Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT.

Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus

in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? [*]( 13 cf. Matth. 26, 13 ) [*](1 cap. CLIIII T CLXn P CLXIII Gv 2 sequitur MV: om. GPTo resurrectione carnis OPTv 3 credunt] ex eodem libro XXII add. GPTv 7 " docti (et add. m. 2) T 8 sint PTv: sit V 9 hoc] om. v 11 nostri I nostri V 19 unum —credimus] om. v 20 sit PT: om. MYv quas PTY: quos v )

522

CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE.

Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle [*](1 cap. CLV T CLXUl P CLXIIII Gv 2 sequitur MV: om. OPTv uirtutes (e in i corr.) v 4 diuinitate] ex eodem libro XXII add. PTv 5 quo Vv: qui T 6 ineruditoa TV: erudito v h omnino] om. v 7 doctrinam v 8 rhetorica (h jmiu expunxitt alterum add. m. 2) V rethorica Tv 11 etiam V: etiam ipsos PTv 15 et] om. v 17 infimos] infinos Tpr. 18 illo (om. in) T 20 nolunt] nulunt T 21 cernerem T quod non TY: q. nunc v 23 toto TV: in toto v 24 iam Vv: tam T )

523
perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta [*]( 19 cf. Act. 3 et 4 ) [*]( 1 paacis obscaris Tv 5 infimoram TV: infirmorum" 10 uidenmt] aiderunt v 11 crediderant V: credebant PT" 15 incolomem M v constisse (ti add. m. 2) T 17 fuerat T1 positis v ordinem v 18 laborantibus v 19 recipere TV: recepisse v 21 si at PTF: sicat P1v 22 concedantur v tot] to T 25 tanta Tv: tanto V 26 horrenda Vv. horanda T uero (ro add. m. 2) T )
524
esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos [*]( 4 Cic. de rep. II, 10 ) [*]( 2 eam V: com PTfJ 4 Tollius] illius v 5 in RomuloJ romnle v mirandum v 6 dei TV: dii v 7 ratio Tv- oratio V 9 aetatem] om. v his] om. T* sexcentis Pv inueteratis TV: innentis v 10 omnique o: omniumque Vv somniumque T 13 permultos annos v omerum TV 14 iam TV: tam v 16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim a m. 2 in ras.) T 20 quod erudita] om. v 21 eruditi T1 25 sexcentis (om. cum) v 26 dicatur TV: dicta v excultarespueret] om. v )

525
ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT.

Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta [*]( 1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus TV: uberiboB v cordibaBque TV: cordis v 6 factam Tv: facta Y 7 Contestantia Tv 8 tamque (e add. m. 2 in ras.) T 12 pullulatura (u altera in rcu.) T pollutura v sereretur Tv: Bererentur MV 14 coDsuetudine v 15 ratione v 16 furore Vv: futura T 17 cap. CLVI T CLX (sic) P CLXV Gv 18 sequitur MV: om. PTv christo PT" 20 desinunt] ei eodem libro add. PT" 21 quur MVv 22 necessariam MV 26 credatur T )

526
fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur. [*]( 8 ita V: ista Tv 9 miracutis (is a m. 2 m rtta) T nimia T nimium v 10 infidelitatem (de am. 2 in ras.) T 16 per TF: nt v quam 0: qua TV 17 innotescant v 21 quanta illa) om. v 22 canon v: chanon MV conon T saorarum TV: sacrum v quem] om. v 24 ibi TV: nbi v 27 cinitas] OWl. v aliisque (i prior in ras.) T 80 a fidelibus indicennt) om. v )
527

CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA.

Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde [*]( 16 cf. Epb. 4, 13 ) [*](1 cap. CLVn T CLXV GPv 2 de ciuitate dei] om. PT" 3 BQnt V: sint T" 5 mortuus (om. est) Tl 6 nec fas TV: nefM v 7 corpori, (s rae.) T 10 domini V: dominici PTv corporis (cor add. m. 1 in ras.) V quorumcumque MV: quorumque PTv maiorum MY: maiora PTv 11 corpora corpora (corr. m. I) T corporibus (bus a m. 2 in ras.) T 13 quam uel PT: uel quam MY quam v 14 in PTv: om. MV iuuentatS (a in u corr. m. 2) V iuuentale (1 in ras. a m. 2) M iuuentute PTv 18 capite v perfectionem b 21 infra TV: mira v )

528
iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI.

Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum. [*]( 3 Eph. 4, 13 8 Bom. 8, 29 10 Rom. 12, 2 ) [*]( 2 mensura v 5 cap. CLVIII T CLXVI P CLXVn Gv 6 sequitur MY: om. PTv 7 dei] ez eodem libro XXII add, PTv 10 dicit 7\'Y: dicitur v 12 ubi TV: ibi v ne conformemurconformamur] om. v 13 sic Vv: si T 18 ita] om. v isto PTv: in ista MY couformatio PTv: conformatione MV non IPPTv: in Ml Y 20 iuuenili v )

529

CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM.

Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur [*]( 4 Epb. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 cf. Gen. 2, 21 23 cf. Io. 19, 34 ) [*](1 cap. CLVIUI T CLXVII GpfJ 2 sequitur MY: om. PTv 3 sint MY: annt PTfJ faeminarum Vj ex eodem libro XXII add. PTfJ 6 imaginie] imagnis T 7 sexsu T faemineo V resurrectTira T faeminas F; sic fere ubique 8 omnes TV: omnes homines v 14 sexsus T 16 menbra T 18 dei PTv: deus MV 19 facit v liberabit MYfJ: librauit T liberaDii: a 23 latus exanimiB in cruce pendentia v ) [*]( VIIII. ) [*]( 34 )

530
"formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne, sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient. [*]( 1 Gen. 2, 22 2 Eph. 4, 12 9 cf. Dent. 25, 5 10 Matth. 22, 29 18 Matth. 22, 30 ) [*]( 1 mulierem v: muliere TV 2 apostolus V: et apostolus PTv in aedificatione MV: aedificationem PT" 4 commendatur v autem] om. v 5 et TV: de v ergo] om. v 6 restituet TV: restituit v 9 lex TV: om. v praeciperat V 11 locus TV: locutus v 13 sed diiit] om. v 16 indiguerunt TV: indigent b v 17 poterunt v nubtias V 19 mulieri T celeriori v 21 immo etiam futurum] om. v 23 uiroslllll (uiroB ? eras.) T quae uel TV: quae uelle v )
531

CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT.

Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet

omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde [*]( 12 Cic. Tuse. I, 27 ) [*](1 cap. CLX T CLXVm P CLXVnil Gv 2 de ciuitate dei] om. PTv resurreciione MPVv: rectione T 6 reuocare TV: restituere v 7 absumsit V: assumsit T adsumpsit v conlabsum V 8 umorem T exalatum Tv 9 secretusque v abetractum V: snbtractum v substractum T 13 concretione V: congregatione Tv 15 repperit v: reperit TV 16 uel latet TV: aellet et v 18 etiam] om. v 20 fit uiuentis PTv in] ir Tpr. 21 confectu T 22 cadaberibus V humanis (is ea; um corr. m. 1) V: hominum PTv aliquoties v 25 contendit v degestum v per imos] primos (e add. m. 1) T ) [*]( 34* )

532
in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat per- ficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus [*]( 15 Luc. 21, 18 ) [*]( 1 carnem V: carne Tv 8 suppleata T 4 debebunt TF: debent v 6 ezalatum v 7 fngit TV: fnit v redditur e 8 mntuo snmta TV: mortnorum ita v 9 sicut aes TV: secuta est v ei TV: et v rethibenda T redibenda v 10 illi] illa. v quem TV: quam v 11 eihalta T exalata v 18 consideratis] add. T in mg. 20 habebat TV: habet v 22 post decore ras. 4 litt. in T 23 sernetnr TV: reseruetnr v 24 granditate v constitntae TV: constituet v quod TV: quo v 25 id TV: hic v 26 partium) pertium T )
533
partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit [*]( 23 I Cor. 3, 1 26 cf. Bom. 7, 23 ) [*]( 1 partibus ut] T in ras. inormiter TV" 2 si IT: 86 v 6 in quo TV: quo v 7 angeli T 10 cadaberibua V 11 nooitatem—corporis] om. MV; spatium uacuum 19 fere lilt. in V 12 aetnstate utatum T 15 uel in aquas TV: aliquas v 16 sinatar TV: sed natura v 17 creatoree T 19 sicut Vv: si cui T 20 habnimns v 21 nostra v poenae TV: pene v carnem TV: spiritum v 22 utique] om. v spiritum TV: carnem v carnales erant TV: seruiebant o 25 dicitur V: duoifiur Tv et TV: ut v )

534
autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. profertur eloquium.

CLIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE COR- PORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR.

Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT.

Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus [*]( 2 I Cor. 15, 44 ) [*]( 1 corpore Vv: corp* T spiritale T sic] om. v 7 ntm. et Htulum om. GPv 9 caro T: cura M1 F; corr. m. 2 M 10 subditum spiritoi Gh 11 eo OVv: eos T 14 cap. CLXI T; num. om. Gv 16 credidit v impugnant] ex libro M t. XXV add. Ov 18 animi] animabus v quibua bonia" 19 perfruantur v 21 multi] om. T1; multoe v paucissimo T 22 abBurdium T )

535
quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est enim deus, quem — sicut iam dixi aliquotiens nec commonere me piget — confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo ? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se [*]( 2 cf. de ciu. dei XVIII, 53 ) [*]( 1 praedixit deus TV: dixit d. v qui] quia., 2 mnndus fuerat Tv neque MV: neque enim GTv 4 aliquoties v 6 probare Tv: improbare MV cupientem MV numina] nomina MTV1 (o in n corr. m. 2 V) 7 deum (om. et) 0 10 non] om. T 12 credituros (o in u corr. m. 1) T 13 si Tv: sic V 14 credenda Tv: credendum V ne si TV: nisi., faciunt v 15 cui tam] uitam v magnam v perhibenti v testimonio v tanto v 18 ipse laudauit a: esse laudauit TV., 20 id (i add. m. 2) T 25 non credendo - potest] om. T itaque F: IItique Tv 26 credentis T )
536
facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

CLV. SEQVITVR: QVOMODO PORPHVRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR.

Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio [*]( 1 sic] si v 6 coniectaris Vv: coniuncturis T 8 ualitudinis v 9 immortalitate (e tn i corr. m. 1) T 10 opin.or (i ras.) T 11 non legerant v 12 cap. CLXII T CLXX P CLXXII Gv 13 sequitur] om. GPTv porphjrius (us m i corr. m. 2) P definitio] definito GpfJ 14 sententia] ∗∗sentia T ex eodem libro XXII add. GPTv 16 fugiendam P prodest] prode est T 18 effugeret P1 iam] etiam Gv hine- T 21 dicant T beata P1 fugiturus Gl 22 inclusus P1 23 deus] deos T 25 sed] om. G1P1v )

537
praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum narrat Plato: "quoniam estis orti" inquit "immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: "uos quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate immortales eritis" quid aliud dicit, quam "id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo [*]( 6 Plato Tim. p. 41* ) [*]( 1 euertit (d ras.) P euertet T quod] quo v 2 quoniam] quod P 3 eandem P1 4 dis M TV : diis Gv di..is P lactus] factis P 5 se] sed GlPlT facturum] futurum P locutorum MV: locutum GPTv 6 immortalis P1 7 dissoluimini P\' 8 fata G\'v: facta GIMPTV erunt (u ex a corr. m. 2) P 9 quam consilium1 incipit codex A 10 uestra MV conlegati T 11 sunt (non add. m. 1) V 12 dis] diis CP1 deos G\'v factos G2v 14 immortales] mortales MV 17 resuscitabit G\'v: resuscitauit AGlMPTV 18 impossibile eat] impossibil est M possibile est Gx 19 promittente G Pv crededit A credit T 20 promissus (sus ex it corr.) A 24. quo] qua MV )
538
conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant.

CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET.

Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum [*]( 4 Aen. 6, 751 ) [*]( 1 incorruptibili] incorraptibile GlPl in incorruptibili G2v quam in quo] T* in rcu. quo] om. G1v 2 corruptibile 01 sic] si G1v 3 platonem A uirgilius OPTv 4 et] om. v uelli G 5 reuertenti Pl 6 quae] qua AMV renerti] se uerti V se»»uerti (re ras.) M reuerte.. (re ras.) P et sic habebunt] om. Ov 7 non habeant numquam] om. A 8 quodlibet scripsi: quolibet MV quamlibet AOPTv 9 cap. CLVII A CLXHI T CLXXI P CLXXIII Ov 10 sequitur MV: om. AGPTv ditinitiet onibus P 11 porfyrii A porphirii GPv si] se P1 a] a (et add. m. 2) P 13 porfyrius A porphirius Gv; sic ubique 16 dixit] non dixit T sapientium AGPv anim animas A 17 ad] a A redituras (a ex u corr.) P 18 animae G2P1v purgatissimae G*Pl v; om. G\' redierint GlPlv patrem][partem MV 19 reddituram P redituras Glt) )

