Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

In Esaiae uisione cum uidit dominum sedentem super solium, qui intellectus est de eo, quod ait: Seraphin stabant super illud, sex alae uni et sex alae alteri. duabus uelabat faciem eius et duabus uelabat pedes eius et duabus uolabat et clamabat alter ad alterum [*]( 3 (Gen. 28, 12) 10 Es. 5, 1 16 Hebr. 1, 5 = Ps. 2, 7 25 Es. 6, 2-3 ) [*]( e 1 discendere P 2 dignantissime P 3 et om. V 7 instintu P 11 uinea esaie V 14 a om. A V 22 iustitiae V 25 serafin P serafim AV )

85
et dicebat: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum?

In hac uisione Iohannes euangelista dominum Iesum Christum\' ab Esaia uisum esse testatur dicens: haec dixit Esaias, quando uidit gloriam eius, et locutus de eo. primum ergo hic quaeritur, quo modo seraphin circa domini thronum stantes pariter et uolare dicantur. bene hoc sermone mystico propheta depromit, quia deo adstare idem est quod uolare et in sublime exaltare; sedebit, qui festinat obtutibus apparere diuinis. quod uero seraphin alis suis faciem operire indicantur, hoc idcirco, quia neque hominum quisquam neque ulla creatura diuinae maiestatis lumen contemplari, ut est, potest. faciem ergo et pedes uelant, eo quod nobis et ante mundum praeterita et post mundum futura celentur. alae quoque seraphin indicant diuini ministerii uelocitatem; quae ideo singulis senae sunt, quia ea tantum in mundo quae sex diebus sunt facta conspicimus. quod uero alter ad alterum clamant et dicunt: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum, unam ostendunt diuinitatem in mysterio trinitatis.