Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CXC. EX EODEM LIBRO. QVEMADMODVM CATECIZANDVS SIT QVI VVLT FIERI CHRISTIANVS.

Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse [*]( 11 Matth. 25, 26 sq. ) [*]( 1 possit Pv gratularemur] et gratularemur P et gratulemur A eam de] om. v proximua v 2 offeret P1 4 gaudcamus] hauriamus v 5 opprimamur A stulti. (s ras.) P . simus AP.v 6 quo] quod P esurientes P1 esurientem v 7 mente A 8 accedit] acoidit V si] se p. 9 infiliciter A 10 proximis v 12 dares] dare debueras v nummulariis A 13 daementia V nostrum nos angit] nr agit v 16 cap. CLXXXVIII Vpr. CXCI Å CCVIII P CCVIIII G; om. v 17 libro] 1. de catechizandis rudibus Pv cathecizandus P\'V catechizatus (?) A 18 cristianus fieri P 19 cristianus P 20 ideotarum A tamen] om. Pv 21 orbanorum A apud APv cartaginem Pv karthagine A experiri] ri eras. in P; experti v te] om. P; sunt v )

638
est; interrogatum etiam, utrum propter uitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem, quae post hanc uitam speratur, christianus esse desideret, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. "deo gratias, frater; ualde tibi gratulor et gaudeo de te, quod in tantis et periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua uera et certa securitate cogitasti. nam et in hac uita homines magis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed prauis cupiditatibus non inueniunt; uolunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus. et quia illa et tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus eos et doloribus agitant nec quietos eos permittunt. si enim in diuitiis uelit homo requiescere, magis superbus efficitur quam securus."

" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam, [*]( 25 cf. Rom. 5, 12sqq. ) [*]( 2 quae] qui V 3 sperator P\' cristianus P desiderat AP" propter] si propter v 4 responderet v aloquio A cloquio Pv 5 gratulor] congratulor P 7 in] om. P1 8 magis APV: magnis v sed] ser A 10 illa] illis v tempora v subtrauntur P 11 timoribus] moribus v et doloribus eos A Pv 12 quietus A eos] eos esse (esse add. m. 2) v sij sine Pv uellit A 14 uera] uere v quae] quia P1 16 omnis P delitiae APl diuitiae v coriositas A 17 traunt P 18 sempiternis (is add. m. 2) P 19 si] om. P sint (i ex u corr.) P 21 aequalem ApI V,,: aequale Pl 23 asumendo A P1 24 apparendo (do ex s corr. m. 1) MV )

639
mors intrauit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum dei transgrederentur, sic per unum hominem, qui etiam deus, dei filium legum Christum deletis omnibus peccatis praeteritis credentes in eum omnes in aeternam uitam ingrederentur."

n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur in fidem. factum est aliquando diluuium per totam terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis [*]( 1 mora intrauit AGPv: monstrauit (n ex r corr. m. 1 V) MV 2 ut] P* vn ras. praeceptum (u ex a corr. m. 2) V transgrcdirentur v 4 praeteretis Al 8 praedic.ta (a ras.) P sunt (et om.) A sicut] sicut ea Pv uidimus P1 9 fide ptv 11 futurae ecclesiae APv demonstrati P1 13 praedicatum V (cr. p.161,6, ubi scriptura cod. V mutanda non erat; cf. Ind. ad Cyprianum ed. Hartel): praedictum APv 14 esset] ex est set corr. m. 1 V 16 praedicata V: praedicta APv 17 prophetatus] et prophetatus v 18 semne (i add. m. 2) V 19 habraham P omnes] homines v 20 habrahae P 24 est factum APv 25 resnrrerit) et rcsurrexit Pv )

640
spiritum sanctum misit. praedictum est enim non solum a prophetis sed etiam ab ipso domino Iesu Christo, quod ecclesia eius per uniuersum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, quando adhuc nomen eius et latebat gentes et ubi notum erat ridebatur. et tamen in uirtutibus miraculorum eius, siue per se ipse siue quae per seruos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, iam uidemus quod praedictum est esse completum regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur christianos, iam Christi nomini subiugatos. praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius ecclesia essent exiturae et ex eius nomine per loca, ubi possent, suam, non Christi gloriam quaesiturae; et ista completa sunt."

"Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura? manifestum est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales [*]( 1 enim V: om. APv "lum A 2 domino] domino nostro Pv 4 p**assion6sque (er ras.) A dissiminata A praedictum] praedictum est P 6 irridebatur v 7 sine per V: sine quae per A Pv ipse] ipsum v 9 cumpletum A antea] ante P 10 cristianos P 11 schismatha A scismata Pv 12 ex V: sub APv 16 tribulationis A restat A 17 seperauit A V impius A iustis APv: iustos "F"; fort. ac iustos? in] P* in ras. resurrectionem v 20 nouissima A sufferri u 21 inridit A 23 ostendit AP\'V 24 momento] in momento v 25 fidelis A 26 cum] com A mutari V: commutari APv )

641
angelis dei, sicut dominus ipse promisit, et laudent eam sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper uiuentes in illo et de illo cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici nec cogitari ab hominibus potest."

„Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas et si quid aliud tale dicitur; non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, [*]( 1 cf. Loc. 20, 36 ) [*]( 3 de] cum v quales P1 4 cogitare P1 7 pacani A heredici A 8 ille ifostis v quos APv: quod V 9 immoderatoa v uuluptatibua A 11 expectaculorum A diuinationum APv: diuinatione V 12 et in] et#« (in ras.) P tipho E typo P 13 ponit P 15 colatis (o ex n corr.) A 16 in] om. A 17 et] add. A* supr. uers. 18 sed sicut APv: eed quod V 19 amatur] amator P sapientiae P 21 incorruptibili P1 24 reconchilieris (h del. m. 2) V 25 intret A ) [*]( VIIII. ) [*]( 41 )

642
quia non scis quid cras futurus sit qui hodie malus est. nec eorum ames iniustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant iustitiam, quia non solum nobis dilectio dei praecepta est sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quam non implet nisi qui donum acceperit spiritum sanctum, patri et filio utique coaequalem, quia ipsa trinitas deus est. in quo deo spes omnis ponenda est. nam in homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus iustificamur. non autem solum per cupiditates diabolus temtat sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. quidquid homo autem passus fuerit pro nomine Christi et pro spe uitae aeternae et permanens tolerauerit, maior ei merces donabitur, quia, si consenserit diabolo, cum illo damnabitur. sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a domino, ut non permittat seruos suos temtari ultra quam possunt sustinere."

CXCI. EX LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. QVOD NON SIT CONTRARIVS APOSTOLVS DICENS: PECCANTES CORAM OMNIBVS AR- GVE, DOMINO DICENTI: CORRIPE EVM INTER TE ET IPSVM SOLVM.

Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus [*]( 4 cf. Mattb. 22, 37 sqq. 16 cf. I Cor. 10,13 20 (et 24) I Tim. $, 20 21 Matth. 18, 15 . 23 cf. Matth. 7, 6 ) [*]( 2 sed iploa-iuвtitiam] om. P 5 pendit P1 profetae A acciperit V 6 aequalem APv 9 illi APv: ille Y 11 errores (t add. m. 2) P 13 spem V tolerauerit (erit tn ras. a m. 2) P tolerabit v 14 quia si — damnabitur AGPfJ: om. MV quia] qui G\'tJ si] om. Gv censerit (ons add. m. 1) A ceeserit P accesserit Gv diabolo] ad diabolum G"tJ 16 ut] P1 tn ras. 18 cap. CXCII A CCVIIII P CCX Gv 19 operibus] o. inter cetera et ad locum A 20 peccantes] om. A 21 dicente Pxv 23 etiam Å MV: dominus GP" dare Plv estj ee A 24 quia] qui A )

643
argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quod utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est; ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia, et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi.

