Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

34
EVGIPPII EXCERPTA EX OPERIBVS S. AVGVSTINI. I. LIBER AD HIERONVMVM PBESBVTERVM DE SENTENTIA IACOBI, QVA DICIT: SI TOTAM QVIS LEGEM SERVAVERIT, OF- PENDAT AVTEM IN VNO, FACTVS EST OMNIVM REVS; CVM IDEM DICAT: IN MVLTIS ENIM OFFENDIMVS OM- NES. IN QVO LIBRO DE QVATTVOB VIRTVTIBUS, PBVDENTIA, TEMPERANTIA, FORTITVDINE, IVSTITIA DILIGENTISSIME DISPVTAVIT.

Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis nouae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati uinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recens natis non dubitamus esse soluendum, cum in non paruum uolumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione. sed quod urget acrius, multo minus est neglegendum. proinde quaero et per dominum obsecro ut exponas mihi quod multis existimo profuturum aut, si iam uel abs te uel aliquo expositum habes, dirigas nobis quomodo accipiendum sit quod in epistula apostoli Iacobi est: quicumque [*]( 6 Iac. 2, 10 ) [*](Ttiulum cap. I., qui deest in omnibus codd. praeter Dt, appomi ex capitulia cod. M hieronimQ M 12 scribsi MV; sic ubigue hieronime OMPTv 16 con in P; non (om. in) Gv 17 procederet Gt; m. 2 adscripsit : antea Bcriptum erat produceret et alibi ita inueni. 18 urguet GPv 21 ab aliquo DPT 22 iaoobi apostoli DOPTv )

35
autem totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi me multum paeniteat. de agenda namque praesenti uita quomodo ad uitam perueniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda., quam penitus demergit obliuio, sicuti est illud quod de anima quaerendum putaui, haec uertitur quaestio. eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte conuenit: cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur, accessit alius eoque uiso miserans ait: quomodo huc cecidisti P at ille: obsecro, inquit, quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim quaere. ita quoniam fatemur et fide catholica tenemus de reatu peccati tamquam de puteo etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quo salua fiat nouimus, etiam si numquam quomodo in malum illud deuenerit nouerimus. sed ideo putaui esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam paruuli contradicat, negans eam esse in isto malo. hoc igitur firmissime retento, quod anima paruuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, uaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium ideo pigrescere debet misericordiae officium. aduersus eos autem qui sibi uidentur scire quod nesciunt . hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus; aliud est enim quod [*]( 1 sernaaerit PTa; ante 8 ras. 2 litt. in P 2 unum D 3 scripeUsem G2v 5 praescrutanda MY 7 eliganter P 9 eum] cum Glv 10 suflfucaret MT loquetur T 13 quaeras DO PТv 14 tamquam; a prior m. 2 obducta tn V paruoli DT; sic d ubique 15 quomodo dfl quo M 19 aliqua M liberanda V pr.; sed uirgula erasa; liberanda M anima T 21 firmiise T 23 ponimus DtGP" 24 uaniloquiis D\'G\'v 27 misericordiae debet DGPTv ) [*]( 3* )
36
nescire malum est, aliud quod sciri uel non potest uel non opus est uel ad uitam quam quaerimus indifferens est. hoc uero quod de litteris apostoli Iacobi nunc requiro in hac ipsa qua uiuimus et, ut semper uiuamus, deo placere studemus actione uersatur. quomodo ergo intellegendum est, obsecro te: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? itane qui furtum fecerit, immo uero qui dixerit diuiti: hic sede, pauperi autem: tu sta illic, et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? quod si non est, quomodo qui in uno offendit factus est omnium reus? an illud quod dixit de diuite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? sed recolendum est unde uenerit ista sententia et quae illam superiora pepererint quibusque conexa dependeant. fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi gloriae. etenim si introierit in conuentu uestro uir aureum anulum habens in ueste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est ueste. praeclara et dicatis: tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: tu sta illic, aut: sede sub scabillo pedum meorum: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? audite, fratres mei dilectissimi, nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide et heredes regni, quod promisit deus diligentibus se? uos autem exhonorastis pauperem; propter illum scilicet cui dictum est: tu sta illic, cum habenti anulum [*]( 15 Iac. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 nescire - quod om. Ml scire DG\'MTVv 8 iacobi apostoli P 6 ///seruauerit P 7 quis M 11 an illud - 13 reus om. MV dixi DGPTv 15 dependeat DGP\'Tv inquid T 17 conuento D\'M conuentum PT 18 uestrum P nostrum T 19 sordidu MV 22 scabello GP" 23 pedem T indicatis DGPTv 24 iniquarum cogitationum v1 27 repromisit P; re add. m. 2 )
37
aureum dictum esset: tu sede hic bene. ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi attrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant sbonum nomen, quod inuocatum est super uos? quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis; si autem personam accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. uidete quemadmodum transgressores legis appellet qui dicunt diuiti: sede hic bene, et pauperi: sta illic. unde ne putarent contemtibile esse peccatum in hac una re legem transgredi secutus adiunxit: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus uest omnium reus. qui enim dixit: non moechaberis, dixit et: non occides. quod si non occides, moechaberis autem, factus es transgressor legis; propter illud quod dixerat: redarguti a lege quasi transgressores. quae cum ita sint, consequens uidetur, nisi alio modo intellegendum ostendatur, ut qui dixerit diuiti: sede hic et pauperi: sta illic, huic honorem ampliorem quam illi deferens, et idolatres et blasphemus et adulter et homicida et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est omnium reus.

At enim qui unam uirtutem habet omnes habet, et qui unam non habet nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae [*]( 3 pro penitentiam T 4 adtrahunt DPT trahunt Gv 6 scribturu MV; sic ubique; scripturam P 8 facis P personas DGPTv 9 transgressores legis P 10 uide T quemuunodum Y; sic ubique 11 bene om. DlGPTv 12 contemptibiles DI T 15 dixerit P\' nom T 16 occidis (moech.) G MVv moecharie DGrJ moecheris paT 17 leges Tl 18 redarguit DT 19 in alio Gv 20 dixit Gv hic P* in ras. 22 idolatris G1 idolatra G\' Pv 24 eat D\'MTY 27 confirmatu. P 28 istS sententiS M, )

38
per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen si uerum memini, quod uix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in Iouiniano illo, qui in hac sententia stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis uoluptatibus epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, uel ipsi potius quae per eos locuta est ueritati, omnia paria esse peccata. quomodo autem fieri possit ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, approbabis; ubi causae defuero, tu supplebis. certe hinc persuadent qui unam uirtutem habuerit habere omnes et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit secum habet ceteras. sio et fortitudo imprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta. sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit. sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et [*]( 11 Hieron. coni. Iouin. lib. II ) [*](1 ipsa G*T omnibUl D\'PT 2 de uitiis D*GPTv 8 nonne T 6 necessarios V 7 dixerant M 8 stoichi et 10 etoichuB MV athoici T 9 iouiano Gl 10 accubandis G1v accurandis G* defensandis (it del.) T 11 ephicurus MV 12 conuecisti T1 14 loquuta MP sequuta Vpr. 18 efficero G1MP1V1 efficere V* 20 haberet Fl 21 ignara V1 23 defnerit DGPv 24 fortes P\' 27 sicut DGtJ 28 ita et DG P1v eorum P1 )
39
aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiam si aliquo modo similis esse uideatur. sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae; sunt autem quaedam tantum quia uitia sunt ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. nunc enim eandem dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, et non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit. unde est: astuti ut serpentes, et illud: ut det innocentibus astutiam. quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutia deerat; astutiam ponens in bono. sed apud illos rarissimum, apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus temperantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero quae tenacitas uulgo etiam dici solet, uitium est quidem; si tamen parsimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet enim quasi imitari iustitiam uindicandi libido; sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contra sistit; pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium. ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint cetera intellegi. Catilina, ut de [*]( 9 Matth. 10, 16 10 Prou. 1, 4 12 Sall. Cat. 26 ) [*](1 daesunt T 2 aimiliter P3 7 eadem T eam DG 11 dissertissimus Gv disertissimos M 12 neque enim D dolos G1v 13 ponentes G1v 14 frequentatissimam Gv ///tempe- rantiae (in erat.) P 15 parsimonia (ea om.) Gv 16 aero VI etiam nolgo DQPTv 17 si om. DQPTv 19 enim MV: autem BGPTv emitari Pl iustitia M 20 fortitudine DG1P1 penpicuae GMVv perspecue T\' contria MI; corr. m. 2 23 indubise TVv indabio P 25 eandem DGIPI 26 inde Pl catilena Gl )
40
illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est; ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat: mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat: corruptelis enim turpissimis foedabatur; iusta non erat: nam contra patriam coniurauerat; et ideo non fortitudo erat, sed duritia sibi ut stultos falleret nomen fortitudinis imponebat. nam si fortitudo esset, non uitium, sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur. quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur. quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi supra quam cuiquam credibile est fuit, aegre persuaderi potest. sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium — quoniam qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet —: cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus. unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae; [*]( 1 cf. Sall. Cat. 5 ) [*]( 1 scripserant P\' 2 inaediae JDMTV 3 cuique DlG praeditus magna v 5 elegebat DGlPl 6 corruptibilis DM1; sed bi eras. in M faedabator M V 7 patriam V1 quatriam Y1 non MV: nec DGPTv 8 stultus D1G1P1 9 uirtus est T 12 ///omnia (er. et) P 16 catelinae MV catilenae DGl cantilenae vl 20 est om. Gv fui aegre T persuadere DGyPlTl 21 ignaua. T quia] quę DxGv labor est Glv labores est G\' 23 audacis P* 25 timere DPl 26 cogemur Gv 27 tolletur DP\' tollet G\' )
41
aliquando unum cedit ut plura succedant; uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt etiam uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.

