Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CLXV. ITEM EX EODEM LIBRO m. QVOD APVD IIII EVANGELISTAS INVENIATVR DECIES COMMEMORATVM DOMINVM VISVM ESSE AB HOMINIBVS POST RESVRRECTIONEM.

Inuenimus itaque apud quattuor euangelistas decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi eum uidit Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant. Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem, postquam locutus est eis, assumtus est in caelum; Lucas autem praetermissis omnibus, quae per XL dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo die resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foris in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eos. et factum est, cum [*]( 7 cf. Io. 20,14 8 cf. Matth. 28, 9 cf. Luc. 24, 34 9 Luc. 24, 15 cf. Io. 20, 19-23 10 cf. Io. 20, 26 11 cf. Io. 21, 1 cf. Matth. 28, 16 sq. 12 Marc. 16, 14 17 Marc. 16, 19 22 Lac. 24, 50. sq. ) [*]( 1 cap. CLXVI A CLXXXI P CLXXXII Gv 2 item] om. AGPv libro] 1. de consensu euangelistarum AGPv 3 cummemoratam A 6 resurrectione A 8 egredientibus MV (cf. graec. ἐξεϑοῡσαι): regredientibus AGPv 11 thiberiadis v galileae libri 12 dicit] om. Pl 13 quia] qui v erat A 14 nube. P nube v 15 caelo AP1 17 ita] om. v et] om. Av dominus quidem] om. v 19 Lucas] om. v omnibus aut. praetermissis v 20 die APVv. diei a 23 foris V: foras APv 24 suis] om. v eos Vv1: eis APv1 )

579
benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum, praeter quod in terra uiderant, etiam dum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouies et in aere semel ascendens.

Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies XL, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes XL continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios vm dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat. et deinde quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, eos in Galilaeae montem praecedere; atque omnino per illos XL dies quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit, sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies XL; non quod cotidie per dies XL cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo illos dies interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per XL dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi [*]( 7 cf. Io. 20, 30 8 cf. Act. 1, 3 18 Act. 10, 41 ) [*]( 2 praeter] peter P 3 feretur A toties v 4 commemoratur v ab] om. v 5 aere] aera (ae a m. 2 in ras.) P 9 omne. (s ras.) A continuus P continuo v 10 alios] alinns (?) A 12 tyberiadis Pv fortasses P1 14 ante (om. et) v eos] eis v galileae libri 15 quoties v 17 cornilio A faerat P 20 per] om. A 21 dies illos Po 23 tyberiadis Pv illis] om. P1 uisns et cum illis] om. v 24 fortasse (om. et) Al 25 dies XL Pv qui] qui. P quia v quater deni] quaterni illi dies v deni] in ras. 6 litt. P1 mysterio] mini- Į;terio P ) [*]( 37* )

580
primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone computari.

Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus utrum nihil afferat quaestionis: resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non. dixit: "primo apparuit Cephae"; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim; quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis xi erant congregati, clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus; siue post octo illos dies quandolibet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo; non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus; nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.

Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis. quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quamquam sine praeiudicio necessitatis, ut aut hoc solum aut hoc proximum exspectaretur [*]( 4 I Cor. 15, 4-8 23 Matth. 26, 82 et 28, 7 Marc. 14, 28 et 16, 7 ) [*]( 1 decem] ded P1 decies v a parte] apte P1 2 dassone A desone P computare P1 3 Paulus] om. v 4 tertia v 5 non dixit—Cephae] om. v 6 molieribus A 7 duodecim] XI A 8 qua hora libet] om. v die.. P 11 metu V 13 non) nunc A 14 autem] om. P1v 18 nouissimae A aaortino V 20 tempos A 23 gallilaeam A galileam Pv 24 completum est] om. P1 25 quamquam] tamquam v praeiudicium A 26 proximum MV: primum APv )

