdiu schismatici et haeretici sunt, propter alia in quibus a ueritate dissentiunt et propter ipsum separationis immanissimum scelus, siue permanserint in eis peccata siue continuo dimissa redierint, ut ad salutem pacis atque caritatis ueniant adhortamur, non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

CCV. SEQVITVR SETEXTVS: QVOD BAPTISMVS DEI SIT ECCLESIAE, VBICVMQVE INVENTVS FVERIT.

Frustra ergo nobis dicunt: "si baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, quod nobis de uestra communione consulendum putetis?" respondemus enim: non baptismum uestrum acceptamus — quia non est baptismus ille schismaticorum uel haereticorum — sed dei et ecclesiae, ubicumque fuerit inuentum et quocumque translatum; uestrum autem non est nisi quod praue sentitis et sacrilege agitis et impie separamini. nam si cetera omnia uera uel habeatis uel sentiatis et in eadem tamen separatione duretis aduersus uinculum pacis fraternae, aduersus unitatem omnium fratrum, qui toto terrarum orbe, sicut promissi sunt, ita exhibiti, quorum omnium causas et corda nullo modo umquam nosse ac discutere potuistis, ut merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia [*]( 2 et V: uel APv heredici A 8 inmanissimum A 6 adortamur A 8 cap. CCVI A CCXXni P CCXXIIII Gv 9 sequitur setextus] eras. in P; B. textus v dei.. P ecclesiae] et ecclesiae A (cf. p. 22, 28) 10 inueotus scripsi: inuentum AGPv iunctus MY fuerit] f. ex eodem libro supra scripto v 11 acceptatis] accepitis A 12 quod MY: nt APv nobis] nos P consolendum Y 15 heredicorum A et] om. Pv 16 quodtl cumque A 17 sentis (ti add. m. 2) P impi.e (a ras.) P eaparamini v 18 si] sic et px et] cm. v 19 fraternae pacis Pv fraternae paetis (r ras.) A 21 exibiti Pl quarum A )

671
iudicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: hoc solum minus habetis, quod minus habet qui caritatem non habet. iam quid opus est, ut nos retexamus? uos ipsi in apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. quid autem interest, qui caritatem non habet utrum foras auolet aliquo uento temtationis ablatus an intus de messe dominica non recedat in ultima uentilatione separandus ? et tamen etiam tales si iam semel per baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.-

CCVI SEQVITVR SETEXTVS: QVOD ECCLESIA PARIAT SIVE PER SE SIVE PER ANCILLARVM VTERVM DE SEMINE VIRI SVI; VBI PONIT SIMILITVDINEM DE ESAV ET ASER.

Ecclesia quippe omnes per baptismum parit, siue apud se, id est ex utero suo, siue extra se de semine uiri sui. sed et Esau de uxore natus propter fraternam discordiam separatus est a populo dei et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. unde et Hismaheli, ut separaretur a populo dei, non offuit mater ancilla, sed offuit fraterna discordia; et non profuit potestas uxoris, cuius magis filius erat, quia per ipsius iura coniugalia et ancilla seminatus erat et ex ancilla susceptus; sicut apud istos ecclesiae iure, quod est in baptismo, nascuntur quicumque nascuntur. sed si concordent cum fratribus per unitatem pacis, ad terram ueniunt promissionis, non [*]( 1 litigatoribus] ligatoribus Glv legatoribus Pl crediderunt AG Pv: perdiderunt MV 3 retexeamns pi" 4 inspicite] accipite o 6 aliquo] om. v uento] uentu P tientium (sic) v masse] area v 8 talis P* non nasci A 9 oportet (a add. m. 2) P 10 cap. CCYII A CCXXim P CCXXV Ov 11 sequitur setextus] eras. in P; s. textus v ecclesiae P1 13 Aser] A. ex libro eodem v 15 et] om. p" 19 accipit AP iamaheli A ismahel Pv separetnr P 20 obfuit APVv 22 et ancilla Y: et in ancilla APo 23 iurae P iura A est] add. A* supr. uers. 24 quieumque nascuntur AOPv: om. MV )