Haec utrum ita se habeant diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: qui unam uirtutem habuerit omnes habet, eique nulla est cui una defuerit, sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus. ego uero nescio quemadmodum dicam, non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc quidem seruat uxori; et tamen sunt plurimi tales quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit — non enim aut nihil aut uitium est — non tamen secum habet omnes uirtutes; nam si omnes ibi essent, nullum esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum. quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? neque hoc apud te agendum [*]( 28 I Io. 1, 8 ) [*]( 2 bebere M1V1 bibere\' P1 dedicerit DP 3 possant itaque (om. etiam) DGPTv 6 non — inerant om. Mx 15 uero V1 16 thori GPTfJ 17 aut eam] audiam G1v aut iam 03 aut ea IN 19 quidem MV: idem DGPTv 20 diierit G1v 23 tanem 61 28 supra T 29 decipimus] seducimus D )

42
est diutius, sed propter alios qui haec forte legerint dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti. ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait: offenditis, sed ait: offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dixit offendere. absit autem ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia; dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit autem ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel εύσέβειαv uel expressius et planius ϑεοσέβειαv uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis; sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis; siue potius quia sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat quod [*]( 5 Iac. 3, 2 15 Iob. 28, 28 20 cf. I Tim. 1, 5 22 Cant. 8, 6 24 Io. 15, 13 28 cf. I Cor. 8, 1 ) [*]( 1 diutius ag. est DGPTv 2 ipso om. D\' Gv iobianum P1 4 epistola G2PTv 7 ipõ DGv et Otn. M 9 obseruauerit P unū DP 10 quorunda P 17 eusebian DGMPTV eusebiam v 18 plenius DGPTv theosebian MTV theosebia P theusebian D1 Gv 19 inde G1 illi P\' 21 fines Mx 23 morte V mansura T 24 hanc DMPlV 26 auellet DG MPlVv 27 siclll (ut er.) M 28 subruit D1G1P1v succQbit G* )
43
uero illa aedificando impleaerit, nihil ibi ista inane quod inflet inueniet. utilem porro scientiam definiendo monstrauit ubi cum dixisset: ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: abstinere uero a malis scientia est. cur ergo non dicimus qui hanc uirtutem habet habere omnes, cum plenitudo legis sit caritas? an quanto magis est in homine, tanto magis est uirtute praeditus; quanto autem minus, tanto minus inest uirtus, quia ipsa est uirtus; et quanto minus inest uirtus, tanto magis est uitium? ubi ergo illa plena et perfecta erit nihil ex uitio remanebit. proinde mihi uidentur stoici ideo falli quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam, sed tunc habere cum ea fuerit omnino perfectus; non quia illum prouectum negant, sed nisi ei profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam an unum palmum uel digitum, sic illos qui tendunt ad sapientiam proficere quidem dicunt tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem, sed nisi totam stultitiam uelut opprimentem aquam proficiendo uelut emergendo euaserint, non habere uirtutem nec esse sapientes; ubi autem euaserint, mox habere totum nec quicquam stultitiae remanere: unde omnino nullum peccatum possit existere. haec similitudo, ubi stultitia uelut aqua et sapientia uelut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens in sapientia repente respiret, non mihi uidetur satis adcommodata nostrarum scripturarum auctoritati; sed illa potius, ut uitium uel stultitia tenebris, luci autem uirtus uel [*](6 cf. Rom. 13, 10 ) [*](1 inflet] inplet G\'v inpleat 02 2 difiniendo Pv1 4 sci.entia M quur MP\' qur P* 5 ego 01 6 plenitudinS 01 T quuta 01 9 maius Gv est] ing P illa ergo P 10 fuerit DGPTv uidetur Ol 11 stoichi MlV sapientiam pa 12 in ea DGPTv 13 profectum p1 17 altum v palmo uel digito (om. unum) T 19 aurgentia P 22 totam G prx 23 ullum D1GP2Tv 26 sapientiam DGPTv adcommoda D1G1Тv 27 auctoritate DG\'P\'v )
44
sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt. non itaque sicut de aquis in aerem surgens ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim egrediendo illuminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui; ut illud quod in eo lucet sit utique ex lumine quo progreditur, illud autem quod adhuc obscurum est sit ex tenebris unde egreditur. itaque et non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; et tamen iustus ex fide uiuit et induti sunt sancti iustitia, alius magis, alius minus; et nemo hic uiuit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est qui minimum.

Sed quid ago? tamquam oblitus cui loquar doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. quia etsi uerum est eum qui habet unam omnes habere uirtutes, eum qui unam non habet nullam habere, nec sic peccata sunt paria; quia ubi uirtus nulla est nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius; si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto ita ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, [*]( 10 cf. Ps. 142, 2 11 cf. Abac. 2, 4 12 cf. Iob. 29, 14 ) [*]( 5 progrediendo DGPT quod om. P plenisseme Tl 6 abditissimam MV; sed m deleta in Jf 8 egresni v eo MP TV: quo G\'v 12 maius DMTV 13 et nemo-minus om. MV maius DT 15 quod vl loquor P 16 uellem DGtJ 17 paralitate T 18 exanimandam P 20 qui alterum om. Pl 25 uideatur MV 26 affectionib; P\' 27 omni G2v 28 quisquis F; is a m. 2 29 maius D )

45
in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et maior est in isto caritas quam in illo recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est; et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. et ut generaliter breuiterque complectar quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum attinet: uirtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur; haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima uero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo uiuit, in nemine. quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet ex uitio est. ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccauit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; propter quod uitium si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus necessarium est nobis dicere: dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque qui recte uidet ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et uideret unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur, magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur ut gratia dei amplius honoretur. [*]( 15 cf. III Reg. 8,46 18 cf. I Io. 1, 8 20 Mattb. 6,12 ) [*]( 1 dici potest] incipit et - GTv 2 alios D\'MPV alius post magis add. P 5 quod] ut T 9 habeam P a T nidendum P 12 plenissime P posset G1P1v augere DP1 13 homo] modo T 14 libet D1G1Pv 15 facit T peccabit 0 rv peccet DМ\'T 18 decimua M sedncimus P 19 proficerimus DGP\' 20 demitte DP 21 demissa. DG1v1 sunt MV 22 tipt 0 23 dici G1v 25 coronaretur P 26 praecaretur M libero] uero D\' 27 nt] et D1G1v gratiam T )
46

Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat qui totam legem seruauerit? an forte quia plenitudo legis caritas est qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus qui contra illam facit in qua pendent omnia? nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur; plenitudo autem legis caritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc quantum potest proximo impendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum; quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam in qua pendent omnia. cur ergo non dicantur paria peccata? an forte quia magis facit contra caritatem qui grauius peccat, minus qui leuius, et hoc ipso admittit magis et minus quo fit quidem omnium reus ? sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit; tamen etiam si in uno offenderit erit reus omnium, quia contra eam facit in qua pendent omnia. quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes. [*]( 4 cf. Matth. 22, 40 6 Rom. 13, 9 sq. ) [*](3 quia v 5 reus omniam T pendet G1 7 faraaeris Y 8 concupiscis Px 9 diligis GPv 12 deum om. Pl 14 semet P 15 quia (a del. m. 1) M 17 earitåtem] uirtutem v 18 eam] praeceptum DOPTv quo GPTV1v quur M ubique 19 precepta GPv 21 ammittit MTV amittit GPv maius MPV2 omnium quidem Ov 22 maius MV2 25 erit Y: est M1 sup. u.; om. DGPTv 27 absolbitur V1 obsoluitar P1. 28 enim] etiam P - )

47
offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius, quanto quisque magis minusue peccauerit; tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor; et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et proximi dilectione. tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis; et tunc perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate. nec sane quantum arbitror putandum est leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiae contemto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat ut ei tanto melior, quanto ditior ille uideatur? hoc enim uidetur significasse dicendo: nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Lex itaque libertatis, lex caritatis est de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: diliges proximum tuum sicut te ipsum, bene facitis. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam quid paulo ante dixerit nouit: quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus, tamen uulneribus medicinam. iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui [*]( 2 maio DMPV 3 qaando V1 7 tantum MV 8 acceptioneW (m rasa) P 9 nostri om. DGPv 11 elegi P* hooores P\' contempto OPTv 12 ac G2v at Gl si] qui 11 cottidianis DGv 13 ai tamen peccat om. T 14 quanto v1 15 illi MV 16 iudica.tis P 20 diligis DGP 21 facita regale si P* 23 intellegendam D1G1P 23 loquimini inquit T 30 sine m. inquit T )

