Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quapropter rex Odoacar, Rngis intulit bellum. quibus etiam deuictis et Frederico fugato, patre quoque Feba capto et ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, post audiens idem Odoacar Fredericum ad propria reuertisse statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theudericum regem, qui tunc apud Nouas, ciuitatem prouinciae Moesiae, morabatur, profectus est.

Onoulfus uero praecepto fratris admonitus uniuersos iussit ad Italiam migrare Romanos. tunc omnes incolae tamquam de domo seruitutis Aegyptiae, ita de cotidiana barbarie frequentissimae depraedationis educti sancti Seuerini oracula cognouerunt. cuius praecepti non immemor uenerabilis noster presbyter tunc Lucillus, dum uniuersi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis uespere psalmodia sepulturae locum imperat aperiri.