Errant autem homines non seruantes modum et, cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres, [*]( 25 Rom. 14, 21 ) [*]( 2 corripi A ipsum] ipsum solum P 3 infirmitates P1 quod JlV: quos APv 4 corrigendos (os ex us corr.) A suscipi- T mus APv 6 dissimolandi A 7 amittendi PV" 9 erant (r add. m. 2) P 10 proclibiter V 11 autoritatis A possit (n add. m. 2) P 12 ex] om. v 13 moteratione A 14 quidam] quidem v 15 deus colendus APv 16 sanctumque spiritum APv 19 quomodo sit AV: q. dicitur Pv 20 sit] est v apiritua (om. nec) A 21 diuersitatis AP1 22 sancte A uirginitates Al 24 coniungia A praedicantur (u ex e corr.) P nubtiis V 25 legerint P ) [*]( 41* )

644
non manducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas immundas esse senserunt. quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent. sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemtorem, a compage corporis, quod scandalizat, euellere, ita perturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecitatis ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis qui nouerant Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus appetitum et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis quibus dicimus: "etiam si mali fuissent — propter quod in ecclesia non estis — uos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis." quidam uero contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae nos firmissimos reddunt, ut, etiam si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediantur aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia [*]( 3 I Tim. 4, 4 10 cf. Matth. 7, 6 et 18, 17 ) [*]( 2 Qscas (ę a m. 2) V 3 uero] uerum A 7 e] om. AP saccederant (a in e corr. m. 1) V 8 habetur APv: habemur (r in 8 mut. m. I) V 9 saeueritatis V 11 scandalizant A euallere] repellere A 13 zezania A caecitatis V: caecati APv 14 scisnia Pv 15 et] ut Pv ueris] uiris A 16 pernitiosain Av 17 pudore (u ex a corr. m. 2) V 18 quod V: quos APv 20 debuissetis Pv 21 contrario] e contrario Av pereclitantes A periclitatis P1 23 firmissimus A 24 si] se P uedentur A 25 impediantur AV: impediatur Pv 26 zizaniam V zyzania P recidamus A )
645
recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cauendum quidue sit faciendum, quodlibet autem quisque faciat non curare.

Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. cum uero eis per quos ecclesia regitur adest pace salua potestas disciplinae aduersus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem [*]( 1 destituendum P putant a: putantes libri; putant esse fort. 2 tribuentis P1 3 faciendum sit APo 4 autem] aut add. P1 6 testimoneifl A moderare plfJ 8 tuta] tota Plv 9 propositorum v 10 obreptiones] ubreptiones P subreptiones v 13 eIsistimemus V 14 esee] om. v inquinemua P* 15 mundus A 17 ille V 18 demonst*»tum (ra ras.) P et praenuntiatum AGPvt m. MV et] P1 in raв.; eat Gł" 19 est] esse Gł" 20 futuros (og ex i corr.) iudicii P bonis unitate] boni sanitate A 21 perticipatione A consenaerit A 23 adest] id est v inprobua A 24 nefarius APl elercendae] e. datur v sochordia v ligniciaque P1 25 saeueritatem V )

646
cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.

CXCII.EX EODEM LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. NON FACIENDOS HOMINES MALE SECVROS, VT PROPTER RECTAM FIDEM, ETIAM 81 IN CRIMINIBVS PERMANSERINT, NON DAMNENTVR.

Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei [*]( 13 Hatth. 23, 15 20 Io. 3, 5 22 Matth. 5, 20 21 Matth. 23, 2sq. ) [*]( 1 cohertitionis P cohertionis v gressos P 2 atqu.e (a ras.) P 3 torpiscamus P\' 5 cap. CXCIII A CCX P CCXI Gv 6 ex] de v 7 securus A rectam] sectam V 10 securus Pl 11 quomodo Ubet (libet add. m. 2) P 12 ne] nec e 13 proselitos (os ex is corr.) P prosylitos A V 14 circamitis P 15 proselitam P prosylitam AV feceritis] add. P* in mg. 18 nec] ne A 21 ipse etiam-caelorum) om. P1 22 eabundauerit (h ras.) P* scribaram (ra in ras. a m. 2) V 23 pharisaeonun (p add. m. 2 in ras.) V 24 de] add. V7 in ras. )

