Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quae intellegentia est capituli illius quod apostolus proponit dicens: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? numquid iniquus deus est qui infert iram? secundum hominem dico. absit. alioqui quo modo iudicabit deus mundum? si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius, quid adhuc ego tamquam peccator iudicor et non blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut ueniant bona quorum damnatio iusta est?

Obscurissimus atque perplexus in apostolo locus et multis ad excutiendum proferendumque sensum uerbis indigens, nobis tamen pro festinatione sermonis artandus. dixerat supra: est autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. tum etiam adicit: si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicimus? hic de testimoniis quae supra posuerat nascentem euentilat quaestionem et adiungit: numquid iniquus deus qui infert iram, id est uindictam? secundum hominem dico, hoc est secundum humanam elocutionem, quod quasi iniquum deum appellauerat, uel quod iram eius dixerat, cum passio in deum non cadat. absit: hoc est, absit ita credi, ut iniquum deum esse dicamus, qui, si haec ita sunt, iram inferat delinquenti. alioqui quo [*]( 1 Ephes. 6, 15 4 Luc. 15, 81 7 Rom. 3, 5—8 17 ib. 3, 4 ) [*]( 1 lapsos laqueos Pitra 5 titulus uix legi potest in P solae epistulae ad Hebraeos et Iohannis exstant in S, ceterae omissae sunt. 6 intellectus patebit AV 8 dicemus AV 9 alioquin AV 10 indicanit V 11 habundabit V 12 blasfemamur P 18 omnes P i 20 tunc V 22 euentelat P 25 appellauerant A 26 cum] con V 27 alioquin  V )

124
modo iudicabit deus mundum, nisi summa aequitate atque iustitia? deinde sequitur: si enim ueritas dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius. et hoc ita proponit, ut refellentis sit, non adprobantis, quia si ueritas dei mendacio hominis indiguit, nec peccator tamquam peccator iudicabitur, et quae blasphemant in apostolos uera uidebuntur. ergo quid est, quod dicit? et si ex conparatione iniustitiae iustitia clarescat, non ideo tamen homo iniustus esse debet, ut deus iustus adpareat. damnatio eorum iusta est qui nos haec adfirmant dicere. quid dicere? faciamus mala, ut ueniant bona. putabantur autem apostoli istud dicere apud eos qui male interpretabantur dictum apostolicum, illud utique: ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia.

Quid illud est, quod legimus: at quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. nam pro bono forsitam quis audeat mori?

Hoc est, quod uult intellegi: ille pro impiis mortuus est, cum. uix quisquam reperiatur mori uelle pro iusto. nam pro bono, id est Christo, forsitam aliquis mori audeat, hic etiam de se uerecunde indicans, quod pro Christo mori possit. et aliter: uix enim pro iusto quis moritur. in ueteri lege in qua est pro mandatorum seueritate iustitia uix pauci martyres sunt reperti, in nouo autem instrumento in quo est pro pietate praeceptorum bonitas innumerabiles martyres extiterunt.

Apostolus dicit de deo patre: sed pro omnibus nobis tradidit illum, id est filium; quid in hoc significat? [*]( 12 Rom. 5, 20 ]4 ib. 5, 6—7 26 ib. 8, 32 ) [*]( 1 aequitatem P (m eras.) 3 abundabit (corr. m. 2.) P abundabit A Y P i proponitur A Y ut om. A 4 adprobantes P (corr. m. 2.) 5 tamquam peccator om. A 6 blasphemabant AV quid est] quidem A r 8 ut om. A V 9 adfirmant (corr. m. 2.) P 10 quid dicere om. A V a putabntur P 11 apostolus A aput P 13 superabundabit F 19 repperiatur P (primum p del. m. 2.) repperiatur A 21 se supra uo lin. P 22 uetere V 24 no uo P 25 p//ietate P )

125

Tradidit, traditioni adquieuit. in sacris namque libris facere interdum deus dicitur in quibus faciendis uidetur praestare patientiam. alia quippe sunt quae fieri deus uult, alia quae fieri sinit. uult ergo fieri quae facto apparet esse meliora. at. uero deteriora permittit, ut libertas humani constet arbitrii in qua arbitrii libertate bonorum malorumue sectatoribus diuino iudicio exhibeatur retributio iusta meritorum.