672
de materno utero rursus eiciendi, sed in paterno semine cognoscendi. si autem in discordia perseuerent, ad Hismahelis funiculum pertinebunt. prior autem fuit Hismahel et postea Isaac, et prior Esau, posterior autem Iacob, non quia prior . peperit haeresis quam ecclesia, aut ipsa ecclesia prius carnales uel animales et postea spiritales, sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spiritale, sed quod animale, postea quod spiritale. ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt spiritus dei, omnes dissensiones et his schismata generantur. in quo sensu perseuerantes apostolus dicit ad uetus testamentum pertinere, id est ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritalia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.

QVOD ANTIQVA RES SIT ECCLESIA, IN ALIIS HABENS ANIMALEM PORTIONEM, IN ALIIS SPIRITALEM.

Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac uita, ut iam diuinis pro saeculorum distributione sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant et carnalia de deo siue in hac uita siue post hanc uitam sperent atque desiderent, animales sunt. ecclesia uero, quod est populus dei, etiam in istius uitae peregrinatione antiqua res est, in [*]( 7 I Cor. 15, 46 9 (et 14) cf. I Cor. 2, 14 12 cf. Gal. 4, 24 ) [*]( 2 persenerant v ismahelis APv 3 ismahcl APv 5 carnales] om. A; carnalis Pl 6 postea] posteria A spiritalis A 9 spiritale (om. quod) APv animali] animales Pl 10 percipiet Pl 11 his schismata scripsi: hiscismata V hischismata M schismata A scismata GPv 14 percipit] pepercit P 16 cap. CCVIII A CCXXV P CUXXVI Gv 17 quod] quocumque quod A 18 spiritalem] sp. ex libro supra scripto v 19 ergo quocumque A coeper"" (int add. m. 2) P 22 sperant v 23 desiderant v animalis P )

673
aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritalem. ad animales pertinet uetus testamentum, ad spiritales nouum. sed primis temporibus utrumque occultum fuit, ab Adam usque ad Mosen. a Mose autem manifestatum est uetus et in eo ipso occultabatur nouum, quia occulte significabatur. postea uero quam in carne dominus uenit, reuelatum est nouum; ueteris autem sacramenta cessarunt, sed concupiscentiae tales non cessauerunt. in illis enim sunt quos apostolus iam per sacramentum noui testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt spiritus dei. sicut enim in sacramentis ueteris testamenti uiuebant quidam spiritales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti, quod iam reuelatum est, plerique uiuunt animales. qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt spiritus dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt; si autem proficiunt, et antequam capiant ipso profectu et accessu ad nouum pertinent et, si priusquam spiritales fiant ex hac uita rapiuntur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium computantur, ubi est spes nostra et portio dominus. nec inuenio quid uerius intellegatur in eo quod scriptum est: inperfectum meum uiderunt oculi tui, quando quidem sequitur: et in libro tuo omnes scribentur.

i Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit et Mosen et prophetas tempore posteriores ante domini aduentum; et quae istos, ipsa et apostolos et martyres [*]( 15 cf. I Cor. 2, 14 20 cf. Ps. 141, 6 22 Ps. 138, 16 ) [*]( 4 moysen et moyse Pv maDifestam A 7 autem] om. Gv sacramenta P1 sed concupiBcentiae-cessauerunt GPv: om. AMV 8 ceBearunt P1 sunt enim P 9 natus A 11 uiuebant v: nidebant Â.P\'JV nidebunt P1 13 sacramentum A 14 uiunt V 16 ortatnr APl apostolicoa P1 17 pertinebunt (n ex a corr.) P 19 rapiuntur (r prior ex s corr. tn. 2) P custudite A 20 in] s (?) A cumputantur P 25 habraham P 26 moyaen Pv posteriores (ri in ras.) P 27 et quae] ut quae A aportolue A1 ) [*]( vim. ) [*]( 43 )

674
nostros et omnes bonos christianos. omnes enim diuersis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur et usque in finem ceteri experientur. item quae peperit Cain et Cham et Hismahelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa et ludam pseudoapostolum et Simonem Magum et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, siue in unitate permixti sint siue aperta praecisione dissentiant.

