Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Cum potestas non sit nisi a deo, sicut apostolus dicit, cur non omnes bene ac pie eam administrantes reperiuntur?

Quia et uitam hanc omnes aequaliter a deo capiunt nec tamen omnes aequaliter uiuunt. [*]( 1 Rom. 9, 18 4 ib. 11, 7 9 (I Tim. 2, 4) 12 Rom. 12, 20 22 (ib. 13, 1) ) [*]( t 1 uul P 3 domino A coram domino V 4 rnrsus AV 6 cgteri P 8 quia] qui P 9 scribitur] scriptura dicit AV saluom P (sed m e eras.) 11 tradire (corr. m. 2.) P domini om. AV 12 illud accipiendum AV 13 esurierit V 14 ignis om A 16 conpunctionem AV 17 reddes A 18 super  V pascetur V 19 quod om. P 20 sine e g ulla V 21 carbonis (corr. m 2) P congreat P congerat AV 23 repperiuntur (prius p del. m. 2.) P repperiuntur A repperiantur V )

127

Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat; quid hic sentiendum est? Quod cetera peccata per corpus extrinsecus admittantur, fornicatio sola in corporis passionibus administretur.

Qualiter locus ille accipiendus est in quo scribitur: numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent?

Apud Corinthios quondam, sicut aliqui adserunt, praua inualuerat consuetudo ecclesias passim dehonestare conuiuiis in quibus uescebantur ante dominicam oblationem, quam post cenam noctibus offerebant, cumque diuites ebrii ad eucharistiam uenirent, uexabantur inopes fame. mos uero iste, ut referunt, de gentium adhuc superstitione ueniebat. unde etiam quibusdam locis per Aegypti rura uel Syriae die sabbati nocte post cenam dicitur ad ecclesiam conueniri.

Cuius modi prophetia est de qua scribitur: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta enim cordis eius manifesta fiunt?

Prophetiae genus duplex est, doctrinae unum, aliud diuinationis. sed diuinatio praeteritis temporibus magis uiguit, doctrina praesentibus. occulta autem cordis eius manifesta fiunt, dum ecclesia prophetante, id est moraliter disserente, conscientia conpungitur audientis. [*]( 2 I Cor. 6, 18 8 ib. 11, 22 19 ib. 14, 24-25 ) [*]( 2 tinquid P (corr. m. 2.) 5 catera PAV tadmitatur P 8 dnumqui P domus AV manducan\'ducan)dum P (syllabae inclusae sunt erasae) n ho 11 quodam P 12 inualueratj deseruerant A adseruerant Y denestare ui e i conuis P 15 uenernnt A Y ist P 16 gentili V 21 deiudii catur P 22 enim om. A V fient A V 26 funt P dum in A V deserente P )

128

Quid est, quod scribitur traditurus filius regnum deo patri ?

Traditurus quidem sed tamen non ita traditurus, ut careat. traditio autem regni nostra prouectio est, tunc cum esse ex integro filii meruerimus in patris regno.

Quid sibi uult illud, quod scribitur: omnes quidem resurgemus, sed non omnes inmutabimur?

Id est, non omnes in gloriam inmutabimur, quia resurrectio et incorruptio communis est omnium, inmutatio autem ad gloriam proprie iustorum.

Apostolus dicit: obsecramus pro Christo, reconciliamini deo, eum qui non nouerat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei in ipso; quid hic sequemur?

Reconciliemini, inquit, deo qui Christum fecit hostiam pro peccato. peccatum uero appellari ipsam hostiam, si in ueteri testamento requiris, inuenies. potest istud et ita intellegi factum hostiam pro peccato Christum, quia filium suum misit in similitudine carnis peccati.

Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet; quo modo istud accipiendum est?

Dicunt quidam apostolum saepe dolore capitis esse uexatum. melius autem puto ita accipi ut colaphizatus in illis passionibus intellegatur quas enumerauit ipse dicens: ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, et cetera. stimulum [*]( 1 (I. Cor. 15, 24) 6 ib. 15, 51 12 II Cor. 5, 20-21 21 ib. 12,7 126 ib. 11, 25 ) [*]( fJt 1 traditurus-patri om. AV 6 sibitur P 8 mutabimur AEV 11 numerum (II) om. P 14 efficeremus V 16 inquid A (corr. m. 2.) t inquid V 18 requires V 20 similitudinem V 21 inquid (corr. m. 2.) A inqaid V 22 colafizet AV 27 lapidatus sum ter naufragium feci et cetera AV )

129
ergo carnis appellat tribulationem carnis et angelum satanae illum quo quasi inmissore tanta illa pateretur.

Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso?

Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.

Quid est, quod apostolus loquitur de deo patre: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur?

Quia cum ille nobis pater primus et uerus sit, ab illius nomine deriuatur, quando alii patres appellantur.