Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo [*]( 1 Philipp. 4, 12 sq. 5 I Cor. 8, 8 7 Rom. 14, 17 10 Lnc. 7, 35 ) [*]( 2 habandare AP 3 sum] om. Pl satiare P\' babundare A 4 eo (o ex Q corr.) P 5 abundauimus Api 6 egebimus] egebius V egibimus P* 7 enim] om. A ęaca (q a m. 2) V escam A 9 aepulis V 11 oportuna libri 12 faa cillitatem v fac*l*tatem (u add. m. 2) P 14 retinere P1v 15 cap. CLXXXV P CLXXXVI Gv; deest in AMV 18 temperans] temperans (in add. m. 2) P 19 utetur Glpa 23 tempore G1v 25 cupediae] cupidiae P cupiditati Gl cupiditatis G\'fJ )
Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime [*]( 2 cf. Luc. 24, 43 3 cf. Gen. 25, 34 11 cf. Luc. 5, 33—39 ) [*]( 2 uilissimo (o ex tl corr. m. 2 G) Qv ardiscat P1 sauius P: sanus Qv 3 quam] qu5 P nepotis] nepudis(?) P1 4 ordeo GPx 5 plerique Glpt 6 earum] om. Qv 8 est quod facimna uel reprobandum Qv 9 cap. CLXX A CLXXXVI P CLXXXVII Qv llibiF: ubi AP1v, om. P1 12 tribulationi A aliud] et aliud Pv alterum A 13 aut" tribulatio" (in et ne add. m. 2) P 14 propiandum A 15 spiritaliS MV 16 esset] esse A 18 ieiunare P sponsi (i am. 2 in ras.) P sponsae v 19 filius P1 20 merore APv ac] a A 21 consulatoria A tribuantur Pv 22 quod] quod (d add. m. 2) P)
Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. [*]( 16 cf. Act. 2, 1-13 23 Luc. 10, 30-37 ) [*]( 4 quia ei] qua si AP quia—fiat] scripsit V1 in spatio uacuo relicto 5 scindetur P scenditur A 6 inoportune A1 v inportanq P 8 dilectationum P 10 ueteri] ueri A rudibus et desiderio v consuetudine Al consuetudinis v illinc] illinc nunc P1 illi nunc P1 ibi tunc v 11 concisio v 12 similis AP\' 13 disrumpi APv 14 contenere A contineri P\' dicit] om. A erunt] erant P 16 acciperunt V quo] et eo v 17 cum] com A 20 cap. CLXXI A CLXXXVII (eras.) P CLXXXYIII Gv 21 hominis MV descendente scripsi: descendentis MV qui descendebat AP qui descenderat v 22 et cetera] om. APv 23 quidem P e descenderat v 24 generi P hirusalem (e add. m. 2) V )
Quod Martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc est, excipientem dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini et audiebat uerbum eius, significat eandem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur ecclesia. quod autem queritur, quod se soror eius non adiuuet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita peruenitur. Mariam uero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa uero ministerii quamuis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit. [*]( 1 cf. II Thess. 3, ssq. 5 cf. Luc. 10, 38—42 ) [*]( 2 ei] illi v 4 cap. CLXXII A CLXXXVIII P CLXXXVIIII (7; om. v 5 marta AV excipiens] excepit Pv 6 significat A ecclesia A ut] et P1 8 marta A 9 excipiente A 12 futurum A opere] ore A 13 sapientiae P maria A D 15 exercitur AlP* quaeritur APV 16 qua] quae v 17 tuum (b add. m. 2) Y turbare P1v 20 eligisse F auferetur] auferitur A offeretur P 21 quia (om. et) P )
Amicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur ? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum [*]( 2 cf. Luc. 11, 5-8 ) [*]( 1 cap. CLXXIII A CXC GtJ; eras. in P 2 media] de media P 8 petit P 4 aocommodet] & commode P1 5 ad] quod ad v 7 qua] quae v consuletrxr P 8 conparatio A cumparatio P amicos A 10 ille MV: deus APv 11 capaces (e ea: i corr.) A 12 significat P 16 homines P1 18 hemini P1v ille] illi v a] ad Pv consuetudinem Pv 19 sed] om. v si] ei se v consulatur AP consoletur v 21 praemit V erumna Pv 22 quae] quam P dilectant P1 23 doctria A 24 cogitur] cogitatur A 25 hostium P ) [*]( vnn. ) [*]( 38 )
De pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius [*]( 9 cf. Luc. 11, 11 sq. ) [*]( 1 puerusque A cnbili. (s ras.) P cubiculo v 2 uerbi] om. v 5 quietem Al orandum (um in 0 corr.) A 6 desiderans] desideratum v 7 praedicatur P\' 8 cap. CLXXIIII A CXC P CXCI Gv 9 eodem] om. Pv (et 11) pane (om. et) Pv 12 scorpionem] scorphionem P et scorpionem A 13 illo APVz illa v 14 sint] sunt A inopa] inops est v contraria] coatria P 15 coaequanit MV: comparauit APv piscis cis A bu ... 17 inuisibilis (bu add. m. 2) P 18 non fraogitur] confringitur v pisce P cumparatur A 19 cui] qui V contrarium] e contrario v 20 male] mala v 21 faetus PVv 22 contrario A scorphionem P )
Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: et nolite in sublime tolli. primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundauerint, incipit et superbire de talibus. tale est hoc, ac si se uulneratus quis iactet, qui habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut uulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro. congruenter hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparauit; humore enim laborabat. sicut illam mulierem, quam XVIII annis alligatam dixerat et ab eadem alligatione soluebat, comparauit iumento, quod soluitur, ut ad aquam ducatur. hydropem autem recte comparamus diuiti auaro; sicut enim ille, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste, quanto est copiosior diuitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius [*]( 6Lnc. 12, 29 15 cf. Luc. 14, 2—5 16 cf. Lnc. 13,11-16 ) [*]( 1 acaleos neaenatos P1 2 est] est id 5 v santj om. v 3 extenda∗t (n ras.) P 4 cap. CLXXV A CXCI P CXCII Gv 5 id M1V: eo M2Pv; om. A ait] dicit P 6 de] om. P ydropico AMVv hidropico P 7 curuata] cnrna v 8 habere b* Pv hare A 9 sublimi AP tolli] extolli A 11 abundauerit AlPl incipiet v 12 se] si P1 iactet] iacet P qui APV: quia v emplaatra] inpastra P 14 acum A indigeret] indigeret et A ydropicum v 15 caecidit V puteo P\'v umore Api 16 allicatam A 17 allegationem V 18 solnetur P1 19 comparamus GPv: cumparamus A comparatur MVauaro] et auaro v ille (e eae i corr.) P habundat P 20 nmore A 21 cupiosior APl ) [*]( 38* )
In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et [*]( 5 of. Lnc. 16,1-9 15 Mktth. 10, 42 21 of. Loe. 18,2-8 ) [*]( 1 illa v inoorbam (b in u corr. m. St) V inourua v 3 op- praessae A 4 cap. CLXXVI JL CXCII P CXCUI Gv 6 snas JCV: om. APv uilicato APl 7 nitlicatu P uilicato A 9 nostro] nostra F; om. v 10 eljmosiuas (y in e corr.) P 11 eos] eo A 12 debitoris P1 14 terrena] in terra v communicauerunt Pv 18 e] et A ducuntur] add. V1 in spatio uactfO: dicuntur P\'fJ 19 laudare P1 fraudem] fradem Pv 20 amplius] magis Pv piaciant A place*nt (a raa.) P secundum] secundum dm A praecepto A praecepta P 24 cadoa (o in i corr.) P )
Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate [*]( 4 cf. Matth. 5, 20 6 cf. Luc. 19, 8 18 Luc. 17, 81 sq. ) [*]( 1 choros P1 2 ea quae cet. : locus corruptus uidetur qaae] £ (= quam) P iudaeis A iudaeos P\'v 5 dimedias (e in i corr.) A 6 zaocheus V: zacheus APv duplicet) dupliciter v ut) aut AP 7 mammon a Pv 8 possedemus P1 9 mammona v diuitias A interpretatur A 11 possedentur APl 15 cap. CLXXVII A CXCin P CXCIIII Gv 17 cetera MV: de uxore loth AGPv 19 discendat APX descendet v 20 tamquam] tam v 22 innestigandura P\' 24 menti APl 25 tecto (o ex u corr.) A )
Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit.
Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.
Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et [*]( 5 Luc. 17, 31 16 Luc. 17, 34 sq. ) [*]( 1 apertissime (me ex mo corr. m. 1 in V) MVv 4 discenda.t (n ras.) Pl 5 et] om. P 6 similiter AM V: om. Pv 7 Paulus] apostolus paulus P 9 tribulatione] tribntione P 13 cap. CLXXVIII A CXCIHI P CXCV Gv 14 lectu A duabus GPs: duobus AMV 15 agris MV: agro AGPv 16 molentes] molestes P 17 binis] uinis MxVl 18 trea (e in i corr.) P 19 sicnificari A 20 elegunt P1 negotiis] necutiis A 21 quies] quies (x a m. 2) V requies v 23 doctoribus APv ea quae] eaq. A faeminarum Y )
Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit [*]( 7 cf. I Cor. 3, 9 20 cf. Ezech. 14,14 22 cf. Gen. 7, 7 ) [*]( 1 quia] qui* (a add. m. 2) V qui M peritorum] periturum A 2 expedit) expetit P1 ezpetiunt v 3 uno PYv: uuum A 4 necutiis A 6 ministerium A 11 in otio - qui sunt] om. v 12 aliqui] alii qui A 13 aliqui] alii v cadent V qui permanent] que p. P* qui cadent P 14 reliquuntur A asaumitur P1v 16 affectionum - generibus] om. v Binculis A 18 ad] et ad v 19 solus AP1 20 liberatum iri scripsi] liberaturi (ri ex ros corr. m. 1 in V) MV liberari A libera∗∗∗ri P liberatos v hiezechiel A ezechiel P ezechihel v denuntiat Y: praenuntiat b APx 22 archa P guuernata (b add. m. 2) V 23 ficuram A quia] qui v caelebem P1 24 nubtias AV )
Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus [*]( 1 cf. I Cor. 7, 32 et 34 3 cf. Iob. 1, 1-3 13 cf. Luc. 18, 2—8 21 cf. Matth. 18, 23-35 ) [*]( 1 uiueret] uiuere et A uiuere P1 uiuebat v 2 qui (i ex e corr.) P otio] utio (u in o corr.) A 3 quia] qui APl 5 cui] quod ad v molendinum] molendi nomen A 6 ut sint] sunt v 7 potuerunt P 8 quam] quamuis A 9 et relictionem - p. 616, 18 desiderantur in A, cum quaternio unus exciderit quamuis] quae v 10 in] om. Pv singula v multae] om. v; multa P diuersitates] diuersa v 12 cap. CXCV P CXCVII Gv 14 interpellat v 17 reuereretur (ereretur a m. 2 in ras.) P uereretur v assiduae MV: assiduis P a suis v 19 suggyllet MV sugillet v suggillit P1 20 aut] ut P 21 de] om. P1 )
Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur. [*]( 1 Matth. 7, 11 15 cf. Apoc. 6, 10 17 cf. Matth. 5, 44 24 cf. Eph. 2, 2 ) [*]( 1 petamus (e ex i corr.) P 4 si illud] si non illud v 5 obscure, alicubi] om. v 6 deairailitudine P\' 9 audire P1 15 uindicare P1v deprecetur (n add. m. 2) P 16 moneamns MV moniamur P1 20 aduersus Pv bonus (u in 0 corr.) P 22 itaque (e ex 0 corr. m. 1) Y 23 quos] om. P* diabolus] scripsit V1 in spatio uacuo 12 litt. 24 filios P )
Id est "ne impedimento aliquo detineamini" quia et hieme imbribus uel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa.]