48
non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: dimi ttite, inquit, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. superexsultat autem misericordia iudicio. non dictum est: uincit misericordia iudicium; non enim est aduersa iudicio, sed superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus. et hoc utique iustum est ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam prouocat. quam timens ille dicit: ne intres in iudicio cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? sed erga illos qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitte nobis sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos uehementer illa sententia terruerat consoletur; cum admonet quomodo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, [*]( 1 Luc. 6, 37 sq. 7 Matth. 5, 7 11 Ps. 100. 1 14 Ps. 142, 2 16 Hier. 2, 29 22 II Cor. 9, 7 ) [*]( 1 dimitte P\' 3 superexaltat DGPv Buperexaltet T iudicium DlGv 5 superexaltat DGPv 8 demittatur et demiserant DP\' 10 miserenti DGv 12 nam/// (si eras.) P nimius MV 13 misericordiam G* exspectat V pr.; 8 rasa 15 iudicium DG P2v 16 iudicium G1P1 17 in om. Gv trono MV castas T 19 superexsultet VI; sed s altera rasa; superexaltet DGPv misericordiam Gv 20 dicenda v demitte DP 21 debita nostra post nobis add. DGMlPTv 25 ammonet libri )
49
qui cum in uno offenderit fiat omnium reus in multis offendendo - quia in multis offendimus omnes — magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet — nam quali eloquio explicata sint non nimis curo — si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris. [*]( 1 fut; (t rasa) P multis enim D1 3 aggere V1 m add. m. 2; agere D* 4 perueat GP1 5 demittendo DP1 dando T 7 fortasses G1P1Tv1 fort. tedium P quia P 8 dicere GI 9 consuisti DMP1 10 curo ai] curiosi D1G1P1v 12 ammoneas libri 13 tantus DP1v1 etiam sanctorum T 16 promptius PTv quodlibet DGPv 18 debitam 71; corr. m. 2; debito (o in litwra) M doctrine v in adiutorio D1GP1v 19 lstinę linguae V1 latino linguQ M ecclesiasticae litterae DG PTx 20 ante P1 tamen] ergo DGPv quicumque autem DGPv 23 ut P ut id D* 24 ctlmunicare P ) [*](vmi. ) [*]( 4 )

50

II. ITEM DE PRAEDICTIS QVATTVOR VIBTVTIBVS, QVAS IN SVPERIORI LIBRO DISTINXIT. IN LIBRO DE MORIBVS ECCLEJ CATHOLICAE DISPVTANS AD VNVM EAS MANDATVM REТТV CARITATIS.

Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere beatissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque concordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, prudentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatu? in deum ab his quibus impediri potest.

Quid amplius de moribus disputem? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur [*]( 3 distinciit P; destinamus v 4 retulit DGPTVv 5 cs P1 6 beatissimom v* 10 fortitndo — amatur om. Gt 13 amor.. G amor eis G* 14 selegens BlGv se diligens My 15 summqq; P 16 sic licet] scilicet GXT utetDGc 17 DGPTv 19 seru. t. deo D 20 hominis DIGI 21 a qi DxGPv adiuuantur MV\' 23 dei Gxv 24 non om. G 25 ut-uiuere om. T ut] et M pr. 28 temperantia v )

51
incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut cognoscant te uerum deum et quem misisti legum Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis. quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate diligamus?

III. AN VJRTVTES, QVIBVS AD AETERNITATEM TENDITVR, DESITVRAE SINT CVM AD AETERNA PERDVXERINT. EX LIBRO DE TRINI- TATE XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Vtrum autem etiam tunc uirtutes, quibus in hac mortalitate bene uiuitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. quibusdam enim uisum est desituras et bonos animos sola beatos esse cognitione et scientia, hoc est contemplatione naturae; in qua nihil est melius et amabilius ea natura, quae creauit omnes ceteras instituitque naturas. cui regenti esse subditum si iustitia est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine [*]( 8 LO. 17, 3 ) [*]( 1 alia G1 alio G\'v 3 snbrepat a: subripiat libri 4 quae G\'P\'T 7 et post anima add. P 12 perfectissimus GlMTV perfectissimos D perfectissimis P\' 13 praemia M 14 caritati DI 17 An-perduxerint om. MV 18 aeternam perduxerunt P 19 ot ad locum om. Ov 21 uiuitur bene v 24 bonus animus s. beatus DGI 26 melius est D 27 essent subditq P1 28 in om. Pv ) [*]( 4* )

52
desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit. fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erunt in illa felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum deo praeponere uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. nunc autem quod agit iustitia in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in cohercendis delectationibus prauis non ibi erit, ubi omnino nihil mali erit. ac per hoc ista uirtutum opera, quae huic mortali uitae sunt necessaria sicut fides, ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur et aliam nunc faciunt trinitatem cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus, aliam tunc factura sunt cum ea non esse, sed fuisse per quaedam eorum uestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent, reperiemus; quia et tunc trinitas erit cum illud qualecumque uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueraciter et hoc utrumque tertia uoluntate iungetur.

IIII DE QVATTVOR AFFECTIONIBVS, QVAS A CICERONE PERTVR- BATIONES, AB ALIIS PASSIONES APPELLATAS VERGILIVS HOMINI PROPTER CARNEM INESSE DIXIT, IN LIBRO XIIII DE CIVITATE DEI INTER CETERA SIC EXPONIT.

Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius aggrauationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed eius [*]( 2 tres Y; t add. m. 2 iam ullo T 5 facilitate P prudentia P1 6 ei] et DxGlv sit 03 adhaerere P 7 dilectari P\' 10 coercendis Ov choercendis PT nihil omnino DGTv 18 fiunt D1 14 teneamus Ol aspiciamus P1 16 memoriam MV derelinquunt D 17 repperiemus GxMPlv repperimus V 18 agnoscitur P1 et DGPTv. ut M V 19 iungitur DGv coniungatur P\' 21 ciceroni Ol perturuationea V 22 passionib; v uirgilius libri 23 in MV: ex DGPTv 25 autem] ergo DGPTv 27 corpore] corrumpere et MV )

53
immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens: igneus est illis uigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:\' hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena. nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus [*]( 2 Sap. 9, 15 8 Aen. 6, 780 sqq. ) [*]( 2 gnoauit DO. adgnnabit P1 3 depremit P1 4 quia D1G1 5 aecedime DP* 6 uirgilius D1GMPTv 8 ollis G2v 9 seminie DGXT 10 terraeniq. MV bebetant VI 11 omnesqueanimi per om. G. 12 originia T 13 accedere DT accidisse P*- 15 capiuntqae M cupiant P1 dolentque P2v aura P\' 16 suscipiunt DGPТ2v suscipiant T1 clausa P 18 poenę Gv 19 sed — carnem om. Ml; add. m. 2 in marg. 20 facit P* 21 exiatont P 22 uti adtribnenda G*v 28 nec D diabulum D M fornieatnr D\'P\' 26 uoluptates D2GPTv dicere T )
54
atque inuidus, quia illum uitiositas sic obtinuit, ut prop hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno suppli destinatus. haec enim uitia, quae tenent in diabolo principatu carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habe? dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositat? inuidias opera esse carnis. quorum omnium malorum ca? atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabo? quis autem illo est inimicior sanctis? quis aduersus eos cc tentiosior et magis aemulus atque inuidus inueniatur ? at ha? omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera c? nis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomi? carnis appellat? non enim habendo carnem, quam non hab? diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundu? hominem factus est homo similis diabolo, quia et ille secu? dum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, non de dei, sed de suo mendacium loqueretur qui non solu? mendax uerum etiam mendacii pater est. primus est quip mentitus et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendaciu? cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum deu? similis est diabolo.

Non ex carne tantum efficitur anima ut cupiat, metus: laetetur, aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motib agitari. interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia peruersa est, peruersos habet hos motus; si autem recta e non solum inculpabiles uerum etiam laudabiles erunt. uolunt est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam uolu tates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uolunt [*]( 5 cf. Gal. 5, 20 15 cf. Io. 8, 44 ) [*]( 1 quae DOPTv 2 caliginosis G2Тv caliaosi G\' 8 distina DpJ enim MY: autem DGPTv principatom T* 4 d bolo D7 6 operas P 8 inimiticior DGPv 9 innetut DlGv ad D1P1v 13 nidendam M 16 sed (de om.) G* mendacio DIG\'V (o ex um corr. m. 1) 17 eet om. Gv 18 p cato F1 21 afficitur DBPTv 22 agreseat Gl ex se if om. Pl se om. D potest] post MV 23 quia] quae D2P2T 24 pernersns P1 modos G1v 26 solns M incnlbabiles i inculpabilis D\' 27 laetia V uolnntases 01 )

55
in eorum consensione quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus, cupiditas, cum autem consentimus fruendo his quae uolumus, laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel in illos affectus mutatur et uertitur. quapropter homo, qui secundum deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. et quoniam nemo natura, sed quisquis malus est uitio malus est, perfectum odium debet malis qui secundum deum uiuit, ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem, sed oderit uitium et amet hominem; sanato enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse remanebit. nam cuius propositum est amare deum et non secundum hominem, sed secundum deum amare proximum sicut etiam se ipsum, procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur; sed amor quoque secundum easdem litteras sacras dicitur.

Nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem; dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est.

Recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas [*]( 18 cf. Ps. 138, 22 ) [*]( 1 uolumus - dissensione om. P1 2 aolamus P\' 5 accodero DGIPI 7 accedit DP\' tristitiam (om. eet) G1 8 atqbe] aut que P\' 9 allititur M 10 illos (om. in) v 12 amatur P1 odiret D1 quoniam} quod v 13 uitio malui est om. GI 16 Msato Tl post uitio add. v: uitio malos e 17 autem] enim DG\'P 22 sacras litteras DOPTv 26 loquutos MV loquutus D iocutus P1 27 uoluntate T et - amor om. M1 28 inihans ® habere] ibi Gl )

56
est; id autem habens atque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est, bona, si bonus.

Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis dei in huius uitae peregrinatione secundum deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent: metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam, dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem exspectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo qui scriptus est: absorpta est mors in uictoriam. item metuunt peccare, cupiunt perseuerare, dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. ut enim metuant peccare audiunt: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum; ut cupiant perseuerare audiunt quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit; ut doleant in peccatis audiunt: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis audiunt: hilarem datorem diligit deus. item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temtari, cupiunt temtari, dolent in temtationibus, gaudent [*]( 15 I Cor. 15, 54 18 Matth. 24, 12 20 Matth. 10, 22 21 I Io. 1, 8 24 n Cor. 9, 7 ) [*]( 2 accident M accedent DP1 4 animae Gv 5 respondemus Pl no Y; no add. m. 2; nono GlPl 7 contentiones DIGI 10 dolentq; P* 12 cupinnt-aeternam om. T 13 in re] ire D qua T adhac V adoptione M 14 redemptionem DGPTv 15 absorta libri 16 uictoria GPtJ cupiuut-peccare om. Gx 17 metuunt T1 18 habundanit P1 refrigeicet paT 19 capiunt v1 22 decipimus MY: seducimns DGPTv 24 audiant DPX 25 sicuti se DGPTv : sicut ipse MV 26 temptare D\' gaudent in temtationibus om. v )

57
in temtationibus. ut enim metuant temtari audiunt: si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi instruite mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. ut autem cupiant temtari audiunt quendam uirum dei fortem ciuitatis dei dicentem: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. ut doleant in temtationibus uident Petrum flentem; ut gaudeant in temtationibus audiunt Iacobum dicentem: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temtationibus uariis incideritis.

Non solum autem propter se ipsos his monentur affectibus uerum etiam propter eos quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt et dolent si pereunt, gaudent si liberantur. illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriabatur, ut eum potissimum commemoremus qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis Iaborauit et pluribus epistulis populos dei, non eos tantum qui praesentes ab illo uidebantur uerum etiam illos qui futuri praeuidebantur instruxit; illum inquam uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem [*]( 1 Gal. 6, 1 6 Ps. 25, 2 8 cf. Matth. 26, 75 9 Iac. 1, 2 16 cf. II Cor. 12, 5 18 cf. I Cor. 15, 10 21 cf. Gal. 1,12 n Cor. 1, 21 .22 cf. Gal. 2, 20 23 cf. I COlI 4, 9 25 cf. Philipp. 3, 14 ) [*]( 1 oetount P\' audiant D 5 uirum quendam T 6 ciuitates T* alterum dei om. D domine] a 0 7 renos P 10 exiitimato G1v1 temptationes uarias D\'PT 11 incederitis DMlV 13 liberare DGPv 14 pereant DlOPTv et gaudeet DGPTv liberentar D\'GP\'fJ 16 gloriatur DGPTv 17 eccleeia DP docborem-ueritate om. Gv 18 et qui MV 19 eta: ex libri epistolis GPTv populus D\'P\' 20 illis XW uidebantur MV 21 uerum Gv adhletam G 28 cuiu G\' qai G2v 24 eat om. v omnibus P magno agone D\' GH 25 cocationes P1 )

58
oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timorem, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem ne seducantur eorum mentes a castitate quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis sui de Israhelitis habentem, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; nec solum dolorem uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicationibus suis.

Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus ut ea quae uere uitia sunt uirtutes uocentur. sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas morbidas seu uitiosas passiones audeat dicere? quam ob rem etiam ipse dominus in forma dei agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas ubi adhibendas eas esse iudicauit. neque enim in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus falsus erat humanus affectus. cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixit: gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod [*]( 1 cf. Bom. 12, 15 2 cf. II Cor. 7, 5 3 cf. Philipp. 1, 23 4 cf. Rom, 1, 11 et 13 5 cf. II Cor. 11, 2 sq. 7 cf. Rom. 9, 2 8 cf. Rpm. 10, 3 12 cf. II Cor. 12, 21 28 cf. Marc, 3, 5 24 Io. 11, 15 25 cf. Io. 11, 35 ) [*]( 1 spectantem libri 2 timores DGPTv 3 desolui P1 6 cho- rinthios G ipsam Mx 8 sui DGPTvi ei MV hisraelitis T 9 statuere DGPTv sint T essent DGPv 10 de quibusdam DG PTv 12 immnnditiam DGIMV; m expvnxit Vx 14 uititia v sinamur DxGl 15 nationem 01 16 affectiones—morbidas om. M affectiones Gav: actiones DGXPTV 17 eas tunc morbos G7v aodiat 01 18 dei] senii G2v dignatus est MT 19 nullam vl 20 eaa om. DGPTv 21 animus hominis DGsPv 22 cur M 23 duritiam DGXP 24 diierit DGPTv 25 lazarus M . suscitaturum T )

59
concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius, non falso utique referuntur. uerum ille hos motus certe dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo. proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum deum habemus has affectiones, huius uitae sunt, non illius quam futuram exspectamus. et saepe illis etiam inuiti cedimus; itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. sed dum uitae huius infirmitatem gerimus si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. uituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. culpauit etiam illos sacer psalmus; quibus ait: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. nam omnino non dolere dum sumus in hoc loco miseriae profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore. quocirca illa quae άπάϑεια graece dicitur, quae si latine posset impassibilitas diceretur, si ita intellegenda est - in animo quippe, non in corpore accipitur — ut sine his affectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum - atque iustorum multumque sanctorum: si dixerimus quia peccatum non [*]( 1 cf. LuCo 22, 15 2 cf. Matth. 26, 38 14 cf. Rom. 1, 31 15 Ps. 68, 21 19 cf. Tusc. 3, 6, 12 27 I Io. 1, 8 ) [*]( 2 fnent P feruntnr G\' 3 motos PL ! certae DGrP1 T 4 suscipit DP1 5 cum fatendum (om. quod) P1 cowfitendum P1 7 speramuB DGPTv cedemus D 9 naoneamur P\' 10 ita] ait T 12 inflrmitate D aic MV babemus D\'G M2P1v 16 post simul add. P2 mecum 17 dOlore Gl loco] corpore P 18 litteratns GlP , seusi M 19 magna om. T ewrtigit PT anima D\'GP 2Q apathia PT aphatia GlMVv qtatbia D 21 ponit DGv 23 niuantur D 26 multwaque iast. atq. laoctorum DGPTv 27 quoniam DGPTv )
60
habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. tunc itaque άπάϑεια ista erit quando peccatum in homine nullum erit. nunc uero satis bene uiuitur sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat non id agit ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat.

V. DE QVINQVE CORPORIS SENSIBVS ORATIO. EX LIBRO CONFESSIONVM DECIMO INTER CETERA ET AD LOCVM.

Domine, amo te; percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia quae in eis sunt ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis cui misertus eris et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, 15 non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus, non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae quod non capit locus et ubi sonat quod non rapit tempus et ubi olet quod non spargit flatus et ubi sapit quod non [*]( 11 cf. Rom. 1, 20 ) [*]( 1 seseducimus F1; corr. m. 2 2 ophatia MV 8 hominem MV 4 autem MTV: enim DGPv 7 oratio om. GTfJ 8 in. ter-Iocum om. DGPTv 12 inexcussabiles P miBeratus T 18 misericordia D 14 terram MV surdi M locuntur e 16 nec candorem v amicum] amo cum Gv 17 medolias M\'V 17 omnimodorum Pl unguentorum GPVv 18 suaueolentiam PIT suauiolentia D 20 quendam P 21 quaDdam ampl. T 22 cumamplezum om. G\'v 23 interiores P fulgit DxGl 25 sparget vl )

61
minuit edacitas et ubi haeret quod non diuellit satietas: hoc est quod amo, cum deum meum amo. et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: fallitur Anaximenes, non sum deus. interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus deus quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea, intentio mea, et responsio eorum, species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo. et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius; quid horum est unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius; ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: non sumus deus, et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, ego, ego animus per corporis mei sensum. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse [*]( 12 Pb. 99, 3 ) [*]( 1 non om. Gl diuellet MV deuellet D 8 quicumque P 4 item D abyssus DGIMV abyssum P 6 quare P1 aures T flauiles GlMPV 7 cum V1: eum V* fatetur Glv aaMimedee DGl amaxjme. P: om. v 8 solem om. Gv lunam solem PT 9 limus P1 10 foris DPv 15 presto MPVv 11 imde a iam scriptura m. 1 in cod. V ita deleta est, ut uix legi possit; quae cuanuerunt suppleuit m. alia tamq sineram (om. iam) T 18 nontius P\' 19 ei] et DlGlv renuntiabunt M nuntiabant P 20 corporis G1v 21 dicentium DGMPTVI: dicoret iam F* 22 et DG*MPV: sed G2Tv 23 per-haec om. TV1 24 ego aiterum om. DIGI sensum corp. mei DGPTv 25 sum ego Gx )
62
me fecit. nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt; non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant; sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur. immo uero omnibus loquitur; sed illi intellegunt qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferunt. ueritas enim dicit mihi: non est deus tuus caelum et terra.

ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM X INTER CETERA ET AD LOCVM.

Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam. [*]( 5 of. Rom. 1, 20 ) [*]( 2 quur T; sic passim in omnibus Gv 4 sensus G1 6 bomines—conepiciant om. Gxv ut DMPT: et V* 6 amores abdtintur V 9 tantam V* 11 utrisque P mutam Gl hic F1 12 sed DGPTv: si MV m. 1 et 2 intellegent DlGPlv 14 terra et caelum DGPTv 15 De isdem (hisdem G) quinque corporis sensibuB oratio pulchra (pulcra G) atque prolixa praemittunt DGPTv inter-locum om. DGPTv 21 ante manes add P: non sit oblitus itaq. ei quo te didici 22 dilector P 28 haeo D\'GMPV qua* (8 rasa) G 24 respicies Gv )

63

Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te.

Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit. [*]( 2 illic cubile fabr. P quale sanet. - tibi om. MV 3 eam T 5 non te ibi DGPv 7 commendi P\' 10 est DGlMVv 11 contristamnr om. Gv 12 metuemus D quicquid GPTv, sic ubique 14 eommutabuntur Gv 16 quo] quod Gx inhabites P 19 neque-inuenirem om. P1 20 inuenirem MV: discerem DGP2Тv ubi - te om. P 21 et recedimus — locus om. Gyv recidimus D 22 praesedeg DG1MV 23 respondis DGlMVv 34 respondis DMV 25 omnes - audiunt om. M.1 28 ad te T )

64

Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio? [*]( 17 Iob. 7, 1 ) [*]( 1 tam (om. et) P 2 foras Dvl 3 formosa GM\'PTv irroebam V% 5 eesem non essent G\'v 7 flagraati libri 8 pace tua Gv 9 me nusquam] mentisquam V\' mente nusquam G2v 12 onori Gl 13 erroribus P\' contendunt - neecio om. Ml meroris D memores GIx mees P* 14 meis bonis P\' ex add. P1 stet] S. P 15 ei DGPv et T mihi om. D* 18 uellit DGIPI tollerare DG\' 19 amare D 20 se] si P1 tollerare DGT uiauult] mala uult P1 mallet G\'v 21 toleraret G\'v 25 ac MV: et DG\'PTv; om. Gl 27 ulla tristitia Glv )

65

Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis.

Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? [*]( 3 Sap. 8, 21 11 cf. I Io. 2, 16 ) [*]( 1 misericordiam tuam DIPI 3 quidem G*v potest DGPTv 6 ticonentiam Gl collegimus G1v a eras. in D 7 qui-te MMt om. Gl 9 ardia D eitringueris P1 accede Px accinge UV 10 continentiam V 11 continentiam DI a concupiscentiam DV1 12 iassisti et P1 concapitn D1 14 dispenutur DlPl 15 tni ante fierem add. DGPTv memoriam meam D* 16 loquutus MV 17 finxit Gv carentis DI 20 et ante in carne add. DGPTv 21 dormiente D1G1v persuadant D1G1P1 24 quod DGPTv saporem G1v uel-retranseo m. MV ) [*]( vniL ) [*]( 5 )

66
numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, [*]( 18 cf. Eph. 3, 20 21 cf. Ps. 2, 11 24 cf. I Cor. 15, 54 ) [*]( 2 saepe etiam DGPTv 4 adhibimus D 5 ut] et T* accedit PlT consciae D1 6 repperiamus libri 9 abundantiori Gv 10 lascibos M1V1 motos D1 meis operis MT 11 me om. D1 12 repellis G. 14 corruptilarum DV corruptellarum P\' animalis D 16 cohibere DGv 17 dormientes p. 18 hac aetatem Dl aetate hac G 19 etj aut T 20 male DiP. malo G. pro malo v deo Gv 22 consummatus DGv 24 absorta libri 25 uictoria Gv 27 ędendo (q a m. 2) V )

67
priusquam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his [*]( 1 Ibid. 53 5 of. I Cor. 9, 27 . ) [*]( 1 distruas B 2 indueres P1 incorruptionem Gl 3 et] ut G1v 5 rediens Gx 6 polluuntur Glv nam (om. et) DGPTv famis D 7 dolore P1 febris PT negant D 9 munerum om. T 10 caelum (om. et) G1P1v calamitatea P\' calamitatis Gv diliciae DPT 12 cum P 13 modeatia Gv transatti P 16 causae T edendi V dicendi T 17 pedisaequa D pedissequa GPv iocunditas DGPTv is mlates D1 20 dilectationi D\\P\' dilectioni Gv paruum P* 21 uoluntariam DGl 22 fallaciam D 24 gaudet v quod P1v est Gv moderatione DT ualitudinis GPTv 25 ut-uoluptatis om. Gv ) [*]( 5* )
68
temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti [*]( 4 Luc. 21, 34 15 Eccli. 18, 30 17 I Cor. 8, 8 20 Philipp. 4, 11-13 24 cf. Ps. 102, 14 et Gen. 3, 19 ) [*]( 1 conor GPTv 2 ad salutem meam a: om. Itbri aestos meus D1 8 nondum DGPTv 4 grauantur Gl 5 miseriueris D1 6 subripit GTv 7 miseriberis Y 8 des] de G*v tribues DY tribuas v 9 oraremua DGPTv accepimus G1Tv accipemus D 10 accipimus DMPY 11 ebriosus DGiPlv factus sobrius DGlv cognoui (om. ego) DlGv a te ergo DGPv 12 qui] quQ Gv 13 hoc om. D1 non semper om. Pl 15 uoluptate P 16 aliam DGiPv 17 manducaueritis Glv abundauimus (hab. P) DIGIP 19 faciet DGP2T haerumnosum MY 21 sum om. D essem D 22 noui om. DIGTv )
69
hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se [*]( 1 cf. Luc. 15, 24 et 32 5 cf. I Cor. 1, 30. 31 7 Eccli. 23, 6 9Bom. 14,20 11 I Tim. 4, 4 13 I Cor. 8,8 Coloss. 2,16 14 Rom. 14, 3 20 cf. Gen. 9, 2 et 3 21 cf. III Reg. 17, 6 Matth. 3, 4 23 cf. Gen. 25, 34 24 cf. II Beg. 23, 15 sqq. ) [*]( 1 illa D1G1v 3 inquid DIPIT; sic passim 5 isti D\' aceipiue D 6 aliam V 7 auferam (om. a me) D concupiseentiaa DGPTv 8 com St quod imperas fieri DGPTv 12 actioDe] acceptione MV 18 qsca F; e a m. 2 14 aut post indioet add. DGPv in potn D2PTv 15 spernet P 17 pulsatonum 01 aurium om. Glf) meo v 18 illustratori V* inloitraturi D 19 cibortl ante obsonii addl P 20 quae DGPTv in cibo (cibi P) DGPTv usui DGPTv 21 heliam et iohannem DGM*PTV 22 abstinentiam J) 23 concupiscentie G\' )
70
ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur.

De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo V securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua. [*]( 1 cf. Matth. 4, 3 2 cf. Num. 11. 12 cf. Rom. 8, 34 13 cf. Io. 16, 33 15 cf. Ps. 138, 16 23 cf. Iob 7, 1 ) [*]( 2 ideoq. V1 haeremo DV 8 carnis DlPl 5 positis MV positos D concupiscentiam DOPTv 6 praecedere DG\' 8 relaxione P contrictione P 9 aliquantnlam P extra metaa] exstremas 01 ad extremas GH 10 necessitates D1G1 12 interpello G*v 15 omnia G1v 16 oderum MY odiorum v 17 paratur G2v eis om. P 18 uedeor Tl fallor P 19 im me MlV 22 manifestentur D1G1P1v1 . 23 temtatioue minatur MV1; i prior rasa in V 24 utrumq; (om. qui) D deteriori P1 de] ex DGPTv 26 misericordiam tuam D\' )

71

Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor [*]( 1 aureum D1 autem MV implicauerant et subiugauerant DPT 2 liberasti me DGPTv sonas G"v amant T 3 suane D\'P suauia D* 5 quibus] quibunt P ammittantur MI V 8 honores Pl tribue Gl ipsi GI" 9 ardentior Gl 12 haberent P proprius modus D\' 13 dilectio DxGlPv 14 dare DGtJ 18 set V sentiunt 01 20 mellos D omnes G1PTv dauiticum DGMPTV*v 21 remoueri DGPTv Beltim GP 22 totiusquę G\'v 23 memini P1 24 prononciante D 26 tuae post ecclesiae add. P 27 commoueor (om. cam) DMT commouear G\'Pv )

