Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo saluator loquitur: pater maior me est, et alio loco dicit: ego et pater unum sumus?

Dominus Iesus ita uerus homo ut uerus deus, de patre deo deus, de matre homine homo, illud secundum hominem. hoc secundum deum locutus creditur; iuxta quam rationem diuinitatis atque humanitatis etiam in reliquis quae aut aequalitatem cum patre aut humilitatem eius sonant facile intellectus patebit. [*]( 9 Ioh. 9, 39 21 ib. 14, 28 22 ib. 10, 30 ) [*](3 colliria AV poterant V 5 rationi V exaudiet V 9 iudiu i cim S iudicum P 10 qui non S (sed non erasum) ceci S 11 nonest A V 12 proferemus SAV ueni AV ut—uideant] ueniunt qui non uidentur uedeant et qui// uident caeci S 13 hii SAV 14 querunt S quaerunt-medicum om. A 16 uenissem S 17 causa S t 18 potes P qui ante uisuri om. S 19 accipi de] accepite S 22 et ante alio om. S 23 uero deo V 25 atque humanitatis om. S 26 in om. SA V aequalitate S )

118

Quo modo obtulerunt magi munera, sicut legimus: aperientes, inquit, thesauros suos obtulerunt aurum, thus et murram. et responso diuino admoniti in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam reuersi sunt?

Tunc scilicet magi praesagio sancti spiritus Christo munera offerebant, aurum scilicet quasi regi, thus autem quasi deo siue quia passionem simulatione demonstrabat; murra autem sepulturae signum praetendebat. magi autem ipsi typus credentium erant; Herodes autem diaboli significabat figuram. quod autem magis dictum est, ne reuerterentur ad Herodem, hoc est, ut ii qui ex gentibus ad Christum ueniunt rursus ad diabolum non reuertantur.