Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid est, quod Saulem dominus postea reprobat regem quem prius in regnum legendum putauit?

Quia deus suum illud iustum incorruptumque iudicium ex aequitate depromit, non ex praescientia elegit; quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. ceterum nequaquam conuenire sacrosanctae ueritati iustitiaeque eius uidebatur, ut peccatum offensa praecederet.

Quo modo accipiendum est, quod in scripturis paenitere dominus saepe memoratur, sicut etiam de Saule cum dicit: paenitet me, quod constituerim Saul regem?

Paenitentia domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio quae pro rerum uicissitudine uel pro recti dispositione succedit. necesse est enim, ut diuinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur. \'

Legimus quod suffocabat Saul spiritus malus domini, quo modo domini, si malus? [*](1 (Tit. 1, 12) 4 Iob. 40, 26 11 (I. Reg. 13, 14) 12 (ib. 10, 1) 20 I. Reg. 15, 11 26 (I. Reg. 16, 23) ) [*]( 3 in eodem libro om. S 4 omnis S conueniat S 7 antechristum S finem S 8 id est ante illius uncis inclusum in P, extant in AV diabuli PF antechristum appellatam quo S 9 ex trama S 10 titulus et I. quid-erat p. 83. I. 4 om. S 12 quum V 15 mere- retur AV 17 offensum V 20 saulem V 21 constituatarum S 22 dis-\' positionis F 26 suffugabat F )

83

.- Quia cuncta domino auctore prolata diuinae sunt subdita potestati; ergo et ipse diabolus, licet non qualis nunc est, sed bonus a domino quondam creatus et deo semper pro omnipotentis ditione subiectus domini erat.