Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CLXXII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE ILLO QVI MEDIA NOCTE PETIIT AB AMICO TRES PANES.

Amicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur ? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum [*]( 2 cf. Luc. 11, 5-8 ) [*]( 1 cap. CLXXIII A CXC GtJ; eras. in P 2 media] de media P 8 petit P 4 aocommodet] & commode P1 5 ad] quod ad v 7 qua] quae v consuletrxr P 8 conparatio A cumparatio P amicos A 10 ille MV: deus APv 11 capaces (e ea: i corr.) A 12 significat P 16 homines P1 18 hemini P1v ille] illi v a] ad Pv consuetudinem Pv 19 sed] om. v si] ei se v consulatur AP consoletur v 21 praemit V erumna Pv 22 quae] quam P dilectant P1 23 doctria A 24 cogitur] cogitatur A 25 hostium P ) [*]( vnn. ) [*]( 38 )

594
esse puerosque eius cum eo esse in cubili, significat tempus famis uerbi, cum intellegentia clauditur. et illi qui euangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrae praedicauerunt, pueri patris familias, iam sunt in secreta quiete cum domino; et tamen orando efficitur, ut accipiat desiderans intellectum ab ipso deo, etiam si homo desit, per quem sapientia praedicetur.

CLXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE PANE ET PISCE ET OVO.

De pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius [*]( 9 cf. Luc. 11, 11 sq. ) [*]( 1 puerusque A cnbili. (s ras.) P cubiculo v 2 uerbi] om. v 5 quietem Al orandum (um in 0 corr.) A 6 desiderans] desideratum v 7 praedicatur P\' 8 cap. CLXXIIII A CXC P CXCI Gv 9 eodem] om. Pv (et 11) pane (om. et) Pv 12 scorpionem] scorphionem P et scorpionem A 13 illo APVz illa v 14 sint] sunt A inopa] inops est v contraria] coatria P 15 coaequanit MV: comparauit APv piscis cis A bu ... 17 inuisibilis (bu add. m. 2) P 18 non fraogitur] confringitur v pisce P cumparatur A 19 cui] qui V contrarium] e contrario v 20 male] mala v 21 faetus PVv 22 contrario A scorphionem P )

595
aculeus uenenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat.

CLXXIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE, ID QVOD AIT DISCIPVLIS, NOLITE IN SVBLIME TOLLI; ET DE HVDRO- PICO VEL DE MVLIERE CVRVATA.

Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: et nolite in sublime tolli. primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundauerint, incipit et superbire de talibus. tale est hoc, ac si se uulneratus quis iactet, qui habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut uulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro. congruenter hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparauit; humore enim laborabat. sicut illam mulierem, quam XVIII annis alligatam dixerat et ab eadem alligatione soluebat, comparauit iumento, quod soluitur, ut ad aquam ducatur. hydropem autem recte comparamus diuiti auaro; sicut enim ille, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste, quanto est copiosior diuitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius [*]( 6Lnc. 12, 29 15 cf. Luc. 14, 2—5 16 cf. Lnc. 13,11-16 ) [*]( 1 acaleos neaenatos P1 2 est] est id 5 v santj om. v 3 extenda∗t (n ras.) P 4 cap. CLXXV A CXCI P CXCII Gv 5 id M1V: eo M2Pv; om. A ait] dicit P 6 de] om. P ydropico AMVv hidropico P 7 curuata] cnrna v 8 habere b* Pv hare A 9 sublimi AP tolli] extolli A 11 abundauerit AlPl incipiet v 12 se] si P1 iactet] iacet P qui APV: quia v emplaatra] inpastra P 14 acum A indigeret] indigeret et A ydropicum v 15 caecidit V puteo P\'v umore Api 16 allicatam A 17 allegationem V 18 solnetur P1 19 comparamus GPv: cumparamus A comparatur MVauaro] et auaro v ille (e eae i corr.) P habundat P 20 nmore A 21 cupiosior APl ) [*]( 38* )

596
talia concupiscit; illam uero ita morbo incuruam, ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut diuina cogitare non ualeat.

CLXXV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE VILICO, QVEM DOMINVS SWS EICIEBAT DE VILICATV.

In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et [*]( 5 of. Lnc. 16,1-9 15 Mktth. 10, 42 21 of. Loe. 18,2-8 ) [*]( 1 illa v inoorbam (b in u corr. m. St) V inourua v 3 op- praessae A 4 cap. CLXXVI JL CXCII P CXCUI Gv 6 snas JCV: om. APv uilicato APl 7 nitlicatu P uilicato A 9 nostro] nostra F; om. v 10 eljmosiuas (y in e corr.) P 11 eos] eo A 12 debitoris P1 14 terrena] in terra v communicauerunt Pv 18 e] et A ducuntur] add. V1 in spatio uactfO: dicuntur P\'fJ 19 laudare P1 fraudem] fradem Pv 20 amplius] magis Pv piaciant A place*nt (a raa.) P secundum] secundum dm A praecepto A praecepta P 24 cadoa (o in i corr.) P )

597
de centum choris tritici LXXX, ad nihil aliud nalere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas Iudaeus quisque operatur in Christi ecclesia abundet iustitia eius super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent — sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zaccheus — aut certe duplicat decimas, ut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. mamona uero iniquitatis ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mamona diuitiae interpretantur, nec sunt istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. a iustis uero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spirita.liter supplentes exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditabuntur.

CLXXVI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE ILLO QVI IN TECTO EST ET QVI IN AGRO, ET CETERA.

Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate [*]( 4 cf. Matth. 5, 20 6 cf. Luc. 19, 8 18 Luc. 17, 81 sq. ) [*]( 1 choros P1 2 ea quae cet. : locus corruptus uidetur qaae] £ (= quam) P iudaeis A iudaeos P\'v 5 dimedias (e in i corr.) A 6 zaocheus V: zacheus APv duplicet) dupliciter v ut) aut AP 7 mammon a Pv 8 possedemus P1 9 mammona v diuitias A interpretatur A 11 possedentur APl 15 cap. CLXXVII A CXCin P CXCIIII Gv 17 cetera MV: de uxore loth AGPv 19 discendat APX descendet v 20 tamquam] tam v 22 innestigandura P\' 24 menti APl 25 tecto (o ex u corr.) A )

598
sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad uasa huius modi tollenda descendat.

Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit.

Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.

CLXXVII. DE DVOBVS IN LECTO ET DVABVS MOLENTIBVS ET DVOBVS IN AGRIS.

Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et [*]( 5 Luc. 17, 31 16 Luc. 17, 34 sq. ) [*]( 1 apertissime (me ex mo corr. m. 1 in V) MVv 4 discenda.t (n ras.) Pl 5 et] om. P 6 similiter AM V: om. Pv 7 Paulus] apostolus paulus P 9 tribulatione] tribntione P 13 cap. CLXXVIII A CXCIHI P CXCV Gv 14 lectu A duabus GPs: duobus AMV 15 agris MV: agro AGPv 16 molentes] molestes P 17 binis] uinis MxVl 18 trea (e in i corr.) P 19 sicnificari A 20 elegunt P1 negotiis] necutiis A 21 quies] quies (x a m. 2) V requies v 23 doctoribus APv ea quae] eaq. A faeminarum Y )

599
feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit; et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae. tertium eorum, qui operantur in ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis et pro robore suarum uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent, aliqui cadunt. qui permanent, assumuntur; qui cadunt, relinquuntur. ergo unus assumetur et unus relinquetur non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. in illa nocte ergo dixit "in illa tribulatione".

Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit [*]( 7 cf. I Cor. 3, 9 20 cf. Ezech. 14,14 22 cf. Gen. 7, 7 ) [*]( 1 quia] qui* (a add. m. 2) V qui M peritorum] periturum A 2 expedit) expetit P1 ezpetiunt v 3 uno PYv: uuum A 4 necutiis A 6 ministerium A 11 in otio - qui sunt] om. v 12 aliqui] alii qui A 13 aliqui] alii v cadent V qui permanent] que p. P* qui cadent P 14 reliquuntur A asaumitur P1v 16 affectionum - generibus] om. v Binculis A 18 ad] et ad v 19 solus AP1 20 liberatum iri scripsi] liberaturi (ri ex ros corr. m. 1 in V) MV liberari A libera∗∗∗ri P liberatos v hiezechiel A ezechiel P ezechihel v denuntiat Y: praenuntiat b APx 22 archa P guuernata (b add. m. 2) V 23 ficuram A quia] qui v caelebem P1 24 nubtias AV )

600
apostolus, sine sollicitudine uiueret, cogitans quae sunt dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in temtationibus, ut possint assumi. Iob autem, quia et uxorem habuit et filios et amplas terrenas rerum copias, ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen, ut sint fortissimi in temtationibus, sicut ille fuit ; non enim aliter assumi poterunt. nec puto alia esse genera hominum, quibus constat ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias propter assumtionem et relictionem, quamuis in singulis multae studiorum uoluntatumque diuersitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inueniri

CLXXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE IVDICE INIQVO, QVEM VIDVA INTERPELLABAT.

Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus [*]( 1 cf. I Cor. 7, 32 et 34 3 cf. Iob. 1, 1-3 13 cf. Luc. 18, 2—8 21 cf. Matth. 18, 23-35 ) [*]( 1 uiueret] uiuere et A uiuere P1 uiuebat v 2 qui (i ex e corr.) P otio] utio (u in o corr.) A 3 quia] qui APl 5 cui] quod ad v molendinum] molendi nomen A 6 ut sint] sunt v 7 potuerunt P 8 quam] quamuis A 9 et relictionem - p. 616, 18 desiderantur in A, cum quaternio unus exciderit quamuis] quae v 10 in] om. Pv singula v multae] om. v; multa P diuersitates] diuersa v 12 cap. CXCV P CXCVII Gv 14 interpellat v 17 reuereretur (ereretur a m. 2 in ras.) P uereretur v assiduae MV: assiduis P a suis v 19 suggyllet MV sugillet v suggillit P1 20 aut] ut P 21 de] om. P1 )

601
dimisit quod ratione reddita debere inuentus est, et ipse conseruo suo dilationem saltem dare noluit; et de faeneratore. qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donauit; et de homine, qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia huius modi: de his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei, cui adhibentur insinuandae aut requirendae. aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat; ueluti est illud: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei? ad hoc genus pertinet etiam illud quod de seruo ait, cui dominus denuntiauerat, ut a uilicatu remoueretur; fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis debitoribus eius quantum commodum uisum est relaxaret. neque ullo modo nos dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur, sed si fraudando quasi prouidit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto maiore alacritate sibi prouidere debent in aeternam uitam quibus, ut iuste operentur, iubetur amicos facere de mamona iniquitatis? quod suo loco expositum est. ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis deus, qui suos seruos diligens [*]( 2 cf. Luc. 7, 41-43 4 cf. Luc. 15, 11-32 9 Matth. 6, 80 13 cf. Lnc. 16, 1-9 20 cf. Quaestt. euang. II, 34 22 cf. Luc. 11, 5—8 ) [*]( 1 debebat v ante inuentus ras. 6 litt. in P et ipse inuentus est v et ipae] om. Pl 2 conserno] cQseruo Pl dalationem P1 saltim P\'1J noluit] nolle v 3 eo plus] eo amplius P 6 loxuriante (v et antS a m. 2) P 8 aut requirendae] et r. v 9 desimilitudine P 10 clibano P1 11 modicę (3 ex i corr.) P 12 ad boc-dennntiauerat] add. V1 in spatio uacuo relicto; post denuntiauerat spatium 11 litt. 13 uilicato P1 14 ut] om. V falsati P1 cyrographis MVv cirogTafis (i et fi in ras.) P 17 quasi libri: sibi a prouidet v 18 maiori v 20 iubentur P1v 21 hoc] ho P 24 deus] om. v )
602
ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se? itaque illud superius genas his uerbis adiungi potest: sicut illud, ita et illud; hoc autem posterius his uerbis: si illud, quanto magis illud? aut: si illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus, quanto certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis.

Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur. [*]( 1 Matth. 7, 11 15 cf. Apoc. 6, 10 17 cf. Matth. 5, 44 24 cf. Eph. 2, 2 ) [*]( 1 petamus (e ex i corr.) P 4 si illud] si non illud v 5 obscure, alicubi] om. v 6 deairailitudine P\' 9 audire P1 15 uindicare P1v deprecetur (n add. m. 2) P 16 moneamns MV moniamur P1 20 aduersus Pv bonus (u in 0 corr.) P 22 itaque (e ex 0 corr. m. 1) Y 23 quos] om. P* diabolus] scripsit V1 in spatio uacuo 12 litt. 24 filios P )

603

[DE EO QVOD DICTVM EST: ORATE, NE FIAT FVGA VESTRA HIEME VEL SABBATO. EX LIBRO I QVAESTIONVM EVANGELII.

Id est "ne impedimento aliquo detineamini" quia et hieme imbribus uel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa.]