Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Uox clamantis in deserto: parate uiam domini, omnis uallis inplebitur, et omnes montes et colles humiliabuntur, et erunt praua in directa.

Uallem quod dicit mundum istum demonstrat repletum Christi doctrina; montes autem et colles humiliati, perfidia scilicet diaboli et idolorum cultura quae in aduentu Christi humiliata sunt atque depressa; quod autem dicit: erunt praua in directa, hoc est gentilium prauitas, qui nunc recta itinera Christi ingrediuntur.

Cibus autem Iohannis erat locustae et mel siluestre; quae huius est interpretatio?

Locustas quas dicit populorum multitudinis demonstrat [*]( 1 Matth. 2, 11-12 15 Marc. 1, 3 24 ib. 1, f; ) [*]( 1 quomodo-tua sunt p. 123 l. 4 non leguntur nisi in S optulcrunt (et 2) sicu (sic) 2 inquid 3 murra 4 ab 6 praesagio //// (sic) 8 simulationem, Pitra in textu scripsit: sine inmolationem, in adnot. erit. proposuit: similatione 9 typus Pitra, tipsus, 10 ficuram 16ualles inpleuitur omnis 17 humiliauitur 20 scilicit que aduento 21 adque depraessa 22 itenera 28 egrediuntur, ingrediuntur scripsit Pitra 24 lucustae 25 interpraetatio 26 lucustas multitudines )

119
figuram qui ad Iohannem ueniebant; mel autem fructum. dulcedinis declarat utique eorum quorum credulitate et fide Iohannes saturabatur.

Et cum ieiunasset, inquit, Iesus, et postea esurisset, sicut euangelica lectio testatur dicens: dixit ad eum is, qui tentat: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Iesus autem dixit ei: non in pane. uiuit homo, sed in omni uerbo dei. tunc adsumpsit eum, inquit, diabolus statuit eum supra pinnam templi dicitque illi: si filius dei es, mitte te deorsum, ut excipiant te angeli, ne offendas ad lapidem pedem tuum.

Secundum historiam facta sunt haec quidem; sed secundum allegoriam sentiendum est...... cum dicat euangelista; arbor autem bona crux est quae fructus uitae credentibus adtulit.

Omnis qui audit uerba mea et facit ea, similis est uiro sapienti qui aedificauit domum suam super petram: et descendit pluuia, aduenerunt flumina et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram, et cetera quae sequuntur; quis sensus est?

Petra scilicet Christus, domum autem quam dicit habitaculum corporis nostri est; in hac igitur petra, hoc est in Christo, domum nostram aedificemus, et cum flumina et uenti uenerint, hoc est impetus persecutionis et procella, inpulsi non cadamus; arena autem non aliter quam heresis intellegitur, super hanc igitur arenam, id est super heresem, quique domum suam [*]( 4 Matth. 4, 2—6 16 ib. 7, 24-25. ) [*]( 1 figuram Pitra, figura, 2 dulcedinis Pitra, dulci his, 3 iohann//// (sic) 4 haec sequuntur praecedentia sine interuallo et sine inscriptione 4 inquid esurissit 6 his temptat 9 inquid pinna 13 historia 14 nonnulla excidisse iam Pitra cognouit, sed in cod. nulla exstat lacuna 16 uerba sequuntur sine interuallo 17 uero 18 discindit 20 petra 21 secantur qui 22 scilicit 24 uenerit 25 impitus 26 intellecuntur 27 harenam )

120
aedificauerit, corpus uidelicet et fidem suam negauerit, stultus erit, mox enim aduenient flumina quae sunt impetus persecutionis, et illico cadet.

Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum; estote itaque prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.

Lupi persecutores sunt, oues autem christiani sunt qui tempore persecutionis a lupis coluntur. sed estote, inquit, arguti sicut serpentes. serpens in necessitate mortis suae dicitur caput suum custodire, corpus autem suum morti tradere. ita et nos caput nostrum, hoc est Christus, celemus confitendo, corpus autem nostrum lupis tradamus. columba uero ecclesia est cuius filii, quotiens ab hominibus occiduntur, exultant.

Reddite, inquit, quae dei sunt deo et quae Caesaris Caesari.

Iubemur in persecutione reddere quae Caesaris sunt Caesari, hoc est corpus. in quo habet potestatem, et reddere quae sunt dei deo, spiritum scilicet fidei.

Tunc, inquit, assimilabitur regnum caelorum decem uirginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obuiam sponso et sponsae; quinque autem ex illis fatuae erant et quinque sapientes; fatuae autem acceptis lampadibus suis non\'adsumpserunt oleum secum in uasis suis cum lampadibus suis, et cetera.

Ex decem uirginibus quas dicit quinque nomina dicimus: spes, fides, caritas, castitas et eleemosyna. uasa autem habitationes earum sunt, hoc est homines in quibus habitant; [*]( 4 Matth. 10, 16 14 ib. 22, 21 19 ib. 25. 1-3 ) [*]( m. 1 edificauerit uedilicit necauerit 3 elico 4 dio (sic m. 2) e 5 stote (sic m. 2) prudentis 6 columbe 7 persecutures 8 stote (sic) inquid 10 morte 11 confitendum Pitra confitendo 14 inquid 15 cesaris 17 habit falso Pitra scribit: tradere 18 fidem 19 inquid asimilabitur 21 obiam 22 erat sapientis 23 non omissum 26 ex] et 27 elimosina 28 habitationis )

121
oleo uero plena, hoc est spiritali gratia. lampades uero uigilantia spiritus sunt. obuiam euntes sponso, hoc est Christo. stultae autem sunt, istis contrariae: una quae quod uidisset\' et sperat, alia infidelitas, tertia sine caritate, quarta autem carnalitas, quinta infructuosa. harum uero lampades extinguuntur, quia oleum non habent, id est spiritalem gratiam.