Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid est, quod cum aliquanta hic dominus uindicet, non uindicat omnia?

Uindicat aliquanta, ut intellegatur humanarum rerum agere curam; non uindicat omnia, ut agnoscatur terribile cunctis adhuc futurum esse iudicium.

Umbram Samuelis Pythonissa quem ad modum potuit euocare?

Aut falsam tunc umbram uidentibus diabolus ostendit, aut si fuit uera, tantum ei licuisse credendum est, quantum domino permittente concessum est, nec mirum pro quibusdam reconditis arcanisque causis uel pro manifestatione probationum diabolo ista permitti, cum et saluatorem constituerit in pinna templi et Iob petierit acceperitque tentandum.

Cum factum non sit, quo modo oranti Ezechiae quindecim anni quasi ad praefinitum uitae tempus adduntur?

Quia utique urguebatur Ezechias extremis non fati decreto sed dei euocatione atque iudicio, in tantum autem uitae anni prius non fuerant constituti, ut per supplicationem intellegantur adiecti.