647
cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est dicere et non facere, ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum, dicere et facere. quae si non fuerint, non intrabitur in regnum caelorum, non quia quisquam debet ita extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed aput se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato; sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione, quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret dominus ipse: corripe eum inter te et ipsum et, si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. [*]( 10 I Cor. 6, 4 sq. 12 II Cor. 12, 21 18 Matth. 18,15 22 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 cathedram GlMPV: cathedra A super cathedram G*v Moysi] mori A moysi. (s ras.) G moysen MY 3 post eorum ras. 4 litt. P 4 ..bundantem (h ras.) P 6 fuerint AV: fuerit Pv 6.. quia P ita debet APv 7 alius AlP* apud APv 11 in] om. P 12 diem PlVv: die AP* 13 lu*geam (n ras.) A 14 immunditiam P1 fornicationem Y 15 quam] quem A 17 eis] eos V propriae ASPV quibusdam] quidam V correctionum P 18 ipse dominus APv curripe A 19 te ipsum (et add. m. 2) A ipsum] ipsum solum Pc si (om. te) APv 20 fratram P 21 medelam v 23 dimittemus A )
648

Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt immunda animalia areae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc [*]( 8 Prou. 31, 27 15 cf. Gen. 7, 2 ) [*]( 1 quantum] ut v 2 unam Pv 6 alia quae P1 (?) F1: alia AP* V*v significantia v 7 ficura A 8 seuerae] siuerae v 9 dementiae] clementiae v 11 schismata (h del. m. 2) V Bcismata Pv enim] om. v 12 pronuntiationes P 13 patientia Pv 14 ualent APs 17 qui] quia AlPl ualint] nellent P1 uel A saltantes] saliantes v 18 mitius libri (cf. Cyprian. 741,3): mitius quam moechantes a 19 inmundns AP1 to.lerantiae (1 ras.) P 21 quaecumque Av 23 adque A 25 esset A )

649
magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiam si eo modo uiuere perseuerent et tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos, contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata; et commemorauit, quae mandata, ubi ea scilicet peccata uitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catecizandos eos qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur. [*]( 13 Matth. 19, 17 ) [*]( 1 cum] com A omnes] omnia v qui] quae ad v 2 dicunt v 6 queetio AP qua parum] quarum Y 9 sij se (e in ras.) P 10 perseuerant (ant add. m. 2) P credant AOP: om. F; credent v Christo A 14 commerauit Å 15 ea scilicet] eas licet A 16 promittetur v 17 exBistimo V 18 eeclesia. (m ras.) P 19 sic] se P1 sed v cathecizandos PV catechilandos A catezizandos v 21 uerum (n prior ex a corr. m. 2) Y 24 posse peruenire Px posse] om. A )
650

CXCIII. EX LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM NOLANVM EPISCOPVM. QVI SINT PROPHETAE, DE QVIBVS AIT APOSTOLVS: SECVNDO PROPHETAS.

De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores. [*]( 8 I Cor. 12, 28 5 (et 18) Eph. 4,11 8 cf. Act. 11, 27 sq. ) [*]( 1 cap. CXCIHI A CCXI P CCXII Gv 3 qui-prophetas] om. Al 4 propheta. (s add. m. 2) P 6 apostolus A 8 dictoa] om. A 9 dominum] P\' in rae. profetarunt A 10 inuenemuB A apostolus AV 11 maximae A 12 puto] pottl (?) P1 18 alius bis A 14 sed] sedi (i dtl. m. 2) V euhiuuzisse PF: aubiunxit sed A subiunxit et v 17 ipsa P )

651

CXCIIII. EX EODEM LIBRO AD PAVLINVM EPISCOPVM. QVAE SINT OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTVLATIONES, GRATIARVM ACTIONES, QVAS AD TIMOTHEVM DICIT APOSTOLVS.

Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones.

Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum.

INTER CETERA.

Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud [*]( 6 I Tim. 2, 1 ) [*]( 1 cap. CXCV A CCXII P CCXHI Gv 2 librum MV epiecopum] om. Pf) 4 ad] a A 5 difficillime (e ex a corr. m. 1) Y difidllime P 7 obaegrationes A 9 praecationem A precationes pa." haec AV: hoc Pv 10 usu] su V 11 locuti] 0«. t1 12 diuitandis A euitandis v 13 praecando A optare] optara A inpraecari A imprecare ptf) 14 depraecari A deprecare Plv 15 praecando A 16 praecationes A inueneremua A 17 St7\\otts] deesis PVf) desis A de P1 18 inter V: item inter APfJ 19 possint P 20 elego A omnes v 21 omnes o frequentant ecclesiae v praecationes A )

652
quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione concludit.

Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur [*]( 13 I Tim. 2, 2 sqq. ) [*](1 benedici orationes] benedictiones v 2 benedicetur Pl distribuendam Pl comminuetur P1 3 tota A 6 benedicetur P1 7 antestites A antistes (es in ras. 4 lilt. a m. 2) P uel" .(ut add. tJI. 2) P 8 misericordiasime PVv offerent V 11 brebiter A 12 perscribtis Y: praescriptis APv neglegendum] neclegendum esse A neglegendum esse Pv 13 bominibus] om. v pro regibus] et pro r. v 17 esse ista APv 21 qui] quo A ad V: in APv 22 dicere A 24 cultu] cultu. (s add. m. 2) P culto A 26 quod] quid Pl 27 saluuB A )

653
praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

CXCV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM. DE, ID QVOD AIT LVCAS, OCVLI EORVM TENEBANTVR, NE EVM AGNOSCERENT, ET MARCVS: APPARVIT, INQVIT, EIS IN ALIA EFFIGIE.

De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam [*]( 2 Io. 1,14 6 (et 14) Luc. 24,16 7 (et 17) Marc. 16,12 23 cf. Matth. 17, 2 ) [*]( 1 non] om. v 2 ifim xpm P uerbo A 3 habitabit AP. 4 cap. CXCVI A CCXIII P CCXIIll Gv 5 id AMV: eo Po 6 oculi] om. vl 7 inquid Av 10 surrexerit P surrexit v 12 et agnitus — ubi] add. P in mg. 14 qao] qui P poeadt P 17 dicatur Pv 18 effigi*e (a rtU.) P 19 quo] quod P 20 illorum] eorum v 21 quibus cuiusque APv- cuius -quibusque V 22 color] calor Y 23 fierit A splenditus A 24 nemine A )

654
fulgoris et lucis colorem sui corporis eum mutare potuisse, et post resurrectionem monet aliquatenus liniamenta mutasse, ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde uenisset, sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam et illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?

CXCVI.EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM EPISCOPVM. DE GLADIO, QVI MABIAE ANIMAM PERTRANSUT.

De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem [*]( 19 Lac. 2, 35 ) [*]( 3 possit A 6 oculus P1 7 si (i in ras. a m. 2) P tales P1 8 retenebant Pl 9 rem? nam et] rSmanet P* in ras. illud] P1 in ras. 11 iabenis A inuenes P* 12 iubenem A 14 caeleriter (a ras.) P homines P1 16 cap. CXCVII A CCXUII P CCXV Gv 17 episcopum] om. pi" 18 pertransit v 19 simeonis AP matre P* 20 cuius exemplum in alia epistola v 21 misi] miro v uidebatur v 22 ceteram Å uisum A adiuniit Å )

655
igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: et gladius in ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. nam et ferrum, quod pertransiuit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur. aperte quidem dicitur: ferrum pertransiit animam eius, donec ueniret uerbum eius, id est tamdiu fuit in dira tribulatione, donec fieret quod praedixit. hinc enim magnus habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae sapientiae tribueretur quod uenit uerbum eius, id est factum est quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat gloriam et continuo subiungit: eloquium domini igniuit eum.

CXCVII. EX LIBRO PRIMO DE BAPTISMO. QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM: QVI MECVM NON EST, CONTRA ME EST, QVI CONTRA VOS NON EST, PRO VOBIS EST.

Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim [*]( 3 Ps. 58, 8 4 Ps. 56, 5 8 Pa. 104, 18 sq. 18 (et 20) Matth. 12, 30 19 (et 24) Marc. 9, 39 sq. ) [*]( 1 significatum P 6 a*cutus (g? ras.) P pertransiit Av 8 quidem MV: quippe APv anima A 9 dira F: dura APv 11 post liberatus spatium uacuum 3 litt. V ne] nec A 13 inde dat] indidit v 16 cap. CXCVHI A CCXV P CCXVI Gv 17 baptismo] b. inter cetera et ad locum A quomodo MY: agens de baptismo exponit quomodo AGPv 18 qui contra] et qui contra Pv 22 retulissent Pv 24 noliti A )