72
non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur [*]( 19 cf. II Cor. 5, 2 ) [*]( 2 magna P 3 ita enim T 7 affectu DG P 10 metum O1 11 fletet Gl unde-agitis om. 01 14 longuor P 17 aadeant D 19 ingemiscentem Dv ad post et add. M 21 amoenus Dl 26 enim eras. v oculorum D\'P 27 ubiubi; sed prius ubi del. V*; ubi D1G1v 28 labsu MY allapsu D\'T ea P aduertendi P1 )

73
cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod [*](2 cf. Tob. 4 4 cf. Gen. 27 6 cf. Gen. 48 et 49 17 d. Pa. 24, 15 21 cf. Ps. 120, 4 ) [*]( 2 uidebat DGPTv tobiaa P 4 isac D tis ac T 5 agnuscendo D benediceret F1; t rasa 6 cum om. T 7 grandia T Mtatem D1 11 eam om. Glf) 13 cum] qui DGP 7t 14 te laudare P assumant P1 15 ymno Gv himno D 17 ingrediar P1 inuisibilis oculus Dl 18 de euelliswtem OM. G\'v 19 euelles libri 20 in] en D1G1Pv 21 cu. stodes D\' 22 calcimentis Gx 23 cuiuscemodo G\' huiuscemodi Gl* 24 hos pI 25 pia D\' )
74
facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est.

VI. DE SACRAMENTO MEDIATORIS AD PVRGATIONEM ANIMABVH. EX LIBRO CONFESSIONVM X AD LOCVM.

Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt [*]( 8 cf. Pa. 58, 10 12 cf. Ps. 25, 3 ) [*]( 2 sanctifico Gv 3 pro anima GIV arteflciosas D 4 pulcritudine G animas DGPTv 5 noctem Dl pulcritadinum Gay pulchritudinem P1 6 approbandi-trahunt om. T 8 ut] et P 9 dilitiosas DP\' 10 in istis P 11 (tu) euelles D GP\'TVv euelles (tu) GP\'Tv 12 oculus meus D1 lege post est add. G\' 13 cap. VII DPT 15 X] XI MV inter cetera et ante ad add. DGPTv 17 ammittere P* 19 dignares Dx com D\'P 20 posвidere DGIPI reconchiliaret V1 reconciliarit D1 24 indigni G\'v )

75
inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem.

Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos [*](3 cf. Eph. 2, 2 6 cf. II COlI 11, 14 10 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 3 potestatis G1 4 aeres D\' deceperunt G1v 6 diabulos D 7 raperbiam 01 9 reconchiliari V reconciliare DlGl 10 tatem om. T 12 a deo-erset om. O\' 14 quod D\'P\' 15 mereretur GPTv indui D2MP2V: inludi D1GP1Tv haberet Pi eat eras. in v 18 communi T 19 damnatur D1G1v 20 tua ante demonstraeti add. T 21 exempla P* dicerent Pl N iUi D1 23 mortaliB D\' 27 hinc D\' 28 futurae-fidem 08. MV )

76
per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medias, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

VII ITEM DE EODEM SACRAMENTO. EX LIBRO DE CIVITATE DEI NONO INTER CETERA ET AD LOCVM.

Omnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo [*]( 4 of. Rom. 8, 32 6 of. Philipp. 2, 6 7 cf. Ps. 87, 6 8 cf. Io. 10, 18 14 cf. Rom. 8, 34 ) [*]( 1 flerint T 3 aeqaalee P1 deo om. Gv 4 boni D1 5 amasti noa DP 6 est G2v 9 autem om. DGPTv 11 sacerdns Dl 12 tibi noB GPTv tibi ft D1 14 sedit DtpS 15 disperarem DG1Pv 16 idem om. Glv ita D 18 homines D1 disperare DPv 20 VIII P 22 inter—locam om. G PTfJ 24 quaerendum Gl no (n add. m. 2) V 25 homines etiam GPTv hominis etiam D )

77
perducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum immortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati et beatitudini copuletur? quod possit delectare in daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est miseria sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit [*]( 4 quem T 5 fractus (c add. m. 2) V 6 liberandas D\'G\'v 7 mediator eet P 9 pro Dl ad add. P7 11 beatus D* beatis G\' 14 post est add. DGPTfJ: mediator bonns 15 miseria D\' miser GHi mortales DlPl 17 supernos D1 miseros et P 18 sedaceret G*v humilitatem D1V1 19 distruxit D 22 qui diligit G1v immortalitate D* 23 beatitudine DT posset MV 24 poesit DGPv 25 mortalitatem DXG% cauendum P1 27 et beatitndo-sempiterna om. T 29 mortalitatem P1 )
78
quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra [*](1 est eras. in v 2 et ex m. PTt) mortui Pl 4 beatus D\' 5 reconchiliat V1 6 separatoris DIG2 7 participationes Gx 10 ipsam multitudinem Gt) obstrepet P1 11 peruenire D 13 sumus D\'vl 14 quod T facta om. P 15 maxime-uerbum om. Ml 16 miseriis P* 18 illum Pl beatifico P 19 alius P\' arbitramur DGPv 20 peruentionibus grados MV moliendus 01 23 angelus et beatusquae D\' 24 perducit ita DIGPv in nos Gl 25 atque MV: et DGP Tv beatissimus DXMV beatissimos GlPl 26 sint G1 ut] quod Gx qua G\'Įv )
79
angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.

EX LIBRO DE TRINITATE IIII. DE EODEM MEDIATOUIS SACRAMENTO.

Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sor- [*]( 7* ) desque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia; [*]( 3 De deo Socr. p. 44 23 Plato Tim. p. 29 c Cic. Tim. 3 ) [*]( 2 plantonicas P\' 5 adtractatione (att. v) G.v adsectatione P contaminare P\' 6 fatentur P1 7 omnisque D inmodi Gl 8 contractatione D contractione P Hic legendum titulum CCXXXIII usque ad finem tituli CCXL add. MV 9 cap. XVI DG PTfI; numero caret in MV 10 post sacramento add. T: de fide qua credimuB temporaliter gesta et ueritate quae reddit aeterna 12 praegrraant GP1v praegrabant D 18 contracti D de om. T 15 per add. 02 posaomns D 16 tenebramur T 17 sed media curatio nisi morbo DGPTv 21 purgata DG\'f} 22 et illorum P1 condam D DGPTv - 24 profectus Gs" aputV )

80
quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos [*]( 16 Io. 17, 3 23 cf. Ps. 84, 12 ) [*]( 1 nos om. T temporalem DT 5 mutabilis D 7 perspicuitatem G1 rursum P 10 ipsa GlPlv etiam om. DGPTv cum om. MV ueniremus MV 11 succedit DG2PTv succidit G I mortalitate D succedit DGxv 13 promittetur D 14 et] sicut G7v 17 et uerum DGPv 21 crudelitatis Pl 22 ueritate G fidis D1 mutalis G mutabilis DG\'P\'v 24 fierit D fiet P 25 exciperet GP1Tv exciperit DP\' 26 suscipit D 27 ammitteret PT 28 erga v )
81
purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas.

VIII; EX LXBRO CONFESSIOHVM PRIMO INTER CETERA ET AD LOCVM.

Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. [*]( 15 Io. 8, 31 sq., ) [*]( 2 nee DP 3 aeternam DG\'P\'v possimus DGxMPlV 5 traiceretur GJ" sequuta M V post eet ras. 5 fere litt. in V 6 eredidimus P\' 9 resuscitare D assummi P 10 credimus DGPTv 11 et om. T transit DGPv 14 ad mortem Dl libenremur MV 16 eritis P aliter estis P\' in mg. sequutus MV adiunxit MV: ait DGPTv 17 t rursus DGPTv 18 liberauit DG1P1 20 incommutalis 01 permaneret v 21 uera] aeterna. T 23 cap. VIII deest in ^ praeter MV ) [*]( VIJII. ) [*]( 6 )

82
sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non [*]( 3 cf. Rom. 10, 14 4 Ps. 21, 27 19 cf. Ps. 138, 8 22 cf. Bom. 11, 36 25 Hier. 23, 24 ) [*]( 4 credent a: credunt MV 5 quaerentes in ras. a m. 1 M innenient a: inueniunt MV 14 dne om. M pr. 15 terram MY 16 quicquid M 17 quicquid M* quiquid V 19 discendoro M\' 28 refnndes MV quicquid M2 29 ei te || exte M1V1; del. m. 2 in ambobus )

83
enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum capit?

Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; incommutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi [*]( 11 cf. Ps. 17, 32 ) [*]( 3 nec-colligis nos a: om. MV 4 qui a: quae MV 14 inconprehensibilis M 1G p?rdaces M 19 estuas M 24 reddis o: reddes MV 25 debes M dunans M\' donans М2 per- sdes M ) [*]( 6* )

84
es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dio ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te ruinosa est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?

