Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid respondebimus obicientibus quam ob [*]( 5 (Num. 18; 19; 21; 26) 8 (Gen. 1, 31) 9 (Leu. 11) 14 (Gen. 7,8) 6 leuiticis P decimae A 7 debebantur AV 8 dominus A V i 13 quum P 14 lenge// discraet S deluuium P 15 area. SA V arcam// P 17 moises S pentatheuci SAV scribtor S 18 quae S I 20 idem om. S 22 ueter// P 23 deuemus S 24 deuemus S obseruauare V 25 pertinet S ceremonias P cedmonia. A V im 26 fieuras S 28 respondemus S respondebus P )

79
causam deus sacrificiis ueteribus repudiatis nouis delectatus sit, nihil enim corrigi adfirmant nisi quod non recte factum putetur? .

Spatiosa quaestio, sed nos pro necessitate breuiter respondebimus, quod non ideo deus uideri possit mutabilis, quia haec pro temporum oportunitate mutata sint; nam et annus temporibus et uitae spatium uariatur aetatibus. nec idcirco quae ista instituit diuinae prouidentiae ratio uariatur, nec agricola si aestate aliud hieme aliud in exercendo agro iusserit, agriculturae ratio mutatur; non quod is sui uideatur esse dissimilis qui facit, sed tempus quo facit; praecipit ergo deus quae apta sint suis quibusque temporibus. sicut etiam hic de sacrificiis praecepit non causa suae delectationis sed humanae ut cetera utilitatis. et ideo uerus est dominus, quia bonorum nostrorum non indiget. sed haec ipsa sacramentorum commutatio ne noua et subito putetur adsumpta, praedicta iamdudum propheticis atque diuinis uocibus fuerat quibus dicitur: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. postremo, ut breuiter concludamus, cur diuersa sibi sacrificia deus uoluerit offerri, quia aliis sacramentis Christum praenuntiari oportuit, cum uenturus esset, aliis adnuntiari oportuit, cum uenisset.

Balaam ille gentilis, quid est, quod prophetasse secundum fidem sacrae conprobatur historiae? [*]( 15 (Ps. 15, 2) 18 ib. 49, 9. 24 (Num. 24, 17) ) [*]( 1 nouis] non S 2 non om. S 4 brebiter S 6 sunt S 7 annos S 9 excendo SA 10 agricultore V his S 11 sed— facit om. S 12 que om. SV 13 praecipit AV cause S 14 cętera P uerus] bonus S 15 indigit S ne haec A sagra- P mentorum S 16 commutatio om. S assumta P 17 predicta S profeticis P A adque S 18 uitulo hircus S 20 offeri V 21 sagramentis S 22 annuntiari P 28 de numerorum S 24 gentiles S 25 storiae S )

80

Ut multis innotesceret modis ueritas, dum usquequaque prolata etiam per infideles adnuntiatur, et ut hoc ex gentibus prophetante signum hoc esset gentibus credituris. nam et Heliu in Iob libro de futuris haut dubie multa praedixit, et Caiphas de domino ac saluatore nostro in euangelio prophetauit.

Cum in Deuteronomio septuaginta tantum animae cum Iacob Aegyptum scribantur ingressae, quo modo postea in actibus apostolorum introisse Aegyptum quinque et septuaginta animas refertur?

Constat quidem eo tempore quo Iacob ingressus est Aegyptum cum Ioseph filiisque eius Ephraim et Manasse septuaginta animas tantum fuisse; ibi uero ubi septuaginta quinque animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse numerandos putauit quos postea in Aegypto natos diuinae relatio lectionis ostendit

Quid respondendum Iudaeis obicientibus testimonium illud: maledictus omnis qui pendet in ligno?

Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem. neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. et enim si Mardochaeus praeparato ligno adpensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, [*]( 4 (Iob. 32, 6) 5 (Ioh. 11, 49) 8 (Deut. 10. 22) 10 (Act. 7, 14) 20 Deut. 21, 23. 23 (Esther 7, 9) ) [*]( modis. 1 enotesceret S innotisceret ueritas P 2 prolatam S 3 pro- fetHute 8 prophetante-gentibus Oln. A credeturis P nam et desunt in P lucunoso 4 heliud S aut P et] hau P 5 caifas PAV hac S profetauit P 8 XLI. interrog. et resp. desunt in S 9 quo modo ( sse Y 11 animae AV 13 cum om. AY effraim V efraimPA ci ae 15 antipationem P 1G nepotestque Y efraim PAY 17 posta P 20 pependit S 21 maledictum-ligno om. V 22 innoxium S est pot P 23 poene S senim S mardocheus PA mardoceus S 21 suspensus S cxplesset] expraesit S )

81
numquid eum ii nunc dignum hac maledictione iudicarent? aut Macchabaei atque alii quos scriptura morte simili indignissime testatur adflictos numquid apud eos pro maledictis habentur? quapropter saluator noster a morte redempturus hominem ita crucem non refugit ut mortem. igitur in minoribus non calumnientur, cum pro patientia domini nos etiam in maioribus gloriemur. nec mirum, si dicatur patibulum subisse, quem nos etiam ad inferna descendisse fateamur, qui cum proprium ipse peccatum non habuerit, suscepit tamen mortem de peccati maledictione uenientem. atque idcirco pependit in ligno, ut nos delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno adpensus absolueret.