CCVIII.QVOMODO GENERET ECCLESIA BONOS ET MALOS TAMQVAM I\'ER SE IPSAM REBECCA GEMINOS.

Sed cum tales ab spiritalibus euangelizantur et sacramentis imbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit sicut Esau; cum autem per illos qui non caste annuntiant euangelium tales in dei populo generantur, Sarra quidem, sed per Agar. item boni spiritales quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. cum uero per spiritales in euangelio generantur boni fideles, qui uel [*](17 cf. Philipp. 1, 17 ) [*]( 1 diuersis] in diuersis Pv 2 societatem P 3 eiusdem] eius quidem A 5 experiuntur P 6 ismahelem AP" dathan V datan A 7 populos P 8 seudoapostolum A symonem P simon A 9 affectioni A 10 obduratus A a permisti A at sunt P aperta] a aperta A 11 prae.cione (s ras., si add. m. 2) P 12 cap. CCVIIII A CCXXVI P CCXXVII Gv 13 quomodo] qa modo P generet] genere P 14 repecca A geminus A ge\'minet G 15 sed] om. A tales cum A ab] a v 16 ipsa A repecca A 18 generantur] gerantur M sara at" sed] se A per Agar] peragatur M1 V 19 quando] om. Plv 21 hanciliMum P utero A 22 regenerantur (re del. m. 2) P )

675
euadunt in spiritalis aetatis affectum uel eo tendere non desistunt uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarrae Isaac uel Rebeccae Iacob in nonam uitam et nonum testamentum nascuntur.

Itaque siue intus uersari uideantur siue aperte foris sint, quod caro est, caro est; siue in area in sua sterilitate perse- uerent siue occasione temtationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est, palea est, et semper ab illius ecclesiae, quae sine macula et ruga est, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. de nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis apparet siue qui foris manifestius aduersatur. spiritales autem siue ad hoc ipsum pio studio proficientes non eunt foras, quia et cum aliqua uel peruersitate uel necessitate hominum uidentur expelli, ibi magis probant quam intus permaneant, cum aduersus ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo caritatis robore radicantur. ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur: aues autem non diuisit. [*]( 9 cf. Eph. 5, 27 18 Gen. 15, 10 ) [*]( 1 nadunt v in] eras. P spiritales AP1 aetates A 3 sarae v rebeccae] b ex p corr. A 5 sine int. (ue ex be corr.) P uedeantar A sint] sunt v 6 sterelitate AP1 perseueret APv 7 extra tollantur] extra tollatur PV e. tollitur A extollatur v 10 misjscetur (a pr. (JeZ., alteram add. m. 2) V 11 disperandum v tales P1 15 quam .AO\'PV: quia C\'c permaneant A permanent G\'f} 17 rnbore A 18 pertinent A ) [*]( 43* )

676
CCVIIII. EX EODEM LIBRO. QVOD PROPTEREA DOMINVS NON APERVIT CVPRIANO SENTENTIAM, QVAM POSTEA PLENARIO CONCILIO PATEFECIT, VT EIVS PLENIVS CARITAS APPARERET.