656
quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia uera sit — sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim contra uos non est, pro uobis est — quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret? [*]( 1 nomine meo Pv male (e ex i corr.) P 4 dissociatos Av IOtiaaate P 5 aduersum APv 7 id in eo] idoneo A 8 est] om. v 9 prohiberi] prohibere Pv prohibuit] noluit v quomodo] te quemadmodum Pv uer.um (b ras.) P 12 sanitas (te add. m. 2) A sanitatis P1 13 sit] ex est corr. m. 1 V 14 adnersum V: aduersus A contra Pv 15 spargit V: dispargit A" dispergit P nolite] non lite A post prohibere ras. 6 litt. P 18 sed pro ecclesia] add. PJ in mg. 19 si P\'F: se P\' nisi Å si non v collegeret A collegerit P1 20 quod dPv: om. F 21 acceperit P\' )

657
CXVIII. EX EODEM LIBRO SEQVITVR: COMPARATIONEM FACIT DE CORNELIO ET AEGROTO.

Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae, immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesia, iubetur mittere ad

Petrum et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia, quae non accepit, accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae compage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectetur ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; [*]( 4 cf. Act. 10, 1 sqq. ) [*]( 1 cap. CXCVIIII A CCXVI P CCXVII Gv 2 sequitur AMVi om. GPv 8 comilio A 4 enim] om. v gentiles homines P1 5 elemosinae PV 6 possit P 7 accessus v 8 elemosinis PV 9 ninculo MV societates P1 10 ecclesia MV: ecdesiM APc 11 et per i. P per] et per pi" 12 communis (nio add. m. 2) P 15 sic] sicut A 16 separant" (es add. m. 2) A separentes V 18 quem] qui v sibi] siue P1 se v 19 sociauerint] int ex unt corr. P\'; sociare v si uenire PF: sine ire Av 20 accepit] it a m. 2 in ras. 4 litt. P 21 eis (in om.) P1 parte] om. A detenentur A 22 ceteras AlPl 23 nectitur AP\'v ) [*]( VIlli. ) [*]( 42 )

658
et ideo, si uenire ad ecclesiam uoluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat, ubi uero sanus conectebatur, non curatur, sed agnoscitur, ne, cum sana curare uolumus, potius uulneremus. itaque illos quos baptizant sanant a uulnere idolatriae uel infidelitatis, sed grauius feriunt uulnere schismatis. idolatras enim in populo dei gladius interemit, schismaticos autem terrae hiatus absorbuit; et apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.

Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: "moritur inde, nisi curetur", non opinor, ut illi qui eum adduxerunt ita desipiant, ut consideratis atque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: "ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?" non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per [*]( 6 cf. Ex. 32, 27 sq. 7 cf. Num. 16, 31 sq. I Cor. 13, 2 ) [*]( 1 si (i ex e corr.) P 2 conectabatnr P\'(?)c 3 uulneremur P 4 illos F: illi APv 5 scismatis Pv 6 interimit P\'F scismaticos Pv 7 biatos P1 8 muntes A 11 sauciatur P1 13 desipient v dissipiant P1 14 sana] om. P1 15 ualent] uolent A 16 dicant (?) V 17 nec ideo - offerunt] om. v tamen quia] tunc quem (m add. m. 2) P mendicum A 18 curet (e ex o corr. m. 1) V curent A nnil uno Plv 19 medicina A 20 et nisi - adueniet] om. A I ergo] enim A 22 ubi] ubi et Pv laetali F loetali P\'lv scismatis Pv 23 integra] in te integra P trahantur v 25 suae] om. A curentur (cu a m. 2 in ras.) P )

659
medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate quia contra nos non sunt, pro nobis sunt; in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt, spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant.

Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum? neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam [*]( 13 I Cor. 13, 1—3 21 cf. Io. 11, 51 et I Reg. 10, 10 24 ct Act. 8, 13 25 Marc. 1, 24 ) [*]( 1 reconcHiliationis (h dd. m. 2) V putent se v 2 sanos] sanus Å quia—3 sanum est] om. P 4 sanitate] scitate P 5 scismat-is (ic ras.) P 7 extollatur P* quid] qui A 8 et] ut Pv snum] suum non v 11 si] se P1 12 quidam APl m.t; (n ras.) P 13 audiant (i ex e corr.) P inquit hominum loquar P hominum loquar inquit v 19 habeam] habuero Pv 20 si] ai et A angelorum V: angelicam AGPfJ 21 propheticam F: prophetiam AP" caifas AP 22 damnahilis P1 sancta] sacra v 24 symon P ) [*]( 42* )

660
ipsi substantiam suam pauperibus, sicut multi non solum in catholica, sed in diuersis haeresibus faciunt ? si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suam pro fide, quam pariter confitentur? tamen, quia separati haec agunt, non sufferentes inuicem in dilectione neque studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem peruenire non possunt.

