Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo perfecta caritas foras mittit timorem, cum rursum scribatur: timor domini castus permanet in saeculum saeculi?

Quisquis deum diligit, utique absque deo esse formidat. hic est timor dei qui permanet in saeculum saeculi, igitur timor hic de perfecta domini caritate descendit; ac uero alius timor ille de temporariis rebus nascitur quarum saepe amissionem ueremur. hunc timorem foras mittit diuinae perfectio caritatis.

Item Iohannes in epistula sua ponit: tria sunt quae testimonium perhibent, aqua, sanguis et spiritus; quid in hoc indicatur?

Simile huic loco etiam illud mihi uidetur, quod ipse in euangelio suo de passione Christi loquitur dicens: unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiit sanguis et aqua; et qui uidit testimonium perhibuit. et in eodem ipse de Iesu supra dixerat: inclinato capite tradidit spiritum. quidam ergo ex hoc ita [*]( 2 lac. 1, 13 4 Deut. 13, 3 11 (I Ioh. 4, 18) 12 Ps. 18, 10 20 I Ioh. 5, 8 24 Ioh. 19, 34—35 27 ib. 19, 30 ) [*]( 1 inscriptio legi nequit in P, (de epistolis apostolorum\' AV 2 intemtator (semper) PAV 16 discendit V 20 item-super se exhibentur in S ponit dicit S 22 dicatur S 23 ipse-suo om. S 25 lancia S \' 26 exit S 27 eudem ipso S )

138
disputant: aqua baptismum, sanguis uidetur indicare martyrium, spiritus uero ipse est qui per martyrium transit ad dominum. plures tamen hic ipsam interpretatione mystica intellegunt trinitatem, eo quod perfecta ipsa perhibeat testimonium Christo: aqua patrem indicans, quia ipse de se dicit: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, sanguine Christum demonstrans, utique per passionis cruorem, spiritu uero sanctum spiritum manifestans. haec autem tria de Christo testimonium ita perhibent ipso in euangelio loquente: ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibuit de me qui misit me pater. et item: cum autem uenerit paraclitus quem ego mittam uobis, spiritum ueritatis, qui a patre procedit ille testimonium perhibet de me. perhibet ergo testimonium pater, cum dicit: hic est filius meus dilectus, filius, cum dicit: ego et pater unum sumus, spiritus sanctus, cum de eo dicitur: et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se.

Quid est, quod rursum in epistula sua profert esse pro quo non debeat orari peccatum usque ad mortem?

Utique usque ad mortem peccat ille peccator qui in huius temporariae uitae cursu paenitentiam non agit. hac ratione illud quoque oportet intellegi: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum non remittitur ei neque hic neque in futurum. blasphemat enim qui diuinis promissis [*]( 6 Hier. 2, 13 10 Ioh. 8, 18 12 Ioh. 15, 26 15 Matth. 3,17 16 Ioh. 10, 30 17 Matth. 3, 16 20 (I loh. 5, 16) 24 Matth. 12,32 ) [*]( 1 martirium S 2 spiritus-martirium om. S martirium AV transiit S 3 interpraetationem PAV 4 praefecta S 5 patrem] petra P dicens S 6 derelinquerunt S 11 me misit S 12 item] iterum S 14 perhibebet (priore loco) S 16 filius filius V 18 discendentem SP et uenientem S 19 se] eum S 20 EXPL. EUCHEEIILIBJRI TREs y (rubro colore) S 21 ad om. P 22 utique-mortem om. A V 25 remittetur AV 26 blasfemat (ut supra) P )

139
spirituique sancto minime credens in quo est remissio peccatorum reconciliari deo in hac uita per satisfactionis opera detrectat.

Quid significat, quod in eodem legimus mundum in maligno esse positum?

Non quod a deo mundus in maligno sit positus, sed quod uitia hominum in mundo uiuentium sint maligna; hoc modo etiam illud patebit, quod scriptum est: quia dies mali sunt.