Extant beati martyris Cypriani in eius litteris documenta, ut ad illum iam ueniam, de cuius sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum eius caritate spiritaliter perimantur. nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum hominem, qui extra ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptizari: quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret. [minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed, si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus illud perspiciens hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit peruenire, ut, si qua in eius lucidam mentem ex humana condicione nebula inrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, suos [*]( 17 cf. I Cor. 13, 2 23 cf. Io. 15, 1 sqq. ) [*]( 1 cap. CCX A CCXXVII P CCXXVIll Gt, 2 libro] L inter cetera AP L I inter cetera v aperuit] apparnit Pv. 3 sententiam MV: de baptismo sententiam AGPv postea] post P concBilio (h del. m. 2) V 4 eiusj ei (?) A caritas plenius AGPv appareret] om. P1 5 docomentaj magna documenta Pv 6 iam] om. A auctoritate isti] anctoritatesti (i add. m. 2) MV 7 spiritaliter] pariter v 8 temporibos] temporalibus P conctiilii (h del. m. 2) V 9 consensio] consensus PH 10 cum] cui V 11 africanorum A 14 a.peruit (p ras.) P 15 custudienda A 16 quae uncints inclusi desunt in MV ille] om. Gv 17 abditum] abitam A sacramenti] sacramentum GlPv caritate Å 18 autem p: om. AGv 19 custudiuit A 22 fugaretur APi: fulguraretur GPlv )

677
autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri tamquam inutilia sarmenta, quae fructum non darent. quis est autem fructus nisi nonus ille fetus, de quo item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? ipsa est illa caritas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae . omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus, ut maiorem fructum afferant, nisi quia et ipsi qui fructu praeualent caritatis possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit, et caritatis ubertate compensatum est et passionis falce purgatum.]

CCX. EX LIBRO DE BAPTISMO IIII. QVOD SICVT INTVS QVOD DIABOLI EST ARGVENDVM EST, SIC ET PORIS QVOD CHRISTI EST AGNOSCENDVM EST.

Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem [*]( 4 Io. 13, 34 6 Gal. 5, 22 sq. 11 Io. 15, 2 ) [*]( 1 praecedi P\' de uite] diuite P1 2 auferre G1 4 uoe] nos P 6 dicat A 9 a] om. Glpt ceteras iuncturas GtJ 10 butrum A 13 qui] om. Glv fructu GlP1-. fructum AP* fructus GtJ 15 uir A: om. GPv baptiamo (o ex um corr.) A 18 caritas A 19 passiones A 20 cap. CCXI A CCXXVIII P CCXXVIIII Gv 21 1111] om. MV diabuli A 23 agnuscendum A est] om. A; sit Po 24 • diaboli (a ras.) P sic] add. V in ras. 25 agnuscendum A )

678
ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic, quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines, et permissus sit propter ipsius ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae, qua sancti angeli perfruuntur, desideraretur ardentius. de sacramentis autem hoc dici non potest. sicut enim ea possunt habere atque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt, interiora zizania, sic et exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. quod sine dubio manifestatur, cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliquis ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. nec quisquam dixerit: "quid enim frumenti habet zizania?" si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc dumtaxat par condicio est. neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti et in interioribus inueniuntur. de sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid caeli. et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae caelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et [*]( 1 ecclesiae habet] e. n habet P 2 diaholus] et diabolas A. de] et de P sic] si A 3 habe#at (b ras.) P 4 diabolus (us in ras.) P 5 huic] om. v 6 quamdio A peregrinantur P 7 zyzania P 9 desideraretur (ra del. m. 2) P 12 distinata P* destinati v zizania] zyzanii P (sic semper) sunt zizania A et] I om. v exterioruin v 15 restituetur A aliquis APV: aliqui v 17 habent v et intus] ##intus (eras. et) P 18 hoc] huc r par condicio] per conditionem v 19 grana] *\'*" grana (signa add. m. 2) P 20 sacramenta P 21 aliquid] et aliquid A habeant (nt in ras.) P 23 cummunis Â. 24 ea] om. V ♦s.teriliter (e ras.) A euangeliicum P )
679
euangelicum Christi sacramentum diuinum et suaue est neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit improbandum.

CCXI.SEX EODEM LIBRO DE BAPTISMO IIII. QVOD NON ITA SIBI BAPTISMVS VERVS SVCCEDERE POSSIT, SICVT FALSAE FIDEI VERA SVCCEDIT.