CXCVIIII SEQVITVR SETEXTVS: OBEECTIONEM DONATISTARVM, VTRVM GENERET FILIOS BAPTISMVS CHRISTI IN PARTE DONATI AN NON GENERET, SOLVIT.

Sed uidentur sibi argutissime quaerere utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet; ut, si consenserimus quod generet, suam esse asseuerent ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur; si autem dixerimus: "non generat "cur ergo" inquiunt "apud uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?" quasi uero ex hoc generat unde separata est, et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia, quae sola catholica nominatur, et [*]( 6 cf. Eph. 4, 3 ) [*]( 2 sed (d add. m. 2) P ingruenti v 4 confidentur P* separate v 7 un" (s add. m. 2) P 8 peruenire] puenire A 9 cap. CC A CCXVII P CCXVIII Gv 10 sequitur setextus MV: om. AGPv obiectione MV utrum] om. Pl 11 baptismos pI baptiama v partes P 14 baptismos P\' baptismo v partes P generet] gereret A 15 asseuerent] asserint v 17 quia (ia ex o corr.) P esse] om. Gv ex hoc iam] om. MV ex] et GlPl v nostram-ecclesiam] om. M 19 renascantur A 21 si] om. P1 nati] renati P1 (?) v. )

661
quidquid suum habet in communionibus diuersorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet ipsa utique generat, non illae. neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino non generant.

CC. SEQVITVB SETEXTVS: QVOD ETIAM MALE CONVEBSANTES CATHOLICOS IPSA GENERET, QVAE ET SIMONEM.

Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem Magum per baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc [*]( 21 I Cor. 3, 1-4 ) [*]( 1 eommunionibus] communicationibus P diuerMtrum p 2 sepami. (i ex o corr.) P 3 illae] illam A eorum A 6 cap. CCI Å CCXVIII P CCXVIIII Gv 7 sequitur setextus] om. GPJJ conuersatis pi conuersatos v 8 et] om. A Bjmonem v 9 generat] om. v 11 pertinaent A 15 eymonem P simone A 16 peperat (re add. m. J2) P 17 ei] et PHj baptisfflM P1 19 natas] renatns v 20 nasei] reuawi v nati] renrti v 91 parnolis A 22 (et 25) ęвcam (§am. 2) V ICÎImatig UP" 28 quod] quo. (d ras.) P paraolis A )

662
quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis? de his enim supra dicit: obsecro autem uos, fratres, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. nuntiatum est mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cefae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo, si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam, de qua nati erant, per pacis atque unitatis uinculum pertinerent.

CCL. SEQVITVE SETEXTVS*. QVOD CATHOLICA GENERET ETIAM PER MALOS TAMQVAM PER VTEROS ANCILLARVM.

Ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim [*]( 6 I Cor. 1, 10-13 ) [*]( 1 carnalis P1 2 sint] sit v aemolatio A contentiones P 6 autem] P* in ras. 8 scismata p" 9 sensum (m del. m. 1) A scientia G.PV: sententia AG2PtJ lOestF: est enim AGPv 12 quia] quod P* 18 ego autem Apollo] om. v 14 cKefae (h ckl. m. 2) V caefae Pl cephae AGP"tJ 15 crncifixns est pro nobis AP" 17 certi (i in e corr.) P (et 18) nati] re- Tf nati v 19 pertinent (re add. m. 2) P ptinerent A 20 cap. CCII A CCXVIIII P CCXX Gho 21 sequitur seterlus] eras. in P; sequitur textns v generent A per] p A 28 ergo (rgo in raa.) P per uterum MV: et per n. AGPo uteros] nterns A )

663
frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Hismaheli, de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure regenerati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis, sed tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam, quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo attestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.