Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quo patefacto tantae suauitatis fragrantia omnes nos circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione [*]( 1 mancipatus CGLM: mancipatum NTV ferderuchus COL autem] uero M 3 danubio L 4 tranferre M 6 quapropter] quia propter (i expunxit m. 2) L (et. 9) odouacar CO odoacer L 8 feba MNTV: feua CL fqua G et MNTV: atque C GL 10 multis] om. M 11 oDoulphum M quem COMN TV: qua L fredericus. ad L 12 teudericum NTV theodericum COLM prouinti TV 13 mesiQ LM misiq G mysiq C onoulphus M 14 fratris] patris M ammonitus L1 MNT1 15 post incolae ras. 2 litt. in L tanquam TV quasi M egyptiae CN egypciQ GM 16 cotidiana CGN: cottidiana MTV quotidiana L barbaric GMNV depredationis V 17 prqeeptis (s del. m. 1) M 18 prsbiter TV 21 fragrantia C: flagrantia LMNTV flagrancie (e in a corr.) G nos omnes M 22. circumstantes] om. M ammiratione NT1 ammiracione M iammiratione (i expvmxit m. 2) L )

64
prosterneremur in tortam. deinde humaniter aestimantes ossa funeris inueniri disiuncta — nam annus sextus depositionis eius effluxerat — integram corporis compagem repperimus. ob quod miraculum inmensas gratias retulimus omnium conditori,, quia cadauer sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manna accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus mansisset inlaesum.

linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpente trahentibus equis inpositum mox euehitur cunctis nobiscum prouincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuuii derelictis per diuersas Italiae regiones uarias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. sancti itaque corpusculum ad castellum, nomine Felethem, † Mulsemensis regionis apportatum est.