Iam satis ostendimus ad baptismum, qui uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis uel accipientis errorem, siue de patre siue de filio siue de spiritu sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat. multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat apostolus: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, et percepto iam baptismo dicit eos adhuc animales esse. secundum autem sensum carnalem non potest nisi carnaliter de deo sapere anima corporeis sensibus dedita. unde multi post baptismum proficientes, et maxime qui infantes uel pueri baptizati sunt, quanto magis eorum intellectus serenatur et inluminatur, dum interior homo renouatur de die in diem, priores suas opiniones, quas de deo habebant, cum suis phantasmatis ludificarentur, irrident et detestantes atque confitentes abiciunt. nec tamen ideo non accepisse baptismum existimantur aut tale baptismum [*]( 13 I Cor. 2, 14 14 cf. I Cor. 3, 3 19 cf. II Cor. 4, 16 ) [*]( 2 sterelitatem P compluit GMPV: cumpluit A complicuit v improbandos MV 4 cap. CCXII A CCXXVIIII P CCXXX Gv 5 ei] inter cetera ex A 6 baptismi MV (cf. p. 23, 10) succedere] euccere v 7 succedunt A 9 secratur v 13 animales Pl percipet A quae] que add. V7 supr. uera. 15 sensum autem AGPv 16 corporeis] corporib. MV corporis P\' 17 deditam MV proficientis P1 et maxime qui infantes] add. A2 supr. verso 18 infantis P1 19 inluminator P\' dum] et v 20 die] diem v suas (a ex o corr.) P openiones A 21 fantasmatis v 23 accipisse A elistimantur-baptismum] otn. Pl accipisse A )

680
accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum, sed in eis et sacramenti integritas honoratur et mentis uanitas emendatur, etiam si confirmata et fortasse multis contentionibus defensa calluerat.. quapropter etiam haereticus, qui perspicue foris est, baptismum illic euangelicum accepit: non talem utique baptismum accepit, quali errore caecatur. et propterea, si respiciens uiderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est et bonum, quod acceperat, nec quia error illius improbandus est, propterea in illo Christi baptismus exsufflandus est. iam enim ex his quos intus contigit de deo falsa opinantes baptizari satis elucet discernendam esse sacramenti ueritatem a male credentis errore, quamuis utrumque in homine uno ualeat inueniri; et ideo, cum etiam foris in errore aliquo constitutus, uero tamen sacramento fuerit baptizatus, cum ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei uera succedit, non sic potest etiam uero baptismo uerus baptismus succedere: qui quidem ipse sibi succedere non potest, quia nec decedere potest. ad hoc ergo haeretici ad catholicam ueniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod dei bonum est repetatur.

Dicit aliquis: "nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint nec uita et corde mutato alius eorum foris, alius intus baptizetur?" fateor interesse. ille enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est. est etiam ipsius diuisionis nec nullum nec paruum malum, si tamen ille qui intus baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse [*]( 1 ipsorum] eorum v sacramentis A 3 si] om. v confirmita V fortasse] cum fortasse v 4 hereticos P1 beredicas A 5 tale. (m ras.) P tale v baptism. accepit (e ex i corr.) t P 6 uideret A 8 et] om. APv acciperat V nee: (c add. m. 2) P 9 exBuflandus V exsufflandQ P1 11 oppinantes P discernendum A 17 qui quidem V: quia idem APv 18 heredtici (d del. m. 1) A 22 malitia] malititia V sint (i ex u corr.) A mutato (ut in ras.) P 24 quodj quo v 25 etiam] enim etiam Pv )