581
fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, quod ita, sed ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel transmigratio uel reuelatio. prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum: praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur dirruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est: "ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis". secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur reuelatio, non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc [*]( 18 cf. Philipp. 2, 6sq. 20 Io. 14, 21 24 Io. 1, 9 ) [*]( 1 debuisse] debuis || f. 154r F debnisset (set add. m. 2) M dubio bio V 2 factum V: factum sit AP factum est v 4 sed quod ita APv 5 interpraetatar A 7 quid] quod p. 8 praecedit A PV (cf. graec. πϱοάγει): praecedet v gallilaeam A 9 Christi] xps V tranmigratura A 10 praedicantis Pl 11 crederent v 12 praecedet v gallilaeam A 13 disruptiB P*v disrnptns p. et eoictis difficultatibus] add. V1 in spatio uacuo relicto euictus P1 14 aperire v apperire P ostium ostium V hostium v per (r add. m. 2) V 16 membra (om. ibi) P 17 susciperint Av agnoscetis (e ex i corr. in A) APV: agnoscitis P1v 18 formal firma A 19 in illa] ..illa P 20 dicerit A )
582
mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dextram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident impii. tolletur enim impius, ut non uideat claritatem domini; et impii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum; sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.

CLXVI. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTARVM IIII. QVOD IN TRIBVS ACTIVAE, IN IOHANNIS AVTEM EVANQVLIO DONA CON- TEMPLATTVAE VIRTVTIS ELVCEANT IDONEIS DINOSCERE; ET QVIA NON PERFECTE, SED EX PARTE SIT, IDEO SIC MANEBIT, DONEC VENIAT.

Discipulis etiam insufflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, [*]( 1 Io. 1, 5 4 cf. I Io. 8, 2 7 cf. Mattb. 25, 33 8 cf. Matth. 25, 46 11 Es. 26,10 12 Io. 17, 8 23 cf. Io. 20, 22 ) [*]( 2 eam Vv: eum AP compraehendunt A comprehenderant v 3 disseruit (is in e corr. m. 2) P 4 similis A 7 ad] ab v dextra v 8 mereamur] non mereamur v 9 illuc] illud P transmigrabant P 10 ibi] om. v tollitur P\' 11 ut non] ne v 14 in] om. A 15 quo. (s ras.) P seruos] seruua P perducit Plv 16 contemplent MV 17 cap. CLXVII A CLXXXTI P CLXXXVI Gv 19 iohannes P1 20 eluceant] eluciant P & luceant A di*noscere (g ras.) P et] om. AP 21 quia] quę P1 perfecte] prefecto Pl 24 trinitate PH) )