VIIII. DE TEMPORE, QVOD CVM HOMO METIRI VIDEATVR NON TAMEN POTEST COMPREHENDERE QVID SIT TEMPVS. EX LIBRO CON- FESSIONVM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente [*]( 5 Ps. 34, 3 13 Ps. 18, 13 sq. 21 cf. Gen. 1, 14 ) [*]( 11 offendant a: offendat MV 12 quid M\' eam om. M preter M 15 cap. VIIII deest in DGPTv 16 mentiri Ml 17 conprehendere M 22 sed supra uera. a m. 1 M rotae V: tae M 24 motus o: motis MV )

85
usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cam sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret,, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim monetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ei quo moueri incipit donec desinat. et si non [*](22 cf. IM. 10, 13.,. ) [*]( 1 osqae in M trasiemnt F; n a m. 2 8 orto F: ta M 11 appellarentur M 16 circuitu MY 18 quanto o: qmntum MV 19 illum MV • 81 metior a: motior MV )
86
uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod monetur uel partes eius, si tamquam in torno monetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.

Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam; hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo ut inueniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius autem finitio [*]( 2 mentiri Ml 3 dio M 5 dicims M illud (J: illam MV 8 moueatur M 9 moueatur V; a del. m. 1 13 etsi a: si et MV uariae MV 14 motum-metimur a: om. MV 16 metitur et metitur M pr. 20 at MV 21 seoundam o: secandum MV octabam MY 22 pronuntiatio M 24 breuis M 27 longe MV ut М\'V et M1 )

87
praeteritio est. quid ergo est quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt, et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis; neque hoc possum nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

In te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior; affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tenuisse temporis quantum illa uox tenuit? nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum quantum illud ad illud sit renuntiamus, (non aliter ac si ea sonando diceremus). uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit egitque iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum. [*]( 1 quam MV 5 duplum V; um a m. 2 6 poMum a: possunt w MV 10 tibi] mihi Mpr. tuam (ro a m. 2) V; ru eras. in M 18 spatio o: gpatia MV 22 renuntiammus M non-diceremus m: om. MV 25 spatium tem V in ras. am. 1 26 ędere 7; ę a m. 2 27 Bonanit M V 29 dum (n a m. 2 in ras.) M 80 deminotione M )

88

Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum, et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo [*]( 29 cf. Ps. 62, 4 ) [*]( 4 et meminitet attendit M 6 fatura a: om. MY 15 totum a: totam MY me attenditur M 16 illo a: illa MV ten. ditur et (om. in) MV 18 in memoria repet. m. 2 in marg. V expectationem MV quod-sum repet. m. 2 in marg. V 22 consummatur Ml 30 meo om. M )

89
mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si [*]( 7 cf. Philipp. 3, 14 ) [*]( 6 sed-intentionem a: om. MV .8 nec uenientem a: om. MV 9 anni mei M: anime Y 16 contra eos qui dicunt quid faciebat d» antequam aliquid faceret adnot. V in marg. aliquid ante faceret erat, in M 20 quid-fecisse o: om. MY 28 proicerunt MV consequentiā Y 29 certe - cui om. M\'; add. m. 2 in mg. inf. )

90
est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi.s o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

[DE MIBACVLIS QVAE MAGICIS ARTIBVS FIVNT. EX LIBRO DE TRINITATE III T. VII.

Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae [*]( 18 cf. PI. 146, 8 ) [*]( 1 grandis M7 scientia M1: scientiae V et om. M2V 9 prescientia M7 5 reliqum V reliqum M 7 aberit M 19 eriges MV 21 capp. 10-24 desunt in MV 28 infirmi P\' posset T 25 magi; i a m.2 in ras. P serpentis Dl 26 et post sed add. T ammirandam PT 28 sciniphes GTfJ )

91
sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.

Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec [*]( 2 Ex. 8, 19 15 cf. Iob 1 et 2 ) [*]( 1 tertio Gl luperbol Tl 2 celebratur G1v deficientis D1 3 hoc] ) bic G1 4 et pott angelos add. G* post astherias add. P* quondi ima ista D\' manifestam T caligine D\' 6 buritatis G* 7 non possant post aliquid add. DGPTv 8 et] sed DG 9 epi tvam T 11 ammonendos T fidelis D1 nae G 13 probandamq; P1 14 patientia D\' praua 0 18 nudum D 00 spiritalis T 22 ne T 23 creatorii o 24 resistentis D\' non - creauerunt om. T 26 nisibfliterquae P\' nisibiliter om. D* 27 latent om. G1 )

92
iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus.. alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare [*]( 3 cf. Gen. 1, 20sqq. ) [*]( 1 iam (om. et) PT 3 et 4 primo v najkalitia G1P1 et om. T 5 tunc (in om.) DGv foetus P fedua DlGv 7 erumpunt et peragunt T 8 preuissimus Gl , 11 huius etiam T 12 tamen DGv: quidem PT 14 ex (om. et) Tv 16 conmistione DGl praecedentes P* 17 tam v 20 colligunt GT 23 incremento DlGv debita T distinctionesque D\'T 24 origenalibus P 25 sicut] sunt T 26 agriculas Gl 27 adhibetis DlPx opereretur P 29 bonus Dx putari P\'T )
93
creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur [*]( 12 I Cor. 3, 6 16 cf. Philipp. 1, 18 27 cf. Gen. 30, 41 ) [*]( 2 per] p P* 3 latenter-incrementorum om. T et om. Gv 4 adcelerandorum DG\'P 5 occansiones D\'G\' bona G\' 6 haec] nec Gv 7 malitiam D habet et accipit D\' 8 iutae T 9 illoram DGP 11 ammonentur T monentur G9 12 Meumena G2v 16 ueritate D* 17 occansionem G2P1 21 dittribnitionei G\' potestatem T 24 angelus malus D* 26 segitis Gl opera G 27 creatur D\' caelorum T qui P* 28 concoeptu q eonceptum DlP uarias Gt" )
94
apposuit. sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis discolore tenus aspergeretur. ut enim sic ex semet ipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. ut enim de pecoribus non uirgae, sed pecora nascerentur fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei, per quam creata sunt omnia. ut autem de uarietate uirgarum pecorum color conceptorum aliquid duceret, fecit hoc anima grauidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui creatoris accepit. sed quanta sit uis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem—cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius, unde efficitur ut et sit et natura ita uel ita sit, ab intellegibili et incommutabili uita quae super omnia est existit et peruenit usque ad extrema atque terrena — multus sermo est neque nunc necessarius. uerum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intellegeretur, si homo qui uirgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et in haedis, nec ipsae matrum [*](1 pecodes DG\' fuerint G1P1 fuerant G% uarietatea D 2 pbantassia//// P 3 oculus D\' impraessa T quod D G Pv 4 affectu GPv spi P 5 conpassione P qua passione Gv commixtiones D\' adficeret G* 6 colore D\'T aspergetur T 7 congruentiae D* 8 rationis D\' 10 qui P1 11 ipsQ P* 12 est add. m. 2 in P 14 quem T 15 conceptorum color T facit D\'l 16 grauedae D\' 18 accipit Gx uis sit T 21 substantia T 28 hedis (om. in) Gv )
95
animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam uarietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.

DE CAVSIS ORIGINALIBVS CREATVRARVM NATVBALIVM, QVAS MVNDO CREATOR INSERVIT. EX LIBRO III DE TRINITATE T. VIIII.

Sed ne de animalibus quasi diuersa ratio moueat, quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines nouerint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis aut humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant; quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. unde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam [*]( 1 concepta P oculus D1 2 carnem G1 3 serpentumqae P 7 inseruit add. m. 2 in P VIII GTv, om. DP 9 habent P (a add. m. 2) 11 hominis D\' nouorunt P1 a 12 quarumque P (ctt add. m. 2) quilibet DG\'P\'v 15 auctorem T quemammodum T 16 uermis D\'P\' 17 muscequae P\' nascuntur P 18 ocultoribus Ql 19 perceptas DGv 20 oportuiitates libri 21 qui P1 22 celeritatis GlPo celeritate Dx 23 fortem D\' 24 si post et add. DG1Pv 25 ad eadem v )

96
in frigidioribus locis? sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huius modi operibus eorum existunt celeritates. sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille, penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator deus, ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia non permittuntur. neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum; quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: digitus dei est hoc. quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud donum dei, quod apostolus commemorat dicens: alii diiudicatio spirituum. nouimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse, si non permittatur; uolare autem non posse, etiam si permittatur. sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint. [*]( 15 Ex. 8, 19 19 I Cor. 12, 10 ) [*]( 1 omnibus P tanto] tam f 2 sensum P\' subtilitatis et mobititatis DtP\' 3 in PT: et Gv 5 mirabilior (ius D) est DG1P1v 7 potem D\' 8 mensus et G\' mensurae et G2v 9 unus om. T crator P ineffabile D inineffabile 01 potentia D\' potentu T 10 possunt DPl 11 permittantur P1 12 quur T 18 eiplorarae T 25 illi DP\' 26 angelus D\' )
97

DE SIMPLO SALVATORIS NOSTRI QVOD AD DVPLVM NOSTRVM CONCVRRIT ET CONGRVIT. EX LIBRO DE TRINITATE IIII . CAPITVLO m.