681
noluit, sed quod unitatem ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, uerbi gratia, id sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae catholicae unitatem; alium uero hoc idem sentire, sed in catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem: istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse haeresem nouerit ab unitate catholicae separatam, ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, non solum separatus habendus est uerum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis fallaciam simulationis adiungit. quam ob rem cuiusque hominis prauitas quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et operosius corrigenda est. nec ideo tamen, si quid habet integrum, praesertim non suum, sed dei, propter eius prauitatem uel nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae et eunti post amatores suos dedit [*]( 26 cf. Os. 2, 5 sqq. ) [*]( 1 scKismatum (h del. m. 2) V scismatum Pv 5 in] add. P\' supr. uers. heresi APv baptizare P1 6 unitatem V: communiooem APv idem] id P 7 baptizare P1 exsistimantem F ipsam] ipsum A 8 manifesta v 9 doctrinae Pv 10 eligerit V 11 hoc] hac P falsa. (m ras.) P 12 openio A 13 in neutro] in ne o m. 2 in ras. P; neutro v 14 illi] illic (c add. m. 2) P ille v et] om. P heresim Pv 15 catholicae V: catholica AP., discetur P1 16 in] om. P 19 errore V diuisione v 22 operusius Al 24 nullum (om. uel) v 25 largitate P 26 a se] eras. P )
682
panem suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem redeat admonere.

CCXII.EX EODEM LIBRO DE BAPTISMO IIII. DE BONORVM MORVM HAERETICO ET CATHOLICO CRIMINOSO.

Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique dubium est, propter hoc solum quod haereticus est regnum dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum, ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. nam sermo dei non nos seducit, qui nec tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe et alibi dicit: hoc autem scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator aut [*]( 19 Gal. 5, 21 21 cf. I Io. 1, 8 23 Epb. 5, 5sq. ) [*]( 4 ad quem] ut v 5 cap. CCXIII A CCXXX P CCXXXI Gv (j de baptismo) om. plV 9 idulis A 11 "mdentem (in add. m. 2) P subrium A 13 heredicus A hereticos Pl possessurum (rum a m. 2 in ras.) P constituam v 14 luxoriosum AP 15 ueniticum A uenefic»ura (i ras.) P 16 comesatorem P comessatorem v 18 sic concludit] om. pit} 19 quae (ae ex i corr.) P 21 non nos- (se ras.) P 22 tacit A parcet A e parit P adolatione v 23 decepit P1 24 omnes A )

683
immundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei; nemo uos seducat inanibus uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit omnino et aperte ac libere, dicit eos qui male uiuunt ad regnum dei non pertinere.

His igitur omnibus uitiis circumseptum catholicum non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, impunitatem, quam scriptura diuina non promittit, promittere audeamus; nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum dei non possidebunt: nolite, inquit, errare: neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. non ait: "qui haec omnia uitia simul habuerint, regnum dei non possidebunt", sed: neque illi neque illi, ut singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum dei possidebunt. sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, pro diuersitate criminum esse diuersas et aliis alias acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam uobis in die iudicii. [*](12 I Cor. 6, 9 sq. 26 Matth. 11, 24 ) [*]( 2 dei et Christi Pv 4 conqueramur P1: conqueramus Mpl V conquaeramus A conquiramus v libere] liberaliter v liberiter P 7 adolemus Pv 8 non] mid. P1 sttpr. uers. 10 societate A pollicere P\' correnthios A 11 singul* (a add. m. 2) P 13 fornicatores] fornicatare P1 idulis A 15 malidici V 17 habuerunt P non] om. A 18 sed] om. p. 19 possidebunt] ■ue non possidebunt v 23 alias aliis APv aoriores] ac-riores (ue add. m. 2) V esse acriores v 26 tulerabilius A Sodomis] aodomis iu die illa Pv )

684

CXIII EX LIBRO DE BAPTISMO V. QVOD AQVA BAPTISMATIS ET INTRA ECCLESIAM SALVET ET EXTRA ECCLESIAM DAMNET.

Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter uiuant aut etiam in haeresibus uel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic dominus nouit qui sunt eius. namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris uidentur, intus sunt et multi, qui intus uidentur, foris sunt. ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. horum munera concessa diuinitus partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis caritas et in futuro uita aeterna, partim uero cum malis peruersisque communia, sicut omnia cetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

Hinc itaque iam facilior nobis et expeditior arcae illius, cuius Noe fabricator et gubernator fuit, consideratio proponitur. ait enim Petrus: in arca Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam; quod et uos simili forma baptismi saluas facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae [*]( 10 Cant. 4, 12 et 15 17 cf. Gen. 6, 14 et 22 18 I Petre 3, 20 sq. ) [*](1 cap. CCXIII (sic) A CCXXXI P CCXXXII Gv 3 damnat A 4 uiannt APl 6 iacent (a add. m. 2) P nouit dominns APv 7 praescientia V: praesentia A praescientia dei v praesentia dei P 8 uidentur] om. Pv 9 qui] quia A intrinsecus A et] om. v 10 sunt] sint v 11 paradissos (8 dd. m. 2) V paradysns v fructum A pumorum A 12 horum] t. horum (t add. m. 2) P 13 futura A uitae aeternae Pl 15 et] om. v sacrasancta P 16 et] om. A 17 fabricator (tor am. 2 in ras.) P guuernator V gubernatur P1 19 hominumj om. v aqua V 20 simile A baptismi V: baptisma APv salnas V: saluos APv facit (a ex e corr.) P )

685
interrogatio. quapropter, sicut apparet hominibus, in unitate catholica baptizati, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, quomodo pertinent ad huius arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio ? aut quomodo salui fiunt per aquam qui sancto baptismate male utentes, cum uideantur esse intus, usque in finem uitae in flagitiosis et perditis moribus perseuerant? aut quomodo non sunt per aquam saluati quos in praeteritum cum eo baptismate, quod in haeresi acceperant, in ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat ? eadem quippe arcae unitas eos saluos fecit, in qua nemo nisi per aquam saluatus est. ipse enim dicit: potens est dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. si non per aquam, quomodo in arca? si non in arca, quomodo in ecclesia? si autem in ecclesia, utique in arca; et si in arca, utique per aquam. potest ergo fieri et ut quidam foris baptizati per dei praescientiam uerius intus baptizati deputentur, quia illic eis incipit aqua prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salui facti in arca. nisi per aquam. et rursus quidam, qui uidebantur intus baptizati, per eandem praescientiam dei foris baptizati uerius deputentur; male quippe utentes baptismo per aquam moriuntur, quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. [*]( 11 Cypr. ep. 73, 23 (p. 796, 14sqq. ed. Hartel) ) [*]( 1 aparet P 2 baptizatis APv 3 non est] non e (a ras.) P 5 aqua P uideatur P 6 flagitiosis] flatiosis P 8 quod] quos P 9 acciperant A V ecclesia. (m ras.) P am- missos A V amisus P1 amisos F* ipse (e ex i corr.) P 10 saluus A 11 qua] quo v 12 misericordia sua] per misericordiam suam v 18 eos Cypriani codd.: eis Zibri; on scribendum: eis et qui? amissi P 16 area (om. in) V 17 et si in areal om. v arca] et arga A 18 ut (om. et) A praesentiam (ci add. m. 2) P 20 facti] om. A 22 per eandem- baptizati] om. Pl uerus (* add. m. 2) P 23 deputetur (n add. m. 2) P utentes] ut utentes P 24 accidit] accedit P )
686
certe manifestum est id quod dicitur in ecclesia intus et foris in corde, non in corpore cogitandum, quando quidem omnes, qui corde sunt in arcae unitate, per eandem aquam salui fiunt, per quam omnes, qui corde sunt foris, siue etiam corpore foris sunt siue non sint, tamquam unitatis aduersarii moriuntur. sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos saluos fecit et extra aream positos interemit, sic non alio, sed eodem baptismo et boni et catholici salui fiunt et mali catholici uel haeretici pereunt.