In hac eadem epistula quid intellegendum est de hoc, quod legimus: quis accusabit electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis.

Haec in quibus sibi ipse respondit quasi elpcovawc; legenda. et est sensus iste: nisi forte electos suos aut deus qui iustificat aut Christus qui pro his est mortuus condemnabit; minime utique qui etiam interpellat pro nobis. hoc est ergo, quod dicit: nemo condemnabit electos.

Quid sentiendum est loco hoc in quo apostolus loquitur: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem, et reliqua?

Anathema interdum, ut et hic, occisionem interfectionemque significat. ergo hic apostolus perire optat in carne, ut alii saluentur in spiritu. et aliter: ita hic apostolus uim nimiae

caritatis expressit exoptans, si fieri possit, a Christo anathema esse pro fratribus, sicut et Moses qui cum pro populo suo deum peteret ait: et nunc, domine, si quidem dimittes illis peccata illorum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti. [*]( 9 Rom. 8, 83-34: 19 ib. 9, 3 27 Ex. 32, 31 sq. ) [*]( 5 abitrii P 7 exhibeat V 12 deteram P 13 respondit (corr. m. 2.) P hironicos P hironicus AV 14 aut om. A V 16 mi//nime P h 17 condemnet V ellectos P 18 est illud AV 19 optabam h (corr. m. 2.) P anatema P 22 occasionem AV 24 ita om. P 25 si] se V 27 praeteret V 28 eorum V )

126

Idem loquitur de deo: ergo cui uult miseretur, et quem uult indurat; quid hic sequimur?

Induratur cor a deo, dum criminum poena differtur.

Rursum ipse adfirmat dicens: quod quaerebat Israhel non est consecutus; electio autem consecuta est, ceteri uero excaecati sunt; quis huius rei sensus est?.

Non quia ullum deus uolenten adspicere caecitate percutiat, quia omnes, sicut scribitur, uult saluos fieri, sed illos qui se ipsi excaecauerant pro retributione malitiae dicitur tradidisse, dum deserit. tradere enim domini est derelinquere.

Qualiter accipiendum est illud, quod scribitur: si esurit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeris super caput eius?

Hoc est, ignem conpunctionis congeris, cum bona pro malis reddis. et aliter: non quod hoc animo inimicus pasci debeat, ut carbones ignis supra caput eius, dum pascitur, congerantur, sed quod inimicus ille cum bona pro malis recipit, si nulla malitiae suae paenitentia commouetur, ipse sibi potius carbones ignis supra caput suum congregat.

Cum potestas non sit nisi a deo, sicut apostolus dicit, cur non omnes bene ac pie eam administrantes reperiuntur?

Quia et uitam hanc omnes aequaliter a deo capiunt nec tamen omnes aequaliter uiuunt. [*]( 1 Rom. 9, 18 4 ib. 11, 7 9 (I Tim. 2, 4) 12 Rom. 12, 20 22 (ib. 13, 1) ) [*]( t 1 uul P 3 domino A coram domino V 4 rnrsus AV 6 cgteri P 8 quia] qui P 9 scribitur] scriptura dicit AV saluom P (sed m e eras.) 11 tradire (corr. m. 2.) P domini om. AV 12 illud accipiendum AV 13 esurierit V 14 ignis om A 16 conpunctionem AV 17 reddes A 18 super  V pascetur V 19 quod om. P 20 sine e g ulla V 21 carbonis (corr. m 2) P congreat P congerat AV 23 repperiuntur (prius p del. m. 2.) P repperiuntur A repperiantur V )

127