583
tantummodo patris esse, non etiam filii spiritus putaretur. postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eundem Iohannem sic se uelle manere, donec ueniat. ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Iohannis euangelistae dispensationem, qua in lucem liquidissimam uerbi sublimitate fertur, ubi trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione uerbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse dominus uenerit. ideo sic manebit, donec ueniat. manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius aliena illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a domino et ambulare per fidem, non per speciem; ac sic perseueranter retinens atque custodiens spem, fidem et caritatem intendat in specie ex pignore quod accipimus sancti spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum [*]( 2 cf. Io. 21, 15 3 cf. Io. 21, 23 11 cf. I Cor. 13, 12 13 cf. Coloss. 3, 4 20 cf. II Cor. 5, 6 24 cf. Io. 16, 13 sq. ) [*]( 1 patris (s add. m. 2) P 4 ubi] ibi P* 5 iohanis A iohanne (e in is corr.) P 6 liquissimam v sublimatate (a prior in i corr.) A sablimitatem P 7 uidere Pl 8 maxima v distat Pv 9 perspicue] per specie Pl cerne v cognoscique] cognosce quod v possit v 11 manebit (i ex a corr. m. 2) P 14 uitam] quit am A 15 nobilo A 16 serenissimam V 17 potiatur (o ex u corr.) A penitus] ponitur P 18 aliena V: alienata (a tertia ex u corr. in A) APv constantes P1 19 nee quis] ne quis P; om. v quaerat] om. v 21 non] nondum (dum add. m. 2) v 22 spem fidem V: fidem spem APv 23 epeciem Pb accepimus Po )
584
deus, qui suscitauit legum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis. prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggrauat animam; et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam rapida coruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur; et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est, quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione, tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat et, ne peccet, a Christo rege regatur, si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur; atque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat; [*]( 2 cf. Rom. 8, 10 sq. 5 cf. Sap. 9, 15 6 cf. Eccli. 24, 8 24 Io. 1, 1 ) [*]( 1 uiuificauit Av 3 quod] om. Pu 4 propter] et propter Pv olU tn adgranat (om. et) A 6 tegimur M omnis terra] omnis terra (nita et en add. nu 1) V uita terrena M 7 terr*" (ena add. m. I) V terrae A rapidam MV 9 erigetur P1 figatur] ficuratur A 10 tantu A 11 minor] minur A minor est Pv 13 instare] stare P1 14 actione-illorum] scripsit V in spatio uacuo relicto comitatu trium] comitatorium v 15 cum] com AP eum] cum MV 18 mortalitatis A contemporata (corr. m. 2) V 19 facere Plv magna Pv et] om. v 20 rege christo ÅPo 21 accione A connersationis et uitae] om. A1 22 pennis PH; tamquam] qnStam tamquam A 23 eodem] eo de v )
585
uerbum apud deum erat, et uerbum deus erat; etsi per speculum et aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum spiritum; alius diem sapit domino, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit: omnes tamen quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia, superbiam et inuidentiam; meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, qui euangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lauat. [*]( 2 cf. I Cor. 13, 12 6 cf. I Cor. 13, 9 sq. 7 cf. I Cor. 12, 8 9 cf. Rom. 14, 6 10 cf. II Cor. 12, 2-4 11 cf. II Cor. 5, 6 13 Io. 14, 21 21 Eccli. 3, 18 23 cf. Io. 13, 5 ) [*]( 1 deum (om. erat) v deos] om. MV deos erat nerbum v 2 enigmate MV inigmate A in aenigmate p" 4 iohannis (om. in) A 5 denoscere P 6 iohannes PI" 8 spiritum MY: eundem spiritum APv 9 domino sapit APv pectore] pectori P peccatore (ca add. m. 1 ita ras.) Y 16 proficerit AP2v proficeret P1 17 hic] hoc Av 19 multom A praecipere] praecipue v de] ad v dulcedinem PI" 21 tanto] om. P 23 pedis P1 inras. pedes lauat] om. V )
586

CLXVII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO. DE, ID QVOD AIT, NEMO NOVIT FILIVM NISI PATER.

Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: "et cui uoluerit pater reuelare", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum\' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.

CLXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE PVERIS SEDENTIBVS IN FORO ET CLAMANTIBVS AD ILLOS, QVI NEC HVMILIARI CVM IOHANNE NEC CVM CHRISTO GAVDERE VOLVERVNT. VBI QVAE SIT VERA CIBORVM PARSIMONIA PVLCHERRIME DOCET.

De pueris sedentibus in foro et ad inuicem clamantibus conuerso ordine ad proposita respondit. nam quod ait: lamentauimus, et non plorastis, ad Iohannem pertinet, cuius [*]( 3 Matth. 11, 27 22 Luc. 7, 32—35 ) [*]( 1 cap. CLXYin A CLXXXIII P CLXXXVII Gv 2 de id quod ait] quod A id MV: eo Pv 3 nemo-pater] om. A* 4 cumpater] scripsit V1 in spatio uacuo 6 paterem A addidit] addit//// P addit autem v 7 ita] ita in P 8 nullo (om. a) F agnosci v patre (om. a) V solo] solum (um in o corr.) A 11 mentis., 14 totum enim enim MV (corr. m..2) 17 cap. CLXVIIII A CLXXXIII (sic) P CLXXXV Gv 19 humiliare A 24 plurastis A )