Verum quod instat in praesentia, quantum donat deus, edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei [*]( 18 cf. Rom. 4, 5 20 cf. II Cor. 4, 16 25 cf. I Io. 3, 2 ) [*]( 5 - aiplus Dl 6 qo v da qo P; v et d5 a m. 2 7 concinnat libri; t ccinat ut insequenter liquebit Gs in mg. 9 et om. DG 10 et om. v 11 medicinae Pel] et T 12 derius G. terine •D* 13 corruptilitas T 14 corporis P; is a m. 2 in ras. 15 deserentem 01 16 sit P1 ezanimae DT 17 incoatur P 18 ad fidem DGtJ credetur D 19 roboratur o: renotttnr tibri 20 renonatur a: roboratur libri-, laboratur G pr. 21 quantum D eet om. G1v 22 adflictionibua DP 23 ultimam pi hominibus T: omnibus DGPv 24 cum om. T ) [*]( vnn. ) [*]( 7 )

98
erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator [*]( 2 cf. Sap. 9, 15 Iob. 7, 1 3 cf. Ps. 142, 2 8 Matth. 8, 22 12 Eph. 5, 14 14 I Tim. 5, 6 20 Rom. 8, 10 sq. 22 Abac. 2, 4 Rom. 1, 17 ) [*]( 1 sicut P* quamdiu] quando Gho 2 aggranat v 3 est otn. D1 4 qquabitur GPxv 7 una post in add. T 8 discernendtl D* 10 sepultures DxGl 12 et post mortuis om. D 14 autem om. DG1v aget P* 17 tantum om. T abcessum v 18 tantū P1 20 apostolum Dx 24 Christum post Iesum add. PT ex mortiiis-Christum om. Gx habitet G2v 25 uiuificauit DGXP 27 nobis P )
99
impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? [*]( 11 Ps. 21, 1 Matth. 27, 46 12 Rom. 6, 6 19 cf. Rom. 6, 13 20 cf. II Cor. 4,16 22 Eph. 4, 22 sqq. 26 cf. Pe. 14, 1 sq. ) [*]( 1 resuscitationem T 2 et prius om. DG1v; et exemplo om. P\' et proposuit om. P proposuit GT: pposuit DGlv 4 in om. Glv interiorem D hominem D homini T renouare DGlP* 5 resipilcendam T renouari GlPTv renouare Dl 6 intus D 7 concimiait PP interiores D\'G\' 8 enim om. T 9 illa uox T 11 ut ante in add. D 12 uoce D 13 euacueretur T 15 doloris D1G1 17 perimetur p" perhimetar DIGI derelinquet D2 19 arma om. Ch 21 renouatur v pr. 22 item DGv 25 inbabitet CT ) [*]( 7* )
100
resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum ? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc [*]( 3 Io. 20, 17 5 Coloss. 3, 1 sq. 12 cf. Matth. 10, 28 13 Coloss. 1,24 17 Luc. 24, 39 20 Io. 20, 28 22 Luc. 21,18 ) [*]( 3 muliere D 7 sursum] sur T 8 ipu D 10 pertenit D 11 ortatuB DGP\'v 14 psurarum P1 17 carnem et ossa P 18 uiditis D 19 etiam et cicatricem T 20 dominus] ds DlGv deus] dns Gv illis v 21 ea T exortans DGP 22 capillos Gl 27 an D\' 29 cum autem T hoc] quod P )
101
exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi. de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est.

DE MEDIATORE AD MORTEM DIABOLO ET MEDIATORE AD VITAM CHRISTO IESV. EX EODEM LIBRO IIII T. X.

Deinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur deo, sic indicat: ego, inquit, in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat — mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat — magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem [*]( 2 I Cor. 15, 23 4 Philipp. 3, 21 15 Io. 17, 23 ) [*]( 1 proceuit D 3 resurrectioneni D1 5 conformę corpore P 7 noetrę G\'v saluti. G3v resurrectionis P1 8 utraque rem P\' et in morte om. Dl 9 et in sacr. D\'T 12 Ex eod. L quarto. de mediatore et cet. T t. X om. DT 15 inquid T 16 consnmati T unam Tl creatorem nrum D\' 18 receaeerimus P1 21 eletus G\'; om. Dl 24 morte D 25 morte G2v superbierat DGlv 27 fallatiarum Gv )

102
per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae per eas quas τελεὰς appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.

DE FACILITATE LVDIFICATIONVM, QVIBVS HOMINES IMMVNDI SPIRITVS FALLVNT. EX EODEM LIBRO ITII T. XI.

Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora: facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus adgrauatae etiam melioris affectus. si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus uigilantes dormientesque decipiat uel furentes exagitet? sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior: spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat nec eos propterea sibi [*]( 6 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( - 1 pro D\' tiphum P1 typum DG 2 sacra om. GxPo 3 sacrilegia GtPT" magis inretiens P in om. DGPv 5 subditas Gt" 6 telaetas DGv teleatas P (leatas a m. 2 in ras.) theleatas T appellans DGlPl se om. Glv pro Dl 7 in post et add. Gv mendacib; P* 8 ei eod. lib. IIII. t. XI. de fac. et cetera T facillitate Gl inmondi DGPv 10 aerea P1 11 merentur P\' aggrauatae T 13 exertitationibus G1v 14 theatrices D 16 aerea DXPX 18 inlndendas D illndendum T inludendQ P; Q a m. 2 in ras. imaginem T 19 macbinare D 20 sicut] si T 21 expectet P; ex a m. 2 nequissimus DP\' uel in m. DGPv multimodes Tl multismotis D 23 eos om. T )

103
+ praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia non solum si uideat uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sint praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei, cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia et multo maiora fecerunt, siue homines siue angeli boni. .

DE FALSIS ET DECEPTORIIS PVRGATIONIBVS. EX EODEM LIBRO IIII T. XII.

Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo, quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus, quos tanto maligniores quanto superbiores suae societati inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum, tanto grauius anima ruitura, quanto sibi uidetur erecta sublimius.

DE HIS QVI SIBI PVRGATIONEM DE VIRTVTE PROPRIA POLLI- CENTVR. EX EODEM LIBRO IIII T. XV.

Sunt autem qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari; quos ipsa superbia maxime maculat. nullum enim uitium est, cui magis diuina lege resistitur et in quod magis accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa [*]( 1 praeponendo G1v ipsae ponendo D 2 exorreat G\' 4 iudiaait D sit DG\'P 8 Ex eod. 1. IIII. de falsis et cetera T 9 sci augnstini episcopi add. P 10 Dequaquam] sic nequaquam P hic quamquam G\'v sacrilegas legas T ; legas del. m. 1 12 trahit Gv superiore D 14 superiores DGlPo societatis D\'PT 80cietates D* inspirant Glv 15 pennas G\'PT 17 animae DGPTv ruiturae DGPTv uidentur G\'v erectae G2v 18 Ex eod. 1. IIII. de his cetera DGfJ 20 quidam ante qui add. G3P2 21 inherendo P* 23 resistatur Gs quo D oaius PT 24 summam D )

104
interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeuiens et ad terram repromissionis repugnando transitum negans per crucem domini, quae Moysi manibus extentis est praefigurata, superetur. hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum ascendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam ? aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno, ad eam uenienti, quo dedignatur ille portari?

QVOD TESTIMONIA QVAEDAM VENTVRVM CHRISTVM PRAENVN- TIAVERINT, QVAEDAM VENISSE TESTATA SINT. EX EODEM LIBRO T. XVIIII.

Ecce ad quod missus est filius dei, immo uero ecce quod est missum esse filium dei. quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur, ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. at testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt, quaedam uenisse testata sunt. factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. et [*]( 1 nisi aut T 2 difficientem D interpraetatur DT seuiens libri 3 promissionis PT 4 mosi T in manibus P extensis T 5 operitur Dl iste Dl 6 potuerit D\' 7 incommotabilis P ueritate Gl ueritates D1 10 erabescente D1 Glv 11 conacendere DST 13 eum D\'Gv uenientemD quod DOl illi 01 portare D 15 testa P sint om. Gl 17 es GlP quid G1 18 quicumque G* 19 mundaramur Ppr. contemplendam T 21 amissionis Gpr. 22 ad DG Plv sed T 23 factam (h 24 quam Gv factae sunt omnes creaturae T 26 demissis DGlP )

105
nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.

ITEM DE EODEM MEDIATORIS SACRAMENTO. EX LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM PRIMO.

Quapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est: consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo [*](1 magni Dl uidentar T 2 crederitur D crederentur T ugnas D1Gv magna P magnos Gv 5 portentia Gl eis (om. ia) D 9 sit om. D; esse Gl esset (om. ipee) GHf 10 rationales T rationabilis D\' 11 sapientis D\' 14 prudentia DGv 16 eandem D 18 moriretar GlJP salute D salutis Pl etpatiendo a in marg. inf. 21 anima DGv rationali DGlPTv oreretnr T 23 optimum P1 25 mortis T debetur Gw 26 at] uita Gpr. 27 et om. T nobilia DQv )

106
libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.