Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

In Iob qualiter accipiendum est, quod scriptura commemorat, Aurum Ophir?.

Regio est Ophir in Indiam tendens itaque aurum huius indicat regionis. alii aurum Ophaz ualde pretiosum esse confirmant quod obryzon apud Latinos appellatur.

Quid sibi uult, quod illic auctorum saecularium consuetudine legimus Pleiadas, Oriona uel Arcturum?

Non quod his apud Hebraeos nominibus censeantur, sed ut apud nos horum siderum significantia posset esse manifestior, ita haec translator appellare uoluit, ut usus gentilitatis inuenerat. illud quoque generaliter obseruandum est, quod etiam apostoli uel apostolici uiri in epistulis suis scribentes [*]( 2 (II Mach. 7) 10 (Gal. 3, 13) 14 (Iob. 28, 15) 20 (Iob. 9, 9) ) [*]( 1 hii SPAV 2 macchabei SP atque] aut V indignissimae S de adflictus S adflictos P sed o ex u a m. 2 corr. 3 aput S 4 remturus P 6 patienti V 7 glorimur P 8 infernum S descendisseproprium om. S 9 ipse] in se A haberet S morte S 10 adque SV 11 nos om. S 12 absoluerit S 13 incip. (sic) de libro iob S 14 I in- populos jp. 82 1. 2 om S 15 ofir PAV et uers. sequ. 17 afaz PAV praetiosum P 18 obrizon AV 19 uult illud AV 20 pIe. i. a. d. a. s (sic) P 21 ccnseatur V 23 husus V 25 uel apostolici-suis Otn. V ) [*]( XXXI. para I. ) [*]( 6 )

82
ad populos abutuntur interdum his testimoniis quae uidebantur diuulgata per populos.

In eodem libro quid est, quod de dracone illo scribitur: Omnes naues si conueniant, non sustinent corium caudae eius?

Naues ecclesias dicit quae tentationibus tribulationibusque uexatae uix antichristum in mundi fine tolerabunt. recte autem draconis illius diaboli caudam antichristum appellat a quo persecutio ueniet extrema.

Quid est, quod Saulem dominus postea reprobat regem quem prius in regnum legendum putauit?

Quia deus suum illud iustum incorruptumque iudicium ex aequitate depromit, non ex praescientia elegit; quempiam, cum meretur, reprobat, cum electione indignus efficitur. ceterum nequaquam conuenire sacrosanctae ueritati iustitiaeque eius uidebatur, ut peccatum offensa praecederet.

Quo modo accipiendum est, quod in scripturis paenitere dominus saepe memoratur, sicut etiam de Saule cum dicit: paenitet me, quod constituerim Saul regem?

Paenitentia domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio quae pro rerum uicissitudine uel pro recti dispositione succedit. necesse est enim, ut diuinae dispositiones, quo manifestiores audientibus fiant, per significationes humanae mentis indicentur. \'