539
uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius: "redibunt ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio: "non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt. [*]( 1 porphyrio (o altera ex ns corr. m. 2) P 2 sapientium GPv (d 4) reditarui P1 3 uerum] uirum G1 dedisset AMTV: si dedisset GPv platone P1 4 corruptibileB P1 6 haec] hae V 6 dicerint G1 7 ut] ut et GPv reddirent T et- corpora] add. A2 supr.uers. talia Ay: alia GMPTVv reciperet A* receperint Gl 8 beatae libri 9 platonae T 10 mundi huius AGPTv 11 non redębuDt A 13 consentiunt Gl con- D •entiant G" 14 patiatur (n add. m. 2) M patiatur V patiuntur G- quae] qiwd A 16 facturas AGXMPTV (cf. p. 326, 21. 327, 10): futuras GI" uicturas Dombart ex cod. B quanto GIP exsistimo MV eonciderent Pl 18 sanctorum] om, P permitterint P1 pmitterent Gr" 19 pertulerent T )
540

CLVII. SEQVITVR: QVID AD VERAM KESVBREOTIONIS FIDEM VEL PLATO VEL LABEO VEL ETIAM VARBO CONFERRE POTVERINT, SI OPINIONES EORVM IN VNAM SENTENTIAM CONVENISSENT.

Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse affirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo, at non morerentur ulterius. mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui [*]( 8 cf. Cic. de rep. VI, 4 11 cf. Plato rep. p. 614* ) [*]( 1 cap. CLYIII A CLXIHI T CLXXII P CLXXIII Gv 2 sequitur] om. AGPTv quid] quod P1 qui Pl fidem] om. G\' 3 Labeo] abeo G\'vt abea P1 potuerunt GPTv si] se P 4 opinionis G1 opiones P sententiam] sentiam T conuenisent A conuenisse* (t ras.) P; ez eodem libro add. GPTv 5 praeclarisaimum (um ex i corr. m. 8) P 8 sensisae] sensis T 9 quod id] id quod G2v; cf. Cypricm. p. 686, 19. 687, 15 ed. Hartel 10 esse] esset A est G2v inducet AGlv 11 dispotationibus A 12 defunctus A 13 occurrissa] comisse (u ras.) P quadam MV competo GtfJ 14 iussos] iussus AP1 iussi G2v remeari G1P1v se esse] esse M 15 uicturus P* 16 factum Pl narrant Gv 17 qualis G2v fuerat G2V fuerant Gl quos] qd dii G\' quos dš P quos cum deo G\'tJ reeurreczisse A huic] his G2v 18 redditus P1 reddita G\'v uita G\'v morirentur v 19 ulterius (ult a m. 2 in ras.) T ponet P\' posuit G*v 20 libros MV conccribsit (corr. m. 2) V potaui Pl )

541
uerba ipsa ponenda. "genethliaci quidam scripserunt" inquit "esse in renascendis hominibus quam appellant παλγγενεσίαν Graeci; adscripserunt confici in annis numero CCCCXL, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." iste Varro quidem sine illi genethliaci nescio qui — non enim nomina eorum prodidit quorum commemorauit sententiam — aliquid dixerunt, quod licet falsum sit — cum enim semel ad eadem corpora, quae gesserunt, animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae — tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim hoc sentiunt sine senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras, in puluerem, in cinerem, in humores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo modo in aeternum feliciter uiuant, assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur. [*]( 1 genethliaci (liaci a m. 2 in ras.) T genethiliaci Gv quidem P1 inquid AGlptT 2 in] om. M quam] quae Gtv palingeneeian libri 3 asscribaerunt A; om. v nomero A CCCCXL] quadngentis XL A quadringentia quadraginta T 4 eadem] ad eandem G\'t animam v fuerant G2v hominem M 5 eandem G\'t redeunt A coniunctione A coniuctione T Varro] uero P\' 6 illi] om. P genethliaci (liaci in ras.) T geneathliaci AP* genethiliaci Qv 7 prodit Gv 9 redierant GPlv 10 relecturae GIP\' 11 connellit et destruit GPTv: conuellit AMV 18 dilabsa MV delapsa AGv cadabera MV umores AP 14 uMcentium (m am. 2 in ras.) T 15 redeunt G1v fuerant P 18 ait Plato] ut plato A reddituras PT 19 hia (h ex b corr. m. 2) V fia..t (IIx ras.) GP 20 recepturas in Gs : recepturi sint MV receptura sint AGlPTv modo libri: malo G3 22 rediant P\' fuerant P1 23 toto A )
542