587
abstinentia a cibis et potu luctum paenitentiae significabat; quod autem ait: cantauimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum dominum, qui utendo cum ceteris cibo et potu laetitiam regni figurabat. at illi nec humiliari cum Iohanne nec cum Christo gaudere uoluerunt dicentes illum daemonium habere, istum uoracem et ebriosum et amicum publicanorum et peccatorum. quod autem subiungit: et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intellegere nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per abundantiam, non se corrumpendi atque opportune sumendi uel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi uiuendum est. neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius satiari et eos tamen illi ipsi paruo, quo satiantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et uel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. magis ergo interest non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae ualetudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet uel etiam necesse est carere, ut illud in animo [*]( 1 potn] puta A potum MV luctu V 2 cantabimus P1 3 pntu A 4 figurabat] significabat px humiliare Pl 5 demooium A 6 foracem P 10 in (i a m. 2) V temperantiam per] p. temperantiam v 11 abundantiam] abondantiam A in abundantia v oportune libri 12 uel non sumendi] om. v 13 reprehenda (den add. m. 2) P quid] quod v 14 necessitate A 15 congruas (n ex o corr.) P 16 uiuendum] uidendum v 17 sthomachum y 19 plusculo (pu add. m. 2) P 20 tolerabilius] tolerabili p, inopia v perpiti A horam (h del. m. 1 et 2) V aepulas V 21 si (i ex e corr. m. 2) V cumj com A 24 ualitudinig Pv 25 quanta P animae A careant A )
588
christiani compleatur quod apostolus dicit: scio et minus habere, scio et abundare; ubique et in omnibus imbutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat; et illud: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus; et illud: non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium. et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit: in spiritu sancto. iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiisio suis, qui intellegunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem uero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non uariari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.

[DE VORACITATE ETIAM IN VILISSIMIS CIBIS VITANDA. EX15 LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA III.

Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo [*]( 1 Philipp. 4, 12 sq. 5 I Cor. 8, 8 7 Rom. 14, 17 10 Lnc. 7, 35 ) [*]( 2 habandare AP 3 sum] om. Pl satiare P\' babundare A 4 eo (o ex Q corr.) P 5 abundauimus Api 6 egebimus] egebius V egibimus P* 7 enim] om. A ęaca (q a m. 2) V escam A 9 aepulis V 11 oportuna libri 12 faa cillitatem v fac*l*tatem (u add. m. 2) P 14 retinere P1v 15 cap. CLXXXV P CLXXXVI Gv; deest in AMV 18 temperans] temperans (in add. m. 2) P 19 utetur Glpa 23 tempore G1v 25 cupediae] cupidiae P cupiditati Gl cupiditatis G\'fJ )

589
sapiens utatur, insipiens autem foedissima gnlae flamma in uilissimum ardescat. et sanius quisque maluerit more domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. nam in omnibus huiusce modi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum uel improbandum est quod facimus].

CLXVIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII n. DE IMPOSSIBILITATE IEIVNANDI SVB PRAESENTIA SPONSI: IBI DVO IEIVNII GENERA PROBAT, VNVM TRIBVLATIONIS, ALIVD GAVDII.

Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime [*]( 2 cf. Luc. 24, 43 3 cf. Gen. 25, 34 11 cf. Luc. 5, 33—39 ) [*]( 2 uilissimo (o ex tl corr. m. 2 G) Qv ardiscat P1 sauius P: sanus Qv 3 quam] qu5 P nepotis] nepudis(?) P1 4 ordeo GPx 5 plerique Glpt 6 earum] om. Qv 8 est quod facimna uel reprobandum Qv 9 cap. CLXX A CLXXXVI P CLXXXVII Qv llibiF: ubi AP1v, om. P1 12 tribulationi A aliud] et aliud Pv alterum A 13 aut" tribulatio" (in et ne add. m. 2) P 14 propiandum A 15 spiritaliS MV 16 esset] esse A 18 ieiunare P sponsi (i am. 2 in ras.) P sponsae v 19 filius P1 20 merore APv ac] a A 21 consulatoria A tribuantur Pv 22 quod] quod (d add. m. 2) P)

590
celebrabunt. quod antequam accipiant, dicit eos tamquam uetera uestimenta, quibus inconuenienter nouus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad nonae uitae temperantiam pertinet; quia, si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam modo scinditur, cuius particula., quae ad ieiunium ciborum ualet, inopportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. cuius quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc ueteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio uidetur fieri et ipsi uetustati non conuenit. dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius dirrumpi quam id posse continere dicit. erunt autem iam utres noui, cum post ascensum domini desiderio consolationis eius orando et sperando innouantur. tunc enim acceperunt spiritum sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diuersis gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni. nouum enim uinum iam nonis utribus uenerat.\'

CLXX. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE HOMINE DESCEN- DENTE AB HIERVSALEM IN HIERICHO ET CETERA.

Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. [*]( 16 cf. Act. 2, 1-13 23 Luc. 10, 30-37 ) [*]( 4 quia ei] qua si AP quia—fiat] scripsit V1 in spatio uacuo relicto 5 scindetur P scenditur A 6 inoportune A1 v inportanq P 8 dilectationum P 10 ueteri] ueri A rudibus et desiderio v consuetudine Al consuetudinis v illinc] illinc nunc P1 illi nunc P1 ibi tunc v 11 concisio v 12 similis AP\' 13 disrumpi APv 14 contenere A contineri P\' dicit] om. A erunt] erant P 16 acciperunt V quo] et eo v 17 cum] com A 20 cap. CLXXI A CLXXXVII (eras.) P CLXXXYIII Gv 21 hominis MV descendente scripsi: descendentis MV qui descendebat AP qui descenderat v 22 et cetera] om. APv 23 quidem P e descenderat v 24 generi P hirusalem (e add. m. 2) V )

591
Hierusalem ciuitas pacis illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est. Hiericho luna interpretatur et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit. latrones diabolus et angeli eius, qui eum spoliauerunt immortalitate et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semiuiuum; quia ex parte, qua potest intellegere et cognoscere deum, uiuus est homo, ex parte, qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est; et ideo semiuiuus dicitur. sacerdos autem et leuita, qui eo uiso praeterierunt, sacerdotium et ministerium ueteris testamenti significat, quod non poterat prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse dominus significatur hoc nomine. alligatio uulnerum est cohibitio peccatorum. oleum consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. uinum exhortatio ad operandum feruentissimo spiritu. iumentum eius est caro, in qua ad nos uenire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere. stabulum est ecclesia, ubi reficiuntur uiatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. altera dies est post resurrectionem domini. duo denarii sunt uel duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad euangelizandum ceteris, uel promissio uitae praesentis et futurae. secundum enim duas promissiones dictum est: accipiet in hoc saeculo septies tantum, in futuro saeculo uitam aeternam consequetur. stabularius ergo est apostolus. quod supererogat, aut illud consilium est, quod ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do; [*]( 23 Matth. 19, 29 26 I Cor. 7, 25 ) [*]( 1 labeus A 2 mortSlitatem (sic) P 4 qui eum] om. P1 immortalitatem V 5 reliquerunt] abierunt v semiuiuum] seminino relicto v 8 praemitur Y 10 signifigat A1 11 custus P1 13 choibitio Y oleo APl 14 reconchiliationem Y exortatio P 15 iumentum] fomentum MlV 17 ipsa AP1 incarnatione A 18 reficiuntur] refugiunt A uiatoris P\' aeternam (u in a corr.) A 21 acciperunt Y 24 consequitur APe )
592
aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in nouitate euangelii grauaret, cum ei liceret pasci ex euangelio.

CLXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH n. QVOD MARTHA EX- CIPIENS ILLVM IN DOMO SVA SIGNIFICET ECCLESIAM, VT NVNC EST, MARIA VERO, VT ERIT IN FVTVRO.

Quod Martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc est, excipientem dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini et audiebat uerbum eius, significat eandem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur ecclesia. quod autem queritur, quod se soror eius non adiuuet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita peruenitur. Mariam uero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa uero ministerii quamuis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit. [*]( 1 cf. II Thess. 3, ssq. 5 cf. Luc. 10, 38—42 ) [*]( 2 ei] illi v 4 cap. CLXXII A CLXXXVIII P CLXXXVIIII (7; om. v 5 marta AV excipiens] excepit Pv 6 significat A ecclesia A ut] et P1 8 marta A 9 excipiente A 12 futurum A opere] ore A 13 sapientiae P maria A D 15 exercitur AlP* quaeritur APV 16 qua] quae v 17 tuum (b add. m. 2) Y turbare P1v 20 eligisse F auferetur] auferitur A offeretur P 21 quia (om. et) P )

593