Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

A.d euangelizandum dei uerbum qui apostoli quibus sese orbis partibus intulerunt? Quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos, Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione molliuit, Iohannes Asiam diuino sermone correxit, Petrus Cappadociam atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum prouinciasque confines, dum Iudaeis praedicans cirumit, postremo Romam inlustraturus accessit. Paulus ab Hierusalem usque Illyricum cum euangelio repleuisset, tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tamquam armis uictor edomuit.

Cum in actibus apostolorum primum legatur: uiri autem qui comitabantur cum eo, hoc est cum apostolo, stabant stupentes, audientes quidam uocem, neminem autem uidentes, quo modo postea apostolus dicit: et qui mecum erant lumen quidem uiderunt, uo- . [*]( 2 (Act. 1, 5) 11 (Rom 5, 5) 21 (Rom. 15, 19) 24 Act. 9, 7 28 ib. 22, 9 ) [*]( 2 eisde PY 13 qui-edomuit inueniwntur in S quia apostoli sese orbis partibus intulerunt P 15 bartholomeus PAV 16 scithias S scytas AV 17 moliuit S 18 bytyniam AV beithaniam S ri pater P 19 confinis P 20 circuit SV 21 illiricum S cum nu om. S supra lin. P repliuis//sit S 22 inmeras P despares P )

136
cem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum?

Superius ubi audisse uocem referuntur a deo, non uocem sed inconditum sonum uocis acceperunt, ut eos postea dicat uocem non audisse, id est, expressam uerborum significantiam qua possint intellegere, quod sonabat. ac perinde idcirco diuersa uice et audisse et non audisse referuntur, quia quantum ad sonum pertinet, audierunt, quantum ad uerba, non audierunt.

Y. Quare prius communis cibus uocabatur qui putaretur inmundus ?

Quod contra interdictum tunc dei in commune ceteris pateret hominibus qui in ciborum discretione legis obseruantiam non tenebant per quam Iudaei partem dei se esse iactabant. purificatus est autem etiam domino dicente ad Petrum: quae deus purificauit ne tu commune dixeris.

Quid illud est, quod in actibus apostolorum duodecim illi qui Iohannis baptismo baptizati fuerant baptizantur a Paulo ?

Hoc idcirco, quia non in nomine trinitatis baptizati erant. baptismum enim Iohannis licet in eum qui uenturus est baptizaret, tamen proprie Iohannis baptismus dicebatur; unde et ab hereticis uenientes non baptizantur a nobis, si baptizatos constat in nomine trinitatis, nisi inpositio tantum manus ad fidem rectam conuersis adhibetur, ut per hanc sancti spiritus suscipiatur infusio. [*]( 10 (ib. 10, 15) 16 ib. 10, 15 19 (ib. 19, 3-5) ) [*]( 3 adeo A V 4 acciperunt P 5 expraessa V 13 pa//teret P 14 iudae P 15 domino om. V 16 petro V 18 quid—infusio le- 0 guntur in S dudecim P duodicim S 19 iterum baptizati S um qui iohannis om. V 21 eo S 22 baptismus V 22 erat S 23 propriae S dicitur S 24 haereticis S uenientis S 26 hoc S )

137

Quo modo dicitur: deus intentator malorum est et ipse neminem tentat, cum nihilo minus scriptum sit: tentat uos dominus deus uester?

Tentatio domini probatio appellatur; neque enim ille quemquam tentat in passionibus, sed a concupiscentiis nostris illa tentatio est, cum humiliati deicimur. a domino est tentatio, cum probati glorificamur, et ideo dominus intentator malorum est.