Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid respondemus eis qui dicunt nobis: quid fecerunt Iudaei, si credere non potuerunt? quia necesse fuit, ut sermo Esaiae prophetae impleretur dicentis: excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, ut non uideant oculis et intellegant corde et conuertantur, et sanem illos.

Propheta hoc praedixit, quia deus hoc futurum esse praesciuit. neque enim potest ad peccatum conpellere deus cui non potest placere peccatum. in his ergo non praedestinatio diuina intellegenda est sed praescientia. de hoc in euangelio scribitur: propterea non poterant credere, quia iterum [*]( 4 Ioh. 12, 41 22 Es. 6, 10 29 Ioh. 12, 29 squ. ) [*]( 3 iohannis P 6 serafin PAV 8 astare PAV 9 exultare A mundumet pojt sedebet PV optutibus P 10 serafin PAV 13 ea V mundum futura celentur (stc) P 14 serafin PAV 15 mysterii A V 17 clamant n erasum in P sed sequitur dicunt 20 respondebimus A V 22 excecauit A m a 24 sane P 25 pres//ciuit P 27 praedistinatio AV )

86
dicit Esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum et reliqua. non poterant credere ita dicitur, sicut et nos saepe aliqua dicimur non posse, quia nolumus. et de Pharaone scribitur: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam. neque enim dixit, in hoc te feci, ut talis esses, sed in hoc te elegi et suscitaui, cum iam te talem ipse fecisses; ergo et hic excaecati eorum oculi et induratum cor esse dicitur, quia iam se ipsi hac caecitate dignos effecerant. excaecat autem et indurat dominus peccatorem deserendo et non adiuuando. si cui autem sensus hic profundissimae quaestionis minus fecerit, contremiscat mecum et dicat: iudicia domini abyssus multa, quia iudicia dei semper iusta sunt